M. Tullius Cicero, Tusculanae Disputationes,
book 1, section 21 (original) (raw)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[21]Dicaearchus12 autem in eo sermone, quem Corinthi3 habitum tribus libris exponit, doctorum4 hominum disputantium primo libro multos loquentes facit; duobus Pherecratem5 quendam Phthiotam senem, quem ait a Deucalione ortum, disserentem inducit nihil esse omnino animum,6 et hoc esse nomen totum inane, frustraque7 animalia et animantis8 appellari, neque in homine inesse animum vel animam nec in bestia, vimque omnem eam, qua vel agamus quid vel sentiamus, in omnibus corporibus vivis aequabiliter9 esse fusam nec separabilem a corpore esse, quippe quae nulla sit, nec sit quicquam nisi corpus unum et simplex, ita figuratum ut temperatione naturae vigeat et sentiat.
1 dice archus KRV
2 dicaearcus | G1
3 chorinthi GK
4 dictorum X, corr. in KV
5 pherecraten G pthiotam X (pth. G phiot. K)
6 animum omnino K
7 et post frustraque_add._ V1? vix recte
8 animantes V2
9 aequabiliter V (exp. m. vet.)
Tusculanae Disputationes. M. Tullius Cicero. M. Pohlenz. Leipzig. Teubner. 1918.