M. Tullius Cicero, Tusculanae Disputationes,

book 5, section 97 (original) (raw)

previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[97]Atque1 his similia ad victum etiam transferuntur, extenuaturque magnificentia et sumptus epularum, quod parvo cultu natura contenta sit. etenim quis hoc non videt, desideriis omnia ista condiri?2 Darius in fuga cum aquam turbidam [p. 448] et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit umquam se bibisse iucundius. numquam videlicet sitiens3 biberat. nec esuriens Ptolomaeus4 ederat; cui cum peragranti Aegyptum comitibus non consecutis5 cibarius in6 casa panis datus esset, nihil visum est7 illo pane iucundius.8 Socraten ferunt, cum usque ad vesperum10 contentius ambularet quaesitumque esset ex eo, quare id faceret,11 respondisse se,12 quo melius cenaret, obsonare13 ambulando famem.

1 Epic. fr. 459

2 etenim ... 27 condiri H

3 sitiens ex sentiens R1

4 ptolomeus GRV (pth.) ptoloms K

5 secutis Non. K1 (_corr. ipse_)

6 in cibariis K1 cibariis GRV cibarius ς Non.

7 est om. Non.

8 cui cum8 peregrinanti ... 6 iucundius Non. 93,12

9 cum om. KR1

10 vesperum epyrum Non.

11 Socraten ... 7 cur id facere Non. 264, 17

12 se add. G1

13 obsanare GR1V1

Tusculanae Disputationes. M. Tullius Cicero. M. Pohlenz. Leipzig. Teubner. 1918.

view as XML previous next