M. Tullius Cicero, Tusculanae Disputationes,
book 1, section 51 (original) (raw)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[51]haec reputent isti qui negant animum sine corpore se intellegere posse:videbunt, quem in ipso corpore intellegant. mihi quidem naturam animi intuenti multo difficilior occurrit cogitatio, multo obscurior, qualis animus in corpore sit tamquam alienae domi,1 quam qualis, cum exierit et in liberum caelum quasi domum suam venerit. si2 enim, quod numquam vidimus, id quale sit intellegere non possumus, certe et deum ipsum et divinum animum corpore3 liberatum cogitatione4 complecti possumus. Dicaearchus5 quidem et6 Aristoxenus,quia difficilis erat animi quid7 aut qualis esset intellegentia, nullum omnino animum esse dixerunt.
1 domui ω cf. Wackernagel in comm. meo
2 si Po nis ω etsi Kü si etiam Sey., sed nec—nec pro et—et scripto.
3 possumus et certe animum ipsum corp. H
4 cogitatione R
5 dicearchus (dice archus) X
6 cf. Lact. inst. 7,13, 9 opif. 16, 13
7 quid in quae corr. V2
Tusculanae Disputationes. M. Tullius Cicero. M. Pohlenz. Leipzig. Teubner. 1918.