(original) (raw)
Text edited by R.A.B. Mynors. CASSIODORUS INSTITUTIONES DIVINARUM ET HUMANARUM LITTERARUM LIBER I 1.0 PRAEFATIO [1.00.01] Cum studia saecularium litterarum magno desiderio feruere cognoscerem, ita ut multa pars hominum per ipsa se mundi prudentiam crederet adipisci, grauissimo sum, fateor, dolore permotus ut scripturis diuinis magistri publici deessent, cum mundani auctores celeberrima procul dubio traditione pollerent. Nisus sum cum beatissimo Agapito papa urbis Romae ut, sicut apud Alexandriam multo tempore fuisse traditur institutum, nunc etiam in Nisibi ciuitate Syrorum Hebraeis sedulo fertur exponi, collatis expensis in urbe Romana professos doctores scholae potius acciperent Christianae, unde et anima susciperet aeternam salutem et casto atque purissimo eloquio fidelium lingua comeretur. Sed cum per bella feruentia et turbulenta nimis in Italico regno certamina desiderium meum nullatenus ualuisset impleri, quoniam non habet locum res pacis temporibus inquietis, ad hoc diuina caritate probor esse compulsus, ut ad uicem magistri introductorios uobis libros istos domino praestante conficerem; propter quos, sicut aestimo, et scripturarum diuinarum series et saecularium litterarum compendiosa notitia domini munere panderetur, minus fortasse disertos, quoniam in eis non affectata eloquentia sed relatio necessaria reperitur. Utilitas uero inesse magna cognoscitur, quando per eos discitur unde et salus animae et saecularis eruditio prouenire monstratur. In quibus non propriam doctrinam sed priscorum dicta commendo, quae posteris laudare fas est et praedicare gloriosum, quoniam quicquid de priscis sub laude domini dicitur, odiosa iactantia non putatur. Huc accedit quod magistrum grauem pateris, si frequenter interroges; ad istos autem quotiens redire uolueris, nulla asperitate morderis. [1.00.02] Quapropter, dilectissimi fratres, indubitanter ascendamus ad diuinam scripturam per expositiones probabiles patrum uelut per quandam scalam uisionis Iacob, ut eorum sensibus prouecti ad contemplationem domini efficaciter peruenire mereamur. Ista est enim fortasse scala Iacob, per quam angeli ascendunt atque descendunt, cui dominus inititur, lassis porrigens manum et fessos ascendentium gressus sui contemplatione sustentans. Quocirca, si placet, hunc debemus lectionis ordinem custodire, ut primum tyrones Christi, postquam psalmos didicerint, auctoritatem diuinam in codicibus emendatis iugi exercitatione meditentur, donec illis fiat domino praestante notissima, ne uitia librariorum impolitis mentibus inolescant, quia difficile potest erui, quod memoriae sinibus radicatum constat infigi. Felix quidem anima, quae tanti muneris secretum memoriae sinibus domino largiente condiderit, sed multo felicior qui uias intellegentiae uitali indagatione cognouerit, eoque fit ut et humanas cogitationes a se nauanter expellat et diuinis eloquiis salubriter occupetur. Multos enim nos uidisse retinemus, memoriae firmitate pollentes, de locis obscurissimis inquisitos exemplis tantum auctoritatis diuinae soluisse propositas quaestiones, quoniam in alio libro clarius positum est, quod alibi dictum constat obscurius. Testis est Paulus apostolus, qui ex maxima parte in epistula quae scribitur ad Hebraeos testamenti ueteris scripturas nouorum temporum perfectione dilucidat. [1.0.03] Quapropter, carissimi fratres, postquam se milites Christi diuina lectione compleuerint, et frequenti meditatione firmati cognoscere coeperint loca librorum oportune nominata, tunc huius operis instituta quispiam fortasse non inaniter transit, ubi quae legenda sunt his duobus libris aptissime suis locis et breuiter indicantur. Eoque prouenit ut studiosi cognoscant, a quibus latinis expositoribus singula quaeque declarata sunt. Quod si aliquid in eisdem neglegenter dictum reperit, tunc quibus lingua nota est a Graecis explanatoribus quae sunt salubriter tractata perquirant, quatenus in schola Christi neglegentiae tepore sublato uitalis agnitio flammatis mentibus inquiratur. [1.00.04] Ferunt itaque scripturas diuinas ueteris nouique testamenti ab ipso principio usque ad finem graeco sermone declarasse Clementem Alexandrinum cognomento Stromateum et Cyrillum eiusdem ciuitatis episcopum et Iohannem Chrysostomum, Gregorium et Basilium, necnon et alios studiosissimos uiros quos Graecia facunda concelebrat. Sed nos potius latinos scriptores domino iuuante sectamur, ut quoniam Italis scribimus, Romanos quoque expositores commodissime indicasse uideamur. Dulcius enim ab unoquoque suscipitur quod patrio sermone narratur, unde fieri potest ut per magistros agatur antiquos quod impleri non potuit per nouellos. Quapropter tractatores uobis doctissimos indicasse sufficiet, quando ad tales misisse competens plenitudo probatur esse doctrinae. Nam et uobis erit quoque praestantius praesumpta nouitate non imbui sed priscorum fonte satiari. Hinc consequitur ut otiose doceam et sine culpabili praesumptione uos instruam; quod genus doctrinae et nobis arbitror esse proficuum, sic alios imbuere ut insidias calumniantium commodissime declinasse uideamur. [1.00.05] Habetis igitur in primo uolumine antiqui saeculi magistros praesentes semperque paratissimos, qui non uos doceant tam suis linguis quam uestris potius oculis. Moderamini ergo, studiosi fratres, sapienter desideria uestra, per ordinem quae sunt legenda dis centes, imitantes scilicet eos qui corpoream habere desiderant sospitatem. Nam qui sanari uolunt, a medicis quaerunt quas escas primum, quas secunda refectione percipiant, ne tenuissimas uires debilium membrorum oneret potius quam reficiat confusa uoracitas. [1.00.06] In secundo uero libro de artibus ac disciplinis liberalium litterarum pauca libanda sunt; ubi tamen minore periculo delinquitur, si quid salua fidei stabilitate peccetur. Quicquid autem in scripturis diuinis de talibus rebus inuentum fuerit, praecedenti notitia melius probatur intellegi. Constat enim quasi in origine spiritalis sapientiae rerum istarum indicia fuisse seminata, quae postea doctores saecularium litterarum ad suas regulas prudentissime transtulerunt; quod apto loco in expositione Psalterii fortasse probauimus. [1.00.07] Quapropter domino supplicantes, a quo uenit omne quod expedit, legite precor assidue, recurrite diligenter. Mater est enim intellegentiae frequens et intenta meditatio. Nec me praeterit eloquentissimum Cassianum in quinto Collationum dixisse uolumine quendam senem et simplicem de obscurissimo loco scripturae diuinae fuisse requisitum, eumque oratione creberrima superno lumine cognouisse, ut quod ante per humanos magistros non didicerat, subito diuina inspiratione completus quaerentibus res difficillimas explanasset. Simile est et illud sancti Augustini dictum, quod in libris de doctrina christiana commemorat, quendam famulum barbarum litteris imperitum orationibus crebris ita sibi traditum codicem subito legisse, quasi in schola fuerit longis meditationibus eruditus. De qua re sic ipse subsequens dicit: licet haec fuerint stupenda miracula, et omnia possibilia credentibus approbentur, non nos tamen debere talia frequenter expetere sed in usu communis doctrinae satius permanere, ne cum illa quae sunt supra nos audacter exquirimus, culpam temptationis contra praeceptum domini potius incurrere uideamur, dicentis in Deuteronomio: Non temptabis dominum deum tuum, et iterum in euangelio ait: Generatio mala et adultera signum quaerit, et caetera. Quapropter oremus ut nobis aperiantur illa quae clausa sunt, et ab studio legendi nullatenus abscidamur. Nam et Dauid, cum esset in lege domini iugiter occupatus, tamen clamauit ad dominum, dicens: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Tale est enim huius rei suauissimum donum, ut quanto plus accipitur, tanto amplius expetatur. [1.00.08] Sed quamuis omnis scriptura diuina superna luce resplendeat, et in ea spiritus sancti uirtus euidenter irradiet, in Psalterio tamen et prophetis et Epistulis Apostolorum maximum studium laboris impendi, quoniam mihi uisi sunt profundiores abyssus commouere, et quasi arcem totius scripturae diuinae atque altitudinem gloriosissimam continere. Quos ego cunctos nouem codices auctoritatis diuinae, ut senex potui, sub collatione priscorum codicum amicis ante me legentibus sedula lectione transiui; ubi multum me laborasse domino iuuante profiteor, quatenus nec eloquentiae modificatae deessem nec libros sacros temeraria praesumptione lacerarem. [1.00.09] Illud quoque credidimus commonendum, sanctum Hieronymum simplicium fratrum consideratione pellectum in Prophetarum praefatione dixisse, propter eos qui distinctiones non didicerant apud magistros saecularium litterarum colis et commatibus translationem suam, sicut hodie legitur, distinxisse. Quod nos quoque tanti uiri auctoritate commoniti sequendum esse iudicauimus, ut caetera distinctionibus ornentur. Ista uero sufficiant simplicissimae lectioni, quae supradictus uir, sicut dictum est, ad uicem distincti onum colis et commatibus ordinauit, ne supra iudicium tanti uiri uituperabili praesumptione uenisse uideamur. Reliquos uero codices, qui non sunt tali distinctione signati, notariis diligenti tamen cura sollicitis relegendos atque emendandos reliqui; qui etsi non potuerint in totum orthographiae minutias custodire, emendationem tamen codicum antiquorum, ut opinor, adimplere modis omnibus festinabunt. Habent enim scientiam notarum suarum, quae ex maxima parte hanc peritiam tangere atque ammonere noscuntur. Sed ut error inolitus aliquatenus de medio tolleretur, factum est ut in sequenti libro de orthographiae regulis perstrictim pro captu ingenii nonnulla poneremus, ne praecipitanter emendantium impolita praesumptio posteris carpenda traderetur. Paraui quoque quantos potui priscos orthographos inuerire, per quos etsi non omnino correcti, tamen ex magna parte meliorati esse uideantur. Orthographia siquidem apud Graecos plerumque sine ambiguitate probatur expressa. Inter Latinos uero sub ardua difficultate relicta monstratur, unde etiam modo studium magnum lectoris inquirit. [1.00.10] Instituti operis ordine celebrato, nunc tempus est ut ueniamus ad religiosae doctrinae saluberrimum decus, deuotarum lumen animarum, caeleste donum et gaudium sine fine mansurum. Quod, ut ego arbitror, duobus libris qui sequuntur est breuiter intimatum. ==================================================================== CAPITULA 1.00 PRAEFATIO 1.01 DE OCTATEUCHO 1.02 DE REGUM 1.03 DE PROPHETIS 1.04 DE PSALTERIO 1.05 DE SALOMONE 1.06 DE HAGIOGRAPHIS 1.07 DE EVANGELIIS 1.08 DE EPISTULIS APOSTOLORUM 1.09 DE ACTIBUS APOSTOLORUM ET APOCALYPSI 1.10 DE MODIS INTELLEGENTIAE 1.11 DE QUATTUOR SYNODIS RECEPTIS 1.12 DIVISIO SCRIPTURAE SECUNDUM SANCTUM HIERONYMUM 1.13 DIVISIO SCRIPTURAE DIVINAE SECUNDUM SANCTUM AUGUSTINUM 1.14 DIVISIO SCRIPTURAE DIVINAE SECUNDUM SEPTUAGINTA 1.15 SUB QUA CAUTELA RELEGI DEBEAT CAELESTIS AUCTORITAS 1.16 DE VIRTUTE SCRIPTURAE DIVINAE 1.17 DE HISTORICIS CHRISTIANIS 1.18 DE SANCTO HILARIO 1.19 DE SANCTO CYPRIANO 1.20 DE SANCTO AMBROSIO 1.21 DE SANCTO HIERONYMO 1.22 DE SANCTO AUGUSTINO 1.23 DE ABBA EUGIPPIO ET ABBA DIONISIO 1.24 RECAPITULATIO GENERALIS, QUO STUDIO SCRIPTURA SANCTA LEGENDA SI 1.25 COSMOGRAPHOS LEGENDOS A MONACHIS 1.36 DE NOTIS AFFIGENDIS 1.27 DE SCHEMATIBUS AC DISCIPLINIS 1.28 QUID LEGANT QUI SCRIPTURAS LOGICAS INTROIRE NON POSSUNT 1.29 DE POSITIONE MONASTERII VIUARIENSIS SIUE CASTELLENSIS 1.30 DE ANTIQUARIIS ET COMMEMORATIONE ORTHOGRAPHIAE 1.31 DE MEDICIS 1.32 COMMONITIO ABBAE CONGREGATIONISQUE MONACHORUM 1.33 ORATIO 2.00 PRAEFATIO 2.01 DE GRAMMATICA 2.02 DE RHETORICA 2.03 DE DIALECTICA 2.04 DE ARITHMETICA 2.05 DE MUSICA 2.06 DE GEOMETRICA 2.07 DE ASTRONOMIA ==================================================================== 1.01 DE OCTATEUCHO [1.01.01] Primus scripturarum diuinarum codex est Octateuchus, qui initium illuminationis nostrae historica relatione fecit a Genesi. Huius principia sanctus Basilius Attico sermone lucidauit, quem Eustathius, uir disertissimus, ita transtulit in latinum ut ingenium doctissimi uiri facundiae suae uiribus aequiperasse uideatur. Qui usque ad hominis conditionem nouem libros tetendit, ubi et caeli et terrae naturam, aeris et aquarum uel creaturarum paene omnium qualitates aperuit, ut quod in auctoritate breuitatis stu dio praetermissum est, tractatum latius minutissime atque clarissime disceretur. [1.01.02] Nam et pater Augustinus, contra Manicheos duobus libris disputans, ita textum Genesis diligenter exposuit, ut paene nihil ibi relinquere probaretur ambiguum; unde contigit ut nolens praestaret nobis heresis confutata quatenus, cum illa fortiter uincitur, catholici diligentius instruantur. Quos libros in codice supradicti Basilii, ut opinor, forsitan competenter adiunximus, ut textus praedictae Genesis lucidius legentibus panderetur. [1.01.03] Deinde sanctus Ambrosius, ut est planus atque suauissimus doctor, exinde sex libros eloquentiae suae more confecit, quos appellauit Hexameron. [1.01.04] De isdem principiis sanctus quoque Augustinus, disertus atque cautissimus disputator, duodecim uolumina conscripsit, quae doctrinarum paene omnium decore uestiuit. Haec itaque uocauit de Genesi ad litteram; qui quamuis de eadem re tractauerit, de qua beat us Basilius et sanctus Ambrosius celeberrima laude fulserunt, tamen, quod post disertos uiros difficile contingere solet, opus suum longe in aliam summitatem domino largiente perduxit. Scripsit etiam contra Manicheum Faustum triginta tres libros, ubi et eius nequissimam prauitatem manifesta ratione conuicit, et de libro Genesis iterum mirabiliter disputauit. Pari quoque modo duos libros uir praedictus effecit, quibus titulum posuit `Contra inimicum legis et prophetarum', ubi simili modo multa de legis diuinae quaestionibus enodauit; contra quos ita feruore pietatis incanduit, ut diligentius atque uiuacius aduersus eos dixerit quam contra hereses alias disputauit. In libris quoque Confessionum posterioribus tribus uoluminibus de Genesis explanatione disseruit, confessus altitudinem rei quam totiens repetita expositione tractauit. Quaestiones etiam quae in uoluminibus sacris ardua difficultate poterant operiri, libris septem necessaria nimis et syllogistica probatione declarat, enisus magister optimus et uir acer ingenio ut quod ad salutem animarum constat esse concessum nequaquam indiscussum mortifera neglegentia linqueretur. Scripsit etiam de modis locutionum septem alios mirabiles libros, ubi et schemata saecularium litterarum et multas alias locutiones scripturae diuinae proprias, id est, quas communis usus non haberet, expressit, considerans ne compositionum nouitate reperta legentis animus nonnullis offensionibus angeretur, simulque ut et illud ostenderet magister egregius, generales locutiones, hoc est, schemata grammaricorum atque rethorum, exinde fuisse progressa, et aliquid tamen illis peculiariter esse derelictum, quod adhuc nemo doctorum saecularium praeualuit imitari. Dicitur etiam et de septem diebus Genesis septem fecisse sermones, quos sedula cura perquirimus et inuenire desideranter optamus. [1.01.05] Item sanctus Ambrosius de patriarchis septem libros edidit, qui multa loca ueteris testamenti factis quaestionibus suauiter enodauit. [1.01.06] Sanctus etiam Hieronymus uno uolumine de libro Geneseos Hebraicas soluit propositas quaestiones, quae per utriusque testamenti scripturas diuinas tamquam linea uno calamo deducta parili nitore descendunt. Haec a catholicis necessario perleguntur, quando tantis quaestionibus resolutis textus planissimus relinquitur et clara luce uulgatur. Explanationes quoque Hebraeorum nominum et locorum, quae ad magnam intellegentiae partem in librorum ueterum auctoritate sunt positae, uno uolumine sua nobis in latinum in terpretatione lucidauit. De nouo quoque testamento fecit alterum librum, ubi quaestiones ad eandem legem pertinentes diligentissimus doctor enodauit. [1.01.07] Sanctus quoque Prosper sedula cura legendus est, qui tres libros totius auctoritatis diuinae in centum quinquaginta tribus titulis comprehendit, ad instar piscium quos euangelica retia de huius saeculi tempestuosa profunditate traxerunt. [1.01.08] Item in Octateucho eloquentissimae nimis omeliae sunt Origenis in codicibus tribus; quem multorum quidem patrum sententia designat haereticum, sanctus uero Hieronymus eius aliqua opuscula sermone disertissimo transtulit in latinum. Hunc licet tot patrum impugn et auctoritas, praesenti tamen tempore et a Vigilio uiro beatissimo papa denuo constat esse damnatum. Theophilus autem Alexandrinae ecclesiae pontifex triginta quinque sensus eius haeretica prauitate distortos catholica ueritate conuicit, necnon et Epiphanius Cyprius Salaminae ecclesiae multa eum detestatione persequitur, cum dolore maximo dicta ipsius iniquissima calliditate peruersa pontificis auctoritate redarguens. Sed quemammodum legi debeat, in epistula quam scripsit ad Tranquillinum sanctus Hieronym us probabiliter indicauit, ut nec studiosos ab eius necessaria lectione remoueat, nec iterum incautos praecipitet ad ruinam. Quem quidam non immerito more anethi habendum esse dixerunt, qui dum sacrarum condiat pulmentaria litterarum, ipse tamen decoctus exsucatusque proicitur. De quo conclusiue dictum est `Ubi bene, nemo melius: ubi male, nemo peius', et ideo caute sapienterque legendus est, ut sic inde sucos saluberrimos assumamus, ne pariter eius uenena perfidiae uitae nost rae contraria sorbeamus. Cui et illud conuenienter aptari potest quod Vergilius, dum Ennium legeret, a quodam quid faceret inquisitus respondit, `Aurum in stercore quaero.' Quapropter in operibus eiusdem Origenis, quantum transiens inuenire praeualui, loca quae contra regulas patrum dicta sunt achresimi repudiatione signaui, ut decipere non praeualeat qui tali signo in prauis sensibus cauendus esse monstratur. Posteriores autem in toto dicunt eum esse fugiendum, propterea quia subtiliter decipit innocentes; sed si adiu torio domini adhibeatur cautela, nequeunt eius nocere uenenosa. [1.01.09] Reliqui etiam uobis praestante domino, si legere uolueritis, omelias praedicti Origenis, id est, in Genesi xvi, in Exodo xii, in Leuitico xvi, in Numerorum xxviiii, in Deuteronomio sermones iiii in quibus est minuta nimis et suptilis expositio, in Hiesu Naue xxvi, in Iudicum viiii. In Ruth uero priscas explanationes nequaquam potui reperire, nouellas autem uirum religiosissimum presbyterum Bellatorem condere persuasi, qui multa de praeconiis huius feminae aliarumque subsequentium duobus libris copiosa laude celebrauit; quos libros expositionibus Origenis forsitan competenter adiunxi, ut explanatio totius codicis Octateuchi consummato termino clauderetur. [1.01.10] Sed ut textus memorati Octateuchi quodam nobis compendio panderetur, in principiis librorum de uniuersa serie lectionis titulos eis credidimus imprimendos, a maioribus nostris ordine currente descriptos, ut lector utiliter ammonitus salubriter reddatur at tentus, et facile unamquamque rem dum quaerit inueniat, quam sibi cognoscit breuiter indicatam. 1.02 DE REGUM [1.02.01] In secundo uero Regum codice, quoniam continui textus expositionem reperire non potui, quaedam frusta disertissimorum uirorum uelut in uno quodam uestimento contexui, ut membratim possit adunata collectione cognosci, quod sub uno corpore nequaquam potuit inueniri. [1.02.02] Primi siquidem uoluminis quattuor omelias Origenis inueni. De quo libro etiam beatus Augustinus, ad Simplicianum episcopum Mediolanensem scribens, sex soluit propositas quaestiones, quarum prima est de loco ubi ait, Et insiliuit spiritus domini malus in Saul. Secunda uero quaestio est eiusdem libri, quomodo dictum sit, Paenitet me quod ego constituerim regem Saul. Tertia quoque utrum spiritus immundus, qui erat in pythonissa, potuisset agere ut Samuhel a Saule uideretur, ut cum ipso uerba misceret. Quarta est de secundo libro Regum ubi ait, Intrauit rex Dauid et sedit ante dominum. Quinta est de tertio libro Regum, quod ait Helias, O domine, testis huius uiduae cum qua ego habito apud ipsam, et tu male fecisti ut occideres filium eius. Sexta est in eodem libro de spiritu mendacii per quem deceptus est Achab rex. [1.02.03] Inuenimus etiam in secundo libro eiusdem sancti Augustini sermonem unum de Abessalon, qui patrem suum Dauid ob regni cupiditatem decreuit extinguere. [1.02.04] Repperi etiam de eodem codice beati Augustini tres opinatissimas quaestiones, quarum ante omnes est de primo libro Regum, ubi Dauid pugnauit cum Golia; secunda est tertii libri Regum de Helia et uidua Sareptena; tertia est de quarto libro Regum, ubi Heliseus fontem mortiferum benedixit. [1.02.05] Nam et beatus Hieronymus ad Abundantium scribens obscurissimas tres alias exposuit quaestiones, quarum prima est cur Dauid, qui ad expugnandum Saul cum Achis Allophylorum rege ultroneus ueniebat, hominem qui eiusdem Saulis mortem postea nuntiauit occiderit. Secunda est cur Dauid moriens praecepit filio suo Salomoni magistrum militiae suae Ioab interficere. Tertia uero quaestio est de Semei, qui fugienti Dauid intolerabiles maledictionum iniurias missis etiam lapidibus irrogauit. [1.02.06] In secundo quoque uolumine codicis eiusdem Origenis unam repperi nihilominus omeliam. [1.02.07] In tertio igitur libro antefati codicis sanctus Ambrosius Mediolanensis episcopus sermonem fecit de iudicio Salomonis; de quo loco sanctus quoque Hieronymus dulcissima, sicuti solet, explanatione disseruit; unde etiam et sanctum Augustinum disertissimum comperimus edidisse sermonem, ut miraculum tale relatum dignis constaret auctoribus. [1.02.08] De quo libro etiam memoratus sanctus Hieronymus ad Vitalem scripsit episcopum quomodo Salomon et Achaz, cum essent in undecenis annorum curriculis constituti, filios genuisse dicantur, quod natura minime probatur habere communis. [1.02.09] Nam et sanctus Augustinus in libro ciuitatis dei septimo decimo, titulo iiii, dum inter alia de Regum temporibus facundissimus disputator eloquitur, canticum Annae dilucidauit ex ordine. [1.02.10] In Paralipomenon autem libro secundo unam tantum omeliam prolixam Origenis inueni. [1.02.11] Quae tamen omnia in unius codicis corpore congregaui, ut in uicem commentorum ad libros ipsos pertinentia domino praestante relegatis. Cui codici puros etiam quaterniones adiunxi, ut quod de praefato opere adhuc repertum fuerit praedictis expositionibus aggregetur. [1.02.12] In memoratis autem Paralipomenon libris duobus, quorum a patribus magna praedicatur utilitas, qui rerum gestarum notitiam breuiter quidem sed plenissime continere noscuntur, quoniam titulos antiquos non repperi, ad praecedentium similitudinem locis singulis, ut aestimo, consequenter impressi, ut qualicumque obsequio sermonis deuotionis nostrae qualitas potuisset agnosci. 1.03 DE PROPHETIS [1.03.01] Ex omni igitur Prophetarum codice quinto sanctus Hieronymus primum annotationes faciens propter tyrones et paruulos competenter eos et breuiter explanauit; quas uobis in annotato nuper codice domino praestante dereliqui. In quo botrionum formulae ex ipsis annotationibus forsitan competenter appositae sunt, quatenus uinea domini caelesti ubertate completa suauissimos fructus intulisse uideatur. Maturis autem et aliqua iam meditatione ualentibus supradictus uir alias copiosas atque planissimas expositiones Christo domino largiente profudit; qui prophetarum abstrusos et latebrosos sermones modo per uarietates translationum, modo resolutis aenigmatum nodis ita facit intellegi, ut magnum arcanum caelestis regis humanis sensibus pius doctor aperiat. [1.03.02] Nam Esaiam, qui aperte referendo Christi ecclesiaeque mysteria `non tam propheta quam euangelista dicendus est', decem et octo libris mirabiliter supradictus sanctus Hieronymus explanauit. [1.03.03] Hieremiam uero, qui `ciuitatis suae ruinas quadruplici fleuit alfabeto', quadraginta quinque omeliis Attico serrnone Origenes exposuit; ex quibus xiiii translatas inueni uobisque dereliqui. Quem etiam sanctus Hieronymus uiginti libris commentatus esse monstratur; ex quibus sex tantum nos potuimus inuenire, residuos uero adhuc domino iuuante perquirimus. [1.03.04] Ezechielem uero, cuius in hebreo sermo `nec omnino disertus nec ammodum rusticus est', xiiii libris sanctus Hieronymus explanauit; idemque Danihel qui, licet apud Hebraeos nequaquam prophetico choro recipitur, sed inter eos annumeratur qui Agiographa conscripserunt, tribus libris a supra memorato sancto Hieronymo noscitur explanatus. [1.03.05] Residuos uero xii Prophetas, quos sermo uulgus propter breuitatem librorum suorum Minores appellat, xx libris supradictus sanctus Hieronymus commentatus esse dinoscitur, id est: Osee libris tribus, Abdiam libro uno, Amos libris tribus, Iohel libro uno, Ionam libro uno, Naum libro uno, Abbacum libris duobus, Sofoniam libro uno, Aggeum libro uno, Zachariam libris tribus, Micheam libris duobus, Malachiam libro uno. De quibus ut nihil linqueretur ambiguum, nomina quoque eorum quemammodum latina lingua intellegi debeant, etymologiis propriis pulcherrimo decore patefecit. Sic nobis ager dominicus, quasi quibusdam laboriosis mercennariis exaratus et caelesti rore complutus, spiritales fructus domino largiente concessit. [1.03.06] Dicitur etiam et sanctum Ambrosium Prophetarum commenta eloquii soliti dulcedine confecisse; quae tamen adhuc nullatenus potui reperire. Quae uobis magno studio quaerenda derelinquo, ut expositio multiplicata peritorum copiosam uobis doctrinam et animae felicissimam conferat sospitatem. 1.04 DE PSALTERIO [1.04.01] Sequitur Psalterii codex tertius, qui nobis primus est in commentorum labore, sed bis binum locum tenet in ordine. Hunc in quibusdam psalmis et beatus Hilarius et beatus Ambrosius et beatus Hieronymus, in omnibus tamen beatus Augustinus studiose nimis lat iusque tractauit; ex quibus iam duas decadas domino praestante collegi. [1.04.02] A quo, ut fieri solet, mutuans lumen de lumine, aliqua de ipso domino largiente conscripsi, ut illud in me dictum Mantuani uatis ueraciter impleretur Et argutos inter strepere anser olores -- ubi nullam causam digressiua relatione miscuimus, sed in uicem annotationum breuiter de singulis locis diximus, quod textus ipsius qualitas expetebat. Quem si aliquis dignatus fuerit post tales uiros fortasse relegere, cognoscet, sicut et alii patres sent entia indubitata dixerunt, de scripturis diuinis emanasse quod doctores saecularium litterarum ad sua studia postea transtulerunt. Quae nos, ut se locus attulit, domino iuuante quantum ualuimus (ni fallor) ostendimus. [1.04.03] Legendus est etiam libellus Athanasii, Alexandrinae ciuitatis episcopi, quem Marcellino post aegritudinem in locum refectionis dulcissimae destinauit, qui inscribitur de libro Psalmorum; ubi diuersa commonens uirtutem operis ipsius munitissima discussione patefecit, diuersos hominum casus cum suis remediis suauiter introducens. Psalterium est enim quaedam caelestis sphera stellis densa micantibus, et, ut ita dixerim, quidam pauo pulcherrimus qui uelut oculorum orbibus et colorum multiplici et decora uarietate depingitur; paradisus quin etiam animarum, poma continens innumera quibus suauiter mens humana saginata pinguescat. [1.04.05] Quod tamen psalmorum corpus uniuersum et in tribus codicibus per quinquagenos psalmos iudicauimus conscribendum, ut iubelei anni quantitas triplicata sanctae trinitatis uotiua nobis remissionis beneficia nuntiaret, et, quoniam unus codex onerosus quibusdam fratribus poterat inueniri, tali distributione completa spem pretiosae salutis acciperent, et multi compendia lectionis praestante domino salubriter inuenirent. Habeat ergo bibliotheca uestra unum ex eis codicem, ad quem recurratis si uos mendositas fortassis offenderit; fratrum uero curiositas partibus se expleat distributis. 1.05 DE SALOMONE [1.05.01] Quartus codex est Salomonis, cuius primum librum qui appellatur Prouerbia quadrifaria repperi diuisione partitum; de quibus partibus in prologo eiusdem uoluminis aestimaui aliqua commonenda, ut eius intentio praedictis complexionibus breuiter innotescat. [1.05.02] In quo libro Didymum expositorem in graeca lingua repperimus, qui ab amico nostro uiro disertissimo Epiphanio in latinum sermonem diligentissime domino iuuante translatus est. Quem Didymum, quamuis carne caecum, merito beatus Antonius pater monachorum pro phetali lumine uocauit uidentem, quando perspicuo corde conspexit quod corporeis aspectibus non ualet intueri. Mirum est enim dicere quantis disciplinis atque artibus audiendo imbutus fuerit, qui ipsos quoque apices litterarum priuatus carnali lumine nequibat inspicere. Quod mihi paene impossibile, fateor, uidebatur esse cum legerem, nisi de partibus Asiae quendam ad nos uenire Eusebium nomine contigisset, qui se infantem quinque annorum sic caecatum esse narrabat, ut sinistrum eius oculum fuisse excauatum orbis profundissimus indicaret; dexter uero globus uitreo colore confusus sine uidendi gratia infructuosis nisibus uoluebatur. Hic tantos auctores, tantos libros in memoriae suae bibliotheca condiderat, ut legentes proba biliter ammoneret in qua parte codicis quod praedixerat inuenirent. Disciplinas omnes et animo retinebat et expositione planissima lucidabat. Commonuit etiam tabernaculum templumque domini ad instar caeli fuisse formatum; quae depicta subtiliter lineamentis propriis in pandecte latino corporis grandioris competenter aptaui. De ueste quoque sacerdotali plurima domini sacramenta texebat, asserens nihil otiose positum quod non alicuius rei pulcherrimam portaret imaginem; haec etiam Ioseppum, Origenem et Hier onymum commemorasse in suis opusculis asserebat. Quid plura? Fecit credi de Didymo, quem suo praesentabat exemplo. Cuius etiam instructione commonitus multos codices antiquos repperi, qui apud me habebantur incogniti: quem tamen adhuc Nouatianae prauitati s errore detentum, misericordia domini suffragante rectae fidei credimus illuminatione complendum, ut quem scripturas suas animo fecit discere, iubeat catholicae fidei integritate pollere. [1.05.03] Secundus uero liber Salomonis, qui appellatur Ecclesiastes, a beato Hieronymo potenter expositus est; quem latino sermone nuncupat Contionatorem, quod loquatur ad populum et sermo eius non specialiter ad unum sed ad uniuersos generaliter dirigatur. Eccles iastes autem noster est dominus Christus, qui medio pariete destructo inimicitias carnis euacuans fecit utrumque unum. Hic super omnia sequenda dicit iussa diuina, cuncta mundi istius uanitatem uanitantium esse commemorans. De quo libro et Victorinus, ex oratore episcopus, nonnulla disseruit. [1.05.04] In Cantico Canticorum duabus omeliis expositionem Origenis idem sanctus Hieronymus, latinae linguae multiplicator egregius, sua nobis ut consueuit probabili translatione prospexit. Quos item Rufinus interpres eloquentissimus adiectis quibusdam locis, usque ad illud praeceptum quod ait, Capite nobis uulpes pusillas exterminantes uineas, tribus libris latius explanauit. Post quos Epiphanius antistes Cyprius totum librum graeco sermone uno uolumine sub breuitate complexus est. Hunc nos ut alios in latinam linguam per amicum nostrum uirum disertissimum Epiphanium fecimus domino iuuante transferri. Quapropter praedicti libri diligentissimos expositores sub uno codice comprehendi, ut simul omnes legentibus offerantur qui tractatores unius uoluminis extiterunt. Unde etiam et sanctus Ambrosius in libro tertio Patriarcharum, ubi de persona Isaac loquitur, multa salubriter luculenterque disseruit. [1.05.05] Saepe dictus autem pater Hieronymus asserit Sapientiae librum non a Salomone, ut usus habet, sed a Philone doctissimo quodam Iudaeo fuisse conscriptum; quem pseudographum praenotauit, propterea quod usurpationem nominis portat alterius. Cuius uoluminis ex positionem presbyter Bellator octo libris se assumpsisse testatus est; quem cum aliis opusculis eius pariter sustinemus. De quo et pater Augustinus et sanctus Ambrosius omeliarum nomine nonulla dixerunt: dictio nimis suauissima et re uera nominis sui dignitate resplendens. [1.05.06] Ecclesiasticum uero librum supradictus Hieronymus Iesu filii Sirac esse commemorat, qui Congregator latino potest sermone uocitari. Sed inter Ecclesiasten et Ecclesiasticum istam patres posuere distantiam, quod Ecclesiastes ad Christum dominum solummodo debet referri; Ecclesiasticus uero cuicumque iusto praedicatori potest absolute congruere, qui ecclesiam domini sanctissimis solet monitis congregare. Quod librum utique praesentem fecisse manifestum est, quem propter excellentiam uirtutum suarum panaretum appellat, id est, uirtutum omnium capacem; cuius tanta claritas tantaque latinitas est, ut sibi textus ipse commenta sint; atque utinam quam cito mente capitur, tam facile actuum qualitate reddatur. [1.05.07] Quibus libris iuuante domino capitula insignire curauimus, ne in tam necessaria lectione, ut saepe dictum est, confusa tyronis nouitas linqueretur. 1.06 DE HAGIOGRAPHIS [1.06.01] Sequitur Agiographorum codex sextus, habens libros octo, qui in capite suo continet Iob, praeclarum patientiae gloriosumque documentum. Quem labore beati Hieronymi latina lingua, sicut et alia multa, cautissime translatum expositumque promeruit; cuius explanationibus actum est ut, sicut dominus de ipso testari dignatus est, inculpabiliter cuncta locutus fuisse doceatur. [1.06.02] Quanta enim liber ille continet suauia sacramenta uerborum, sicut beatus Hieronymus dicit in epistula quam dirigit ad Paulinum: `Prosa incipit, uersu labitur, pedestri sermone finitur, omniaque legis dialecticae propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat.' Quod si ita est, nec aliter esse potest quam quod tanti uiri celebrat auctoritas, ubi sunt qui dicunt artem dialecticam ab scripturis sanctissimis non coepisse? `Singula in eo uerba plena sunt aenigmatibus, propositionibus et quaestionibus sacris; et, ut de caeteris sileam, resurrectionem carnis sic prophetat, ut nullus de ea uel manifestius uel cautius aliquid scripsisse uideatur. Sic enim ait: Scio quod Redemptor meus uiuat, et in nouissimo de terra surrecturus sim. Et rursus circumdabor pelle mea, et in carne mea uidebo deum; quem uisurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo. [1.06.03] Sanctus quoque Augustinus, in eodem libro annotationes faciens, eum solita curiositate tractauit. Quidam etiam est anonymus, ex cuius stilo beatum esse suspicamur Hilarium, qui commenta libri ipsius conscripsit in ordinem; quae si legatis attonite, poteru nt uos diligenter instruere. Magnus plane liber Iob et in solamen humani generis utilitatemque conscriptus, quando sanctus uir tanta et talia pertulisse monstratus est, ut leuia sibi unusquisque peccator faciat, quaecumque se sustinere cognoscit. [1.06.04] Tobi autem in libris v, Hester in libris vi, Iudith in libris vii et Machabaeorum in libris x expositio in latinum sermonem praedicti Bellatoris presbyteri, ut praeualet, labore collecta est. [1.06.05] Quorum tamen librorum titulos sub breuitate collegi, quando instructionis non minimum creditur esse compendium, res fusas latissime paucis sermonibus indicare; his enim remediis lectoris animus introductus saluberrimam scripturarum seriem prouocatus excurrit. Sed eos, licet historici sint et planissima relatione fundantur, tamen propter uirtutes excellentissimas morum conscriptos esse cognoscite, ut patientiam, ut spem, ut caritatem, ut etiam in feminis fortitudinem, ut pro deo contemptam praesentis saeculi uitam, uel caetera quae illic uirtutum genera domino praestante floruerunt, nostris animis competenter infunderent. [1.06.06] In Hesdrae uero libris duobus graeco sermone singulas omelias expositas Origenis inueni, quae eiusdem religiosi uiri Bellatoris iabore translatae sunt. Nam et sanctus Ambrosius in libro Patriarcharum, ubi de persona Ioseph loquitur, secundum librum Machab aeorum exempli causa commemorat cuius maximam partem ad demonstrandam tolerantiam eloquentiae suae dulcissimo liquore patefecit. Libri uero Machabaeorum a supradicto amico nostro Bellatore sedula expositione domino iuuante confecti sunt, ne tam magna lect io inexplanata forsitan linqueretur, quae nobis tot uirtutum exempla declarauit. 1.07 DE EVANGELIIS [1.07.01] Septimus igitur codex scripturae diuinae, qui est noui testamenti primus, nobisque dedit adorabile principium ac uitale remedium, quattuor euangelistarum superna luce resplendet. Quorum omnium propria discutiens sanctus Hieronymus diligenti cura disseruit; quae in uno uolumine comprehendi, ne legentis intentio diuisis codicibus tardaretur. Mattheum beatus Hieronymus iterum bis binis libris exposuit, quem etiam sanctus Hilarius uno uolumine declarauit, de quo et Victorinus, ex oratore episcopus, nonnulla disseruit. Lucam sanctus Ambrosius mirabiliter explanauit. Iohannem beatus Augustinus copiosa et insigni expositione lucidauit, qui etiam de concordia Euangelistarum quattuor libros subtilissima nimis et necessaria disputatione complexus est. [1.07.02] Eusebius quoque Caesariensis Canones euangelicos compendiosa breuitate collegit, ut in quibus locis communia dicunt, in quibus propria tangunt, uerissima distinctione monstraret; ubi quanta est plenitudo fidei, tanto floret et diuersorum tractantium doctrina mirabilis. 1.08 DE EPISTULIS APOSTOLORUM [1.08.01] Octauus codex canonicas epistulas continet Apostolorum. Sed in epistulis tredecim sancti Pauli annotationes conscriptas in ipso initio meae lectionis inueni, quae in cunctorum manibus ita celebres habebantur, ut eas a sancto Gelasio, papa urbis Romae, doc tissimi uiri studio dicerent fuisse conscriptas: quod solent facere qui res uitiosas cupiunt gloriosi nominis auctoritate defendere. Sed nobis ex praecedentibus lectionibus diligenti retractatione patuerunt subtilissimas quidem esse ac breuissimas dictiones, sed Pelagiani erroris uenena illic esse seminata; et ut procul a uobis fieret error hereticus, primam epistulam ad Romanos qua potui curiositate purgaui, reliquas in chartacio codice conscriptas uobis emendandas reliqui. Quod facile subiacebit, quando praecedenti exemplo audacior redditur sequentis imitatio. [1.08.02] Sed inter has sollicitudines grauiter aestuatus, quendam anonymum codicem subnotatum diuina repperi prouisione collatum, qui tredecim epistulas sancti Pauli non ignobili annotatione tractauit. Hic diligenter excursus secundum uobis ac securum genus commentorum domino largiente praestabit. [1.08.03] Ad Hebraeos uero epistulam quam sanctus Iohannes Constantinopolitanus episcopus triginta quattuor omelias Attico sermone tractauit, Mutianum uirum disertissimum transferre fecimus in latinum, ne epistularum ordo continuus indecoro termino subito rumperetur. [1.08.04] In epistulis autem canonicis Clemens Alexandrinus presbyter, qui et Stromatheus uocatur, id est, in epistula sancti Petri prima, sancti Iohannis prima et secunda, et Iacobi, quaedam Attico sermone declarauit; ubi multa quidem suptiliter, sed aliqua incaute locutus est. Quae nos ita transferri fecimus in latinum, ut exclusis quibusdam offendiculis purificata doctrina eius securior potuisset auriri. [1.08.05] Sanctus quoque Augustinus epistulam Iacobi apostoli solita diligentiae suae curiositate tractauit; quam uobis in membranacio codice scriptam reliqui. [1.08.06] Sed cum de reliquis canonicis epistulis magna nos cogitatio fatigaret, subito nobis codex Didymi graeco stilo conscriptus in expositionem septem canonicarum epistularum domino largiente concessus est; qui ab Epiphanio, uiro disertissimo, diuinitate iuuante translatus est. [1.08.07] In epistula uero prima beati Iohannis sanctus Augustinus decem sermonibus multa et mirabiliter de caritate disseruit. [1.08.08] Tertium uero codicem repperi epistularum sancti Pauli, qui a nonnullis beati Hieronymi annotationes breuissimas dicitur continere; quem uobis pariter Christo largiente dereliqui. [1.08.09] Post haec uero tria paria quae diximus commentorum, Petrus abbas Tripolitanae prouinciae sancti Pauli epistulas exemplis opusculorum beati Augustini subnotasse narratur, ut per os alienum sui cordis declararet arcanum; quae ita locis singulis competenter aptauit, ut hoc magis studio beati Augustini credas esse perfectum. Mirum est enim sic alterum ex altero dilucidasse, ut nulla uerborum suorum adiectione permixta desiderium cordis proprii complesse uideatur. Qui uobis inter alios codices diuina gratia suffragante de Africana parte mittendus est. [1.08.10] Sic totus ordo epistularum canonicarum tam sancti Pauli quam diuersorum apostolorum domini fauore completus est. Dicitur enim et beatum Ambrosium subnotatum codicem epistularum omnium sancti Pauli reliquisse suauissima expositione completum; quem tamen ad huc inuenre non potui, sed diligenti cura perquiro. [1.08.11] Dictae sunt igitur annotationes epistularum a nonnullis breuiter comprehensae. Nunc per ordinem dicamus, sicut et in Prophetis factum est, qui eas latius exponere maluerunt; ut illud datum inchoantibus, hoc reseruatum uideatur esse perfectis. [1.08.12] Sancti Pauli prima omnium et ammirabilior destinata cognoscitur ad Romanos, quam Origenes uiginti libris graeco sermone declarauit; quos tamen supradictus Rufinus in decem libris redigens adhuc copiose transtulit in latinum. Sanctus uero Augustinus ipsam epistulam inchoauerat exponendam; in cuius tantum salutatione unum librum se profudisse commemorat, et, ut eius uerbis utar, `operis ipsius magnitudine ac labore deterritus in alia faciliora deflexus' est. Qui etiam scribens ad Simplicianum, episcopum Mediolanensem, sublimes et exquisitas de eadem epistula tractauit aliquas quaestiones; quas nos praedicto codici iudicauimus inserendas ne, dum expositio diuisa quaeritur, legentis intentio noxie differatur. [1.08.13] Ad Galatas autem idem sanctus Augustinus latius explanauit, de qua et sanctus Hieronymus tribus libris expositionem tetendit. Idem pater Hieronymus aliis tribus libris epistulam ad Ephesios diligenter aperuit. Ad Titum quoque expositionem uno uolumine com prehendit. Ad Philemonem etiam uno libro patefecit. [1.08.14] Residuas uero epistulas sancti Pauli, id est, ad Corinthios duas, ad Thessalonicenses duas, ad Colosenses unam, ad Timotheum duas, sanctus Hieronymus dicitur explanasse; unde multa pars scientiae tribuitur, cum prouenerit ignorantibus nosse quod quaerant. Quas tamen continuo de diuersis partibus, ubi direximus inquirendas, suscepturos nos esse domini miseratione confidimus, et ideo studiose sustinere debemus, quod nobis transmittendum esse cognouimus; eoque fiat ut si cuicumque uestrum antequam ueniant aliquid eorum fortassis occurrerit, studeat diligenti cura transscribere et praedictis expositoribus aggregare, quatenus iuuante domino et labore uestro monasterii bibliotheca proficiat, quibus tanta noscuntur esse praeparata. Quod si forsitan senectus nostra, priusquam haec compleantur, iussione domini cum remissione peccatorum, sicut uos orare deprecor, uotiuo fine transiuerit, ad uos, ut credere dignum est, quandoque res sperata perueniet. [1.08.15] Commemoratas tamen epistulas a Iohanne Chrysostomo expositas Attico sermone in suprascripto octauo armario dereliqui, ubi sunt graeci codices congregati; ut si latina non potuerint latiora commenta procurari, de istis subinde transferatur quod plenissimam poterit praestare notitiam, quatenus in omnibus lxx uno libris canonicis, sicut a sancto patre Augustino noscitur comprehensum, antiquorum expositiones domino largiente, uelut spiritalia poma paradisi, sumenda uestris epulis offerantur. [1.08.16] Quod si in his quae dicta sunt aliqua fortasse loca dubia sunt relicta, nec explanatione plenissima satisfacere potuerunt, nequaquam uobis modernos expositores interdico; caute tamen quaerendos esse catholicos, quoniam accessu temporum multis nouiter gratia diuinitatis infunditur, quae forsitan priscis doctoribus celata monstratur. 1.09 DE ACTIBUS APOSTOLORUM ET APOCALYPSI [1.09.01] Nonus igitur codex Actus Apostolorum et Apocalypsin noscitur continere, quoniam et haec quoque Apocalypsis, id est, Reuelatio, probatur Iohannis apostoli. Sed in Actibus Apostolorum sancti Iohannis, episcopi Constantinopolitani, in graeco sermone commenta repperimus; quae amici nostri in duobus codicibus lv omeliis iuuante domino transtulerunt. [1.09.02] Apocalypsis uero, quae studiose legentium animos ad supernam contemplationem deducit, et facit mente cernere quod angeli uidendo beati sunt, sancti Hieronymi expositione conspicua est. De quo libro et Victorinus saepe dictus episcopus difficilia breuiter quaedam loca tractauit. Vigilius quoque, Afer antistes, de mille annorum intellegentia quae praedicta Apocalypsi continetur, unde magna quaestio nonnullis oboritur, plenissima et diligenti naratione disseruit. [1.09.03] Ticonius etiam Donatista in eodem uolumine quaedam non respuenda subiunxit, quaedam uero uenenosi dogmatis sui fecilenta permiscuit; cui tantum in bonis dictis chresimon, in malis achriston quantum transiens ualui reperire, ut arbitror, competenter affixi. Quod et uobis similiter in suspectis expositoribus facere suademus, ne lectoris animus fortasse turbetur nefandi dogmatis permixtione confusus. [1.09.04] De quo uolumine sanctus quoque Augustinus in libris ciuitatis dei plura praestantius et diligenter aperuit. Nostris quoque temporibus Apocalypsis praedicta beati episcopi Primasii, antistitis Africani, studio minute ac diligenter quinque libris exposita est. Quibus etiam liber unus, Quid faciat haereticum, cautissima disputatione subiunctus est: quae in templo domini sacrata donaria sanctis altaribus offerantur. [1.09.05] Sed quoniam diximus expositores, quantos uel inuenire priscos potuimus, uel nuper per amicos nostros de graeca lingua transferri uel noua cudi fecimus, nunc de sex modis intellegentiae aliquid disseramus, ut saepius illuc redeuntes pestiferos uitemus errores. 1.10 DE MODIS INTELLEGENTIAE [1.10.01] Primum est post huius operis instituta ut ad introductores scripturae diuinae, quos postea repperimus, sollicita mente redeamus, id est, Ticonium Donatistam, sanctum Augustinum de doctrina christiana, Adrianum, Eucherium et Iunilium; quos sedula curiosita te collegi, ut quibus erat similis intentio, in uno corpore adunati codices clauderentur; qui modos elocutionum explanationis causa formantes per exemplorum diuersas similitudines intellegi faciunt, quae prius clausa manserunt. [1.10.02] Quod si ab introductoribus fortasse praetermissa sunt, tunc librorum expositores sedulo requiramus, et aperiri nobis incipiunt quae prius clausa manserunt. [1.10.03] Deinde studiosissime legamus catholicos magistros, qui propositionibus factis soluunt obscurissimas quaestiones. [1.10.04] Quinto per libros singulos atque epistulas diuersorum patrum loca praecipua, quae exempli causa commemorant, diligenti cura notanda sunt. Ita fit ut diuersorum catholi corum libri commodissime perlegantur, quando et intentiones suas decenter aperiunt et ex incidentibus apud illos quaestionibus nobis notitia magna praestatur. [1.10.05] Postremo collocutio peritissimorum seniorum crebrius appetatur, quorum confabulatione subito quod non opinabamur aduertimus, dum nobis studiose referunt quod longis aetatibus suis discere potuerunt. Utile est enim per istos sex modos intellegentiae studiosa uoluntate discurrere, potius quam irreligioso stupore torpere. 1.11 DE QUATTUOR SYNODIS RECEPTIS [1.11.01] Dicamus nunc quemammodum uniuersalia sanctaque concilia fidei nostrae salutaria sacramenta solidauerint, ut ibi cognoscentes uerae religionis arcanum pestiferos uitemus errores. Primo loco Nicaena synodus legitur constituta; deinde Constantinopolitana, tertia Ephesena prior, quarta Calchedonensis, quas merito sancta probat ecclesia: quae tanta fidei nostrae lumina praestiterunt, ut in nullum peruersitatis scopulum, si tamen protegente domino custodimur, caecatis mentibus incidere debeamus. Nam sanctissimi patres, iniuriam rectae fidei non ferentes, regulas quoque ecclesiasticas ibidem statuere maluerunt, et inuentores nouarum heresum pertinaces diuino gladio perculerunt, decernentes nullum ulterius debere nouas incutere quaestiones, sed probatorum ueterum auctoritate contentos sine dolo et perfidia decretis salubribus oboedire. Sunt enim nonnulli qui putant esse laudabile, si quid contra antiquos sapiant et aliquid noui, unde periti uideantur, inueniant. [1.11.02] Calchedonensis autem synodi testis est codex Encyclius, qui eius reuerentiam tanta laude concelebrat, ut sanctae auctoritati merito iudicet comparandam. Quem codicem, id est, totius orbis epistularum, a uiro disertissimo Epiphanio fecimus in latinum de graeco sermone conuerti. [1.11.03] Sed quoniam sacras litteras in nouem codicibus cum introductoribus et paene cum omnibus latinis expositoribus suis, ut datum est, domino iuuante collegimus, nunc uideamus quemammodum lex diuina tribus generibus diuisionum a diuersis patribus fuerit intimata; quam tamen ueneranter et concorditer suscipit uniuersarum ecclesia regionum. 1.12 DIVISIO SCRIPTURAE DIVINAE SECUNDUM SANCTUM HIERONYMUM [1.12.01] Auctoritas diuina secundum sanctum Hieronymum in testamentis duobus ita diuiditur, id est: In Vetus. In Lege, id est, in Genesim, Exodum, Leuiticum, Numerorum, Deuteronomium. In Prophetis: Iesu Naue, Iudicum, Ruth, Samuhel, Esaias, Hieremias, Ezechiel, Liber duodecim Prophetarum. In Agiographis: Iob, Dauid, Salomon, Prouerbia, Ecclesiasticum, Canticum Canticorum, Verba Dierum, id est, Paralipomenon, Ezras, Hester. In Nouum. In Euangeliis: Mattheus, Marcus, Lucas, Iohannes. Epistulis Apostolorum: Pauli xiiii, Petri ii, Iohannis iii, Iacobi i, Iudae i. In Actibus Apostolorum. In Apocalypsin liber unus. [1.12.02] Sciendum est plane sanctum Hieronymum ideo diuersorum translationes legisse atque correxisse, eo quod auctoritati Hebraicae nequaquam eas perspiceret consonare. Unde factum est ut omnes libros ueteris testamenti diligenti cura in latinum sermonem de Hebraeo fonte transfunderet, et ad uiginti duarum litterarum modum qui apud Hebraeos manet competenter adduceret, per quas omnis sapientia discitur et memoria dictorum in aeuum scripta seruatur. Huic etiam adiecti sunt noui testamenti libri uiginti septem; qui colliguntur simul quadraginta nouem. Cui numero adde omnipotentem et indiuisibilem trinitatem, per quam haec facta et propter quam ista praedicta sunt, et quinquagenarius numerus indubitanter efficitur, quia ad instar iubelei anni magna pietate beneficii d ebita relaxat et pure paenitentium peccata dissoluit. [1.12.03] Hunc autem pandectem propter copiam lectionis minutiore manu in senionibus quinquaginta tribus aestimauimus conscribendum, ut quod lectio copiosa tetendit scripturae densitas adunata contraheret. [1.12.04] Meminisse autem debemus memoratum Hieronymum omnem translationem suam in auctoritate diuina, sicut ipse testatur, propter simplicitatem fratrum colis et commatibus ordinasse; ut qui distinctiones saecularium litterarum comprehendere minime potuerunt, hoc remedio suffulti inculpabiliter pronuntiarent sacratissimas lectiones. 1.13 DIVISIO SCRIPTURAE DIVINAE SECUNDUM SANCTUM AUGUSTINUM [1.13.01] Scriptura diuina secundum beatum Augustinum in testamenta duo ita diuiditur, id est, in uetus et in nouum. In Vetus: In Historia libri xxii, id est, Moysi libri v, Iesu Naue liber i, Iudicum liber i, Ruth liber i, Regum libri iiii, Paralipomenon libri ii, Iob liber i, Tobi liber i, Hester liber i, Iudith liber i, Esdrae libri ii, Machabeorum libri ii. In Prophetis libri xxii: Dauid Psalterium liber i, Salomon libri iii, Iesu fili Sirac libri ii, Prophetas maiores iiii, id est, Esaias, Hieremias, Danihel, Ezechiel, et minores xii, id est, Osee, Iohel, Amos, Abdias, Ionas, Micheas, Naum, Abbacuc, Sofonias, Zacharias, Aggeus, Malachim. In Nouum: In Euangelia iiii, id est, secundum Mattheum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Iohannem. In Epistulis Apostolorum, id est, Pauli Apostoli ad Romanos i, ad Corinthios ii, ad Galatas i, ad Ephesios i, ad Philippenses i, ad Thessalonicenses ii, ad Colosenses i, ad Timotheum ii, ad Titum i, ad Philemonem i, ad Hebraeos i, Petri ii, Iohannis iii, Iudae i, Iacobi i. In Actibus Apostolorum liber unus. In Apocalypsin liber unus. [1.13.02] Beatus igitur Augustinus secundum praefatos nouem codices, quos sancta meditatur ecclesia, secundo libro de doctrina christiana scripturas diuinas lxxi librorum calculo comprehendit; quibus cum sanctae trinitatis addideris unitatem, fit totius librae competens et gloriosa perfectio. 1.14 DIVISIO SCRIPTURAE DIVINAE SECUNDUM LXX. [1.14.01] Scriptura sancta secundum antiquam translationem in testamenta duo ita diuiditur, id est: In Vetus: In Genesim, Exodum, Leuiticum, Numerorum, Deuteronomium, Iesu Naue, Iudicum, Ruth, Regum libri iiii, Paralipomenon libri ii, Psalterii libri v, Salomonis libri v, id est, Prouerbia, Sapientiae, Ecclesiasticum, Ecclesiastes, Canticum Canticorum, Prophetas, id est, Esaias, Hieremias, Ezechiel, Danihel, Osee, Amos, Micheas, Iohel, Abdias, Ionas, Naum, Abbacuc, Sofonias, Aggeus, Zacharias, Malachim, qui et Angelus Iob, Tobi, Hester, Iudith, Hesdrae ii, Machabeorum ii. In Nouum: Euangelia iiii, id est, Mattheus, Marcus, Lucas, Iohannes, Actus Apostolorum, Epistulae Petri ad gentes, Iacobi, Iohannis ad Parthos, Epistulae Pauli ad Romanos i, ad Corinthios ii, ad Galatas i, ad Philippenses i, ad Colosenses i, ad Ephesios i, ad Thessalonicenses ii, ad Timotheum ii, ad Titum ii, ad Philemonem i, Apocalypsin Iohannis. [1.14.02] Tertia uero diuisio est inter alias in codice grandiore littera clariore conscripto, qui habet quaterniones nonaginta quinque, in quo septuaginta interpretum translatio ueteris testamenti in libris quadraginta quattuor continetur; cui subiuncti sunt noui testamenti libri uiginti sex, fiuntque simul libri septuaginta, in illo palmarum numero fortasse praesagati, quas in mansione Helim inuenit populus Hebraeorum. [1.14.03] Hic textus multorum translatione uariatus, sicut in prologo Psalterii positum est, patris Hieronymi diligenti cura emendatus compositusque relictus est, ubi nos omnia tria genera diuisionum iudicauimus affigenda, ut inspecta diligenter atque tractata non impugnare sed inuicem se potius exponere uideantur. Unde licet multi patres, id est, sanctus Hilarius, Pictauiensis urbis antistes, et Rufinus presbyter Aquileiensis et Epiphanius episcopus Cypri et synodus Nicaena et Calchedonensis non contraria dixerint sed diuersa, omnes tamen per diuisiones suas libros diuinos sacramentis competentibus aptauerunt, sicut et in euangelistarum concordia probatur effectum, ubi una quidem fides est rerum et ratio diuersa sermonum. [1.14.04] Sed quoniam praedictus pater Augustinus in libro secundo memorati operis, id est, de doctrina christiana, commonet ita dicens, `Latini codices, id est, ueteris nouique testamenti, si necesse fuerit, graecorum auctoritate corrigendi sunt, unde ad nos post Heb reum fontem translatio cuncta peruenit,' ideoque uobis et graecum pandectem reliqui comprehensum in libris septuaginta quinque, qui continet quaterniones ***, in armario supradicto octauo, ubi et alios graecos diuersis opusculis necessario congregaui, ne quid sanctissimae instructioni uestrae necessarium deesse uideretur. Qui numerus duobus miraculis consecratur; nam et septuaginta quinque animae de terra Canaan cum patriarcha Iacob fines Aegyptios intrauerunt, et septuaginta quinque annorum Abraham fuit, quando promissionem domini laetus accepit. [1.14.05] Restat nunc ut dicere festinemus, quemammodum in scripturis diuinis librariorum uitia corrigere debeamus. Nam quid prodest multas transcurrere lectiones, et ea quae sunt probabiliter corrigenda nescire? 1.15 SUB QUA CAUTELA RELEGI DEBEAT CAELESTIS AUCTORITAS [1.15.01] Vos igitur, qui diuinarum et saecularium litterarum cognitione polletis, et scientia uobis est ab usu communi reperire quod dissonat, tali modo sacras percurrite lectiones; a paucis enim doctisque faciendum est, quod simplici et minus eruditae congregationi noscitur esse praeparandum. Quapropter prius introite diligenter, et sic scriptorum delicta corrigite, ne iuste arguamini si praecipitanter alios emendare temptetis; istud enim genus emendationis, ut arbitror, ualde pulcherrimum est et doctissimorum hominum negotium gloriosum. [1.15.02] In primis igitur idiomata scripturae diuinae nulla praesumptione temeretis, ne cum ad intellectum communem quae dicta sunt trahere cupitis (quod absit) caelestium uerborum puritas dissipetur. Idiomata enim legis diuinae dicuntur propriae locutiones, quas communis usus non habere cognoscitur, ut est illud: Secundum innocentiam manuum mearum, uel De uultu tuo iudicium meum prodeat, Auribus percipe lacrimas meas, et Effundite coram illo corda uestra, Adhaesit anima mea post te, Multiplicasti locupletare eam, Ibi laetabimur in id ipsum, et Inclinauit ex hoc in hoc, Misit Moysen seruum suum et Aaron quem elegit ipsum, Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, Fiat manus tua ut saluum me faciat. Haec et his similia, quae nimis probantur esse numerosa, licet communis usus refugiat, tamen ne dissipari liceat, auctoritas illa procul dubio sancta commendat. Quod si ea latius nosse desideratis, legite sancti Augustini septem libros de modis locutionum, quos fecit de quinque libris Moysi et uno Iesu Naue et altero Iudicum, et tunc de tali re poteritis abundantissima largitate satiari. In sequenti uero auctoritate uobis similia reperire copiosissime subiacebit. [1.15.03] Hebraea uero quaedam nomina hominum uel locorum nulla declinatione frangatis; seruetur in eis linguae suae decora sinceritas. Illas tantum litteras commutemus, quae uocabuli ipsius possunt exprimere qualitatem, quoniam interpretatione nominis sui unum quod que eorum magno sacramento rei alicuius constat appositum, ut est Seth, Enoch, Lamech, Noe, Sem Cham et Iafeth, Aaron, Dauid et his similia. Locorum autem nomina, ut est Sion, Choreb, Geon, Hermon uel his similia, pari deuotione linquamus. [1.15.04] Tertio res quae in bono et in malo ponuntur non sunt ullatenus temerandae, ut mons, leo, cedrus, catulus leonis, clamor, homo, fructus, calix, uitulus, pastor, thesaurus, uermis, canis et his similia. Nec illa nomina mutanda sunt, quae pro aliis nominibus apponuntur, ut: Satanas qui a recto calle discedit, manus lauare significat non esse participem, quod pedes pro actu ponuntur, quod frequenter expectationem pro spe ponit, semel pro incommutabili sententia denuntiatur, iurare deum pro confirmare dicitur. Ista enim ab expositoribus nobis aperienda desideremus; non aliquid eorum sacrilega uoluntate truncemus. [1.15.05] Nec illa uerba tangenda sunt, quae interdum contra artem quidem humanam posita reperiuntur, sed auctoritate multorum codicum uindicantur. Corrumpi siquidem nequeunt, quae inspirante domino dicta noscuntur, ut est: Obliti non sumus te, et illud Viri sanguinum et dolosi, Fabricatus est templum, et Radetur caput suum, et Inflabitur uentrem pro inflabitur uentre, Viri uiri si praeuaricata fuerit uxor eius, et Imponent super altare omnia uasa eius in quibus ministrant in ipsis, Terra in qua habitant in ea, et Protulerunt exploratores pauorem terrae quam explorauerant eam, De manu canis unicam meam, et Flumina plaudebunt manibus in se, Tunc exultabunt omnia ligna siluarum. [1.15.06] Et quoniam interdum casus generaque nominum uel temporum humanis regulis nequeunt conuenire, sed tamen eorum usum ecclesiasticus consensus amplectitur, duorum uel trium priscorum emendatorumque codicum auctoritas inquiratur. Scriptum est enim, In ore duorum uel trium stabit omne uerbum, et praesumi non liceat, quod diuino uindi catur eloquio; ut est in psalmo uigesimo primo, Populo qui nascetur, quem fecit dominus, et illud Euangelii, Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, similiter et in centesimo quadragesimo tertio psalmo, Beatus populus, cuius est dominus deus eorum, et his similia. [1.15.07] Regulas igitur elocutionum latinorum, id est, quadrigam Messii, omnimodis non sequaris, ubi tamen priscorum codicum auctoritate conuinceris; expedit enim interdum praetermittere humanarum formulas dictionum, et diuini magis eloquii custodire mensuram. In prosa caput uersus heroici finemque non corrigas; quinque longas totidemque breues non audeas improbare; trocheum triplicem laudabilis neglectus abscondat. Meotacismos et hiatus uocalium omnino derelinque, quoniam hic locum habere non possunt quae doctores litterarum liberalium regulariter custodire noscuntur. Istud enim inter humanas dictiones conuenit praecaueri; in diuinis autem eloquiis tales compositiones nullatenus accusantur. Maneat ubique incorrupta locutio quae deo placuisse cognoscitur, ita ut fulgore suo niteat, non humano desiderio carpienda subiaceat. Haec enim et simplices suauiter instruit, et doctos pro sua reuerentia decenter oblectat. [1.15.08] Post superiorem igitur diuisionem, ubi diximus idiomata legis diuinae non esse tangenda, uel caetera quae sequuntur, locus ammonet more maiorum hanc quoque ponere subdiuisionem, ut ad particulas partium distinctius uenire debeamus. Unde enim doctissimus Aristoteles Perihermenias suas ad liquidum perducere potuisset, nisi diuisionum et subdiuisionum iterumque particularium diuisionum ordine custodito cuncta tractasset? Quem secuti nunc dicimus in quibus litteris sunt librariorum uitia corrigenda. [1.15.09] In uerbis quae accusatiuis et ablatiuis praepositionibus seruiunt, situm motumque diligenter obserua, quoniam librarii grammaticae artis expertes ibi maxime probantur errare. Nam si M litteram inconuenienter addas aut demas, dictio tota confusa est. Casus uero nominum, exceptis monoptotis, declinationesque uerborum quae defectiua non sunt, totasque partes orationis (ubi tamen sacra non impugnat auctoritas), considera diligenter, suisque locis aptata custodi, ne locutionis ordine permixto totum (quod absit) possideat indecora confusio. B pro V, V pro B, O pro V, N pro M contra orthographiae praecepta uitiose positas non relinquas; aspirationem uero superfluam deme aut adice competenter. Casus nominum temporaque uerborum, ubi tamen permitteris, custodi diligenter; reperies enim frequenter in auctoritate consuetudini diss ona, quae tibi non liceat immutare. Sed in his emendatorum codicum seruetur exemplum; caetera uero quae sunt male praesumpta recorrige, quoniam antiquarii exinde potius probantur offendere, dum elocutioni latinae linguae nesciunt seruire disposite. A in fine aduerbii non relinquas; A iterum casui genitiuo non subtrahas. Multa etiam respectu euphoniae propter subsequentes litteras probabiliter immutamus, ut illuminatio, irrisio, immutabilis, impius, improbus. R litteram narrationi tolle superfluam; A gnaro enim, id est, scito seu perito, uenit nominis ista compositio. Quod, cum pronomen est, per D non per T litteram; cum uero aduerbium numeri est, per T non per D litteram scribendum est. Quicquam C magis in prima syllaba ponendum est quam D propter euphoniam, quam praecipimur sequi. Quid plura? Secundum regulas artigraphorum quae tamen sunt emendanda percurre, ne articulatae uocis pulchra modulatio peregrinis litteris maculata absona potius et indecora reddatur. [1.15.10] Orthographos priscos frequenter relege, quos ego inferius titulo trigesimo, ubi de antiquariis legitur, propter notitiam librariorum utiliter instruendam deflorandos esse iudicaui, et extrinsecus huic libro de orthographia titulum dedi. Ita contingit ut et istud studioso prosit legere, ubi cognoscit quae in scripturis sanctis minime debeat uiolare, et illud necessario latius discitur, ubi generaliter praesumpta uitia corrigantur. [1.15.11] Quod si tamen aliqua uerba reperiuntur absurde posita, aut ex his codicibus quos beatus Hieronymus in editione septuaginta interpretum emendauit, uel quos ipse ex Hebraeo transtulit, intrepide corrigenda sunt; aut, sicut beatus Augustinus ait, recurratur ad graecum pandectem, qui omnem legem diuinam dinoscitur habere collectam; uel, quibus possibile fuerit, Hebraeam scripturam uel eius doctores requirere non detrectent. Decet enim ut, unde ad nos uenit salutaris translatio, inde iterum redeat decora correctio. Merito enim patribus nostris de hac re maxima cura fuit, ne tunica domini saluatoris, quam truculentis militibus scindere non licuit, lectoribus subiaceat imperitis. Audiat spiritus sanctus sincerissima quae donauit, recipiat illibata quae contulit; tunc nos fideles sibi esse cognoscit, si dicta ipsius nulla praesumptione carpamus. Nam quemammodum saluari uolumus, si (quod dictu nefas est) remedium salutare pro nostra uoluntate rumpamus? [1.15.12] Sed ut his omnibus addere uidearis ornatum, posituras, quas Graeci thesis uocant, id est, puncta breuissima pariter et rotunda (praeter translationem sancti Hieronymi, quae colis et commatibus ordinata consistit, unde et in praefatione iam dictum est) singulis quibusque pone capitibus, quoniam illustrem et planissimam faciunt orationem quando, sicut inferius exponitur, suis locis aptata resplendent. Quale est enim inoffenso gradu per sensus ire sanctissimos, uenasque praeceptorum saluberrimas subtiliter introire; terminos suos modulatae uoci competenter affigere, totamque dictionem sic per membra diuidere ut suis partibus considerata pulchrescant! Nam si corpus nostrum indiget per membra cognosci, cur lectio cum suis partibus uideatur confusa derelinqui? Istae siquidem positurae seu puncta quasi quaedam uiae sunt sensuum et lumina dictionum, quae sic lectores dociles faciunt tamquam si clarissimis expositoribus imbuantur. Prima est media, secunda subdistinctio, tertia plena; quas a maioribus nostris ideo constat inuentas, ut spiritus longa dictione fatigatus uires suas per spatia discreta resumeret. Quas si mauis cupidus lector agnoscere, Donatum lege, qui te possit de hac re breui compendio diligenter instruere. Has distinctiones in Psalterio archetypo nos posuisse retinemus, cuius obscuritates talibus remediis ex maxima parte domino praestante lucidauimus. [1.15.13] Ita septenarius numerus ab utraque parte completus est, ut a quibus rebus abstineamus et quas res emendare in auctoritate, praesumamus, sicut opinor, euidenter appareat. Quod si tamen hoc desiderium et alio modo potuerit adiuuari, adiciatur studiis uestris, ne more humanitatis nos aliquid necessarium praetermisisse uideamur. [1.15.14] Nunc quemammodum extra auctoritatem reliquas lectiones debeamus emendare dicendum est. Commenta legis diuinae, epistulas, sermones librosque priscorum unus quis emendator sic legat, ut correctiones eorum magistris consociet saecularium litterarum, et ubicumque paragrammata in disertis hominibus reperta fuerint, intrepidus uitiosa recorrigat, quoniam uiri suprascripti sic dicta sua composuisse credendi sunt, ut regulas artis grammaticae quas didicerant custodisse iudicentur. Epistulae quoque patrum, sermon es et libri diuersorum necnon et omeliae uel cum haereticis altercationes fidelium, quoniam diuersa loca scripturae diuinae suauiter ac diligenter aperiunt, magno studio relegantur, quatenus in ecclesia domini quasi quibusdam lampadibus competenter accensis totum nitidum, totum splendidum domino praestante colluceat. Si quid tamen in eis ad scripturas diuinas exponendas conueniens inuenitur, non dubitetis sociare uoluminibus diuinis, sicut et nos in libris Regum fecisse cognoscimur. Multa enim reperiuntur a probatissimis hominibus per occasionem alterius operis latius de libris dicta diuinis, quae auctoritati uidelicet sacrae competenter aptantur. Unde supplico ut quod nos parua legendo minus explicare potuimus, uos copiosissima lectione saginati tam de istis codicibus quos relinquimus quam quos potueritis feliciter inuenire perfectius in Christi nomine compleatis. [1.15.15] Precor etiam uos, qui tamen emendare praesumitis, ut superadiectas litteras ita pulcherrimas facere debeatis, ut potius ab antiquariis scriptae fuisse iudicentur. Non enim in illo decore quicquam turpe conuent inueniri, quod postea studiosorum oculos uide atur offendere. Considerate igitur qualis uobis causa commissa sit, utilitas christianorum, thesaurus ecclesiae, lumen animarum. Studete ergo ne qua remaneat in ueritate mendositas, in puritate falsitas, in integritate peruersitas litterarum. [1.15.16] Sed quoniam nouem codices legis diuinae prima fronte posminus eorumque introductores cum expositoribus suis iuuante domino quanta ualuimus curiositate memorauimus, ad postremum tres diuisiones a maioribus datas totius legis diuinae tetigimus, deinde adiec imus quemammodum emendari caute debeat caelestis auctoritas ne discerperetur praesumpta licentia aut traderetur sequentium manibus indecora confusio, nunc de uirtute lectionis diuinae est omnimodis disserendum, ut sua quaeque loca propria dulcedine farciantur. 1.16 DE VIRTUTE SCRIPTURAE DIVINAE [1.16.01] Intuemini, sodales egregii, quam mirabilis, quam dulcis in scripturis diuinis decurrit ordo dictorum, desiderium semper excrescens, satietas sine fine, esuries gloriosa beatorum, ubi nimietas non arguitur sed magis importunitas crebra laudatur. Merito, qu ando et notitia rerum salutarium inde discitur, et credentibus atque eadem operantibus aeterna uita praestatur. Praeterita sine falsitate describunt, praesentia plus quam quod uidentur ostendunt, futura quasi iam perfecta narrantur: ubique in eis ueritas regnat, ubique diuina uirtus irradiat, ubique panduntur humano generi profutura. Et dum haec ita se habeant in terris, nobis pro captu ingenii parabolis et propositionbus sumptis caelestis ueritas intimatur, sicut ipse in septuagesimo septimo psalmo testatur, Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio. Tradunt etiam nobis, ut munera cuncta uincantur, sanctae trinitatis adorabilem cognitionem, quam per tot saeculorum tractus idolis dedita caeca et flebilis ignorauit humanitas, patrem scilicet, filium et spiritum sanctum, unum deum, creaturarum omnium conditorem atque rectorem, facere quae uult in caelo et in terra. Cuius si pietatem quaeris, audi breuiter comprehensum, Adiutor in opportunitatibus, in tribulatione: si potentiam, ausculta, Et quis resistit potestati tuae? Si iustitiam, lege Qui iudicabit orbem terrae in aequitate. Nam et ubique esse totum deum manifestissime declaratur, dicente Psalmographo, Quo ibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in caelum, tu illic es. Si descendero in infernum ades, et caetera quae de illa maiestate sacris lectionibus continentur. [1.16.02] Istas siquidem litteras non ratio humana repperit, sed hominibus sanctis uirtus caelestis infudit; quas tunc bene datur intellegi, quando eas uera et utilia praedicare mens deuota crediderit. Quid enim in illis litteris utilitatis et suauitatis non inueni es, si purissimo lumine mentis intendas? Lectio cuncta uirtutum est, uerbum non inaniter cadens, nec tardat effectus quod promittit affatus, oboedientibus conferens aeternam salutem, superbis restituens perenne supplicium. Atque ideo eam non solum audire sed implere sanctis operibus commonemur; modo siquidem caritatem dei et proximi monet, modo ut saeculi peritura contemnas insinuat, modo ut illam patriam recorderis in qua es perpetue mansurus infundit, patientiam monet, spem tribuit, humilitatem proficuam laudat, superbiam ruinosam semper accusat, pias elemosinas creberrime fieri persuadet. Tunc quod supra omnes pietates indulgentissimum est, acceptam sibi paenitentiam iudex ipse testatur, quando etiam uerba quibus rogetur clementissimus redemptor indulget, terret ut corrigat, iudicium minatur ut parcat, et sic nos praecipit uiuere ut piis angelis mereamur esse consortes, fiatque illud in nobis quod nimis suaue atque perpetuum est, Ut sit deus omnia in omnibus; deinde ut Eum uideamus sicuti est, et sic de gioriae ipsius copia compleamur, ut nulla ulterius indigentiae sterilitate fatigemur. Talibus ergo iussis quis parere non ambiat, nisi qui omnimodo in aeternum perire festinat? Vltra omnes dementias est redemptoris sui iussa neglegere, et crude lissimi hostis uota complere. Quot uerba, tot praemia; quot sententiae, totidem ultiones! Nihil uacat ab utili doctrina, nisi cum silet lingua magnalia. O si nunquam cessaretur a talibus! Peccatis profecto tolleretur locus, si otiosum tempus non haberet mens inquieta mortalium. [1.16.03] His beneficiis larga pietate collatis, addita est nobis sanctae trinitatis adorabilis et ueneranda cognitio: quod uitae genus peccatis mortua gentilitas funditus ignorabat. Restat nunc ut memoriam faciamus illorum qui libris suis aliquid uenerabiliter de sancta trinitate dixerunt. Ad confirmationem igitur fidei nostrae et haereticorum praecauendas insidias legendi sunt tredecim libri beati Hilarii, quos de sancta trinitate profunda et disertissima nimis oratione conscripsit. Sancti quoque Ambrosii quos de eadem re ad Gratianum principem multo claros et uenuste compositos designauit, deinde sancti Augustini quindecim libri, quos idem de trinitate mirabili profunditate conscripsit, curiosa uobis intentione meditandi sunt. Si quis uero de patre et filio et spiritu sancto aliquid summatim praeoptat attingere, nec se mauult longa lectione fatigare, legat Nicetae episcopi librum quem de fide conscripsit, et doctrinae caelestis claritate completus in contemplationem diuinam compendiosa breuitate perducitur; qui uoluminibus sancti Ambrosii sociatus est, quos ad Gratianum principem destinauit. O inaestimabilis pietas uirtusque creatoris! Aperti sunt caeli, sancta trinitas cordibus fidelium patefacta resplenduit, et paganitas, quae honorem occupauerat alienum, a uero domino confutata discessit. [1.16.04] Utiles etiam sunt ad instructionem ecclesiasticae disciplinae memorati sancti Ambrosii de officiis melliflui libri tres, necnon et beati Augustini de uera religione liber unus et de doctrina hristiana libri quattuor; item eiusdem liber unus quem de agone christiano composuit, maxime uobis necessarius qui calcato saeculo desudatis in certamine christiano. Similiter etiam liber eiusdem quasi philosophiae moralis, quem pro moribus instituendis atque corrigendis ex diuina auctoritate collegit Speculumque nomi nauit, magna intentione legendus est. Nam et sancti Augustini uiginti duos libros quos de dei ciuitate confecit, infastidibili sedulitate curramus, ubi et Babylonia confusa, ciuitas diaboli, et splendida Hierusalem, urbs domini Christi, in hominum conuers atione competenti diuersitate monstratae sunt. Scripsit etiam quinque quaestiones de nouo testamento ad Honoratum presbyterum, et octoginta tres alias mirifica deliberatione formatas. Si quis autem dicta sua diligenti cupit ex aminatione purgare nec incauta temeritate delinquere, duos libros Retractationum sancti Augustini studiosa lectione percurrat, unde et se comat imitando, et agnoscit quantam sapientiae copiam beatissimo patri indulgentia diuina contulerit, ut quem nemo poterat fortasse reprehendere, ipse se uideatur cautissima retractatione corrigere. Longum est illius uiri singula quaeque memorare, dum de eius opusculis indicatis codex non paruus existat, qui quamlibet dicta ipsius breuiter commemoret, tamen in nu merosas progressus est paginas lectionum. 1.17 DE HISTORICIS CHRISTIANIS [1.17.01] Habent etiam post tractatores diuersos relatores temporum et studia christiana, qui ecclesiastica grauitate compositi per uicissitudines rerum mutabilitatesque regnorum lacteo quidem sed cautissimo nitore decurrunt. Qui cum res ecclesiasticas referant, et uicissitudines accidentes per tempora diuersa describant, necesse est ut sensus legentium rebus caelestibus semper erudiant, quando nihil ad fortuitos casus, nihil ad deorum potestates infirmas, ut gentiles fecerunt, sed arbitrio creatoris applicare ueraciter uniuersa contendunt, ut est Ioseppus, paene secundus Liuius, in libris Antiquitatum Iudaicorum late diffusus, quem pater Hieronymus, scribens ad Lucinum Betticum, propter magnitudinem prolixi operis a se perhibet non potuisse transferri. Hunc tamen ab amicis nostris, quoniam est subtilis nimis et multiplex, magno labore in libris uiginti duobus conuerti fecimus in latinum. Qui etiam et alios septem libros Captiuitatis Iudaicae mirabili nitore conscripsit, quam translatio nem alii Hieronymo, alii Ambrosio, alii deputant Rufino; quae dum talibus uiris ascribitur, omnino dictionis eximia merita declarantur. Post haec autem legenda est historia quae ab Eusebio quidem decem uoluminibus Graeco sermone conscripta, a Rufino autem cum adiectione temporum quae secuta sunt undecim libris monstratur explicita. Post historiam uero Eusebii apud Graecos Socrates, Sozomenus et Theodoritus sequentia conscripserunt; quos a uiro disertissimo Epiphanio in uno corpore duodecim libris fecimus deo auxiliante transferri, ne insultet habere se facunda Graecia necessarium, quod uobis iudicet esse subtractum. Orosius quoque, christianorum temporum paganorumque collator, praesto uobis est, si eum legere uolueritis. Marcellinus etiam, quattuor libros de temporum qualitatibus et positionibus locorum pulcherrima proprietate conficiens, itineris sui tramitem laudabiliter percurrit; quem uobis pariter dereliqui. [1.17.02] Chronica uero, quae sunt imagines historiarum breuissimaeque commemorationes temporum, scripsit graece Eusebius; quae transtulit Hieronymus in latinum, et usque ad tempora sua deduxit eximie. Hunc subsecutus est suprascriptus Marcellinus Illyricianus, qui adhuc patricii Iustiniani fertur egisse cancellos, sed meliore conditione deuotus a tempore Theodosii principis usque ad fores imperii triumphalis Augusti Iustiniani opus suum domino iuuante perduxit, ut qui ante fuit in obsequio suscepto gratus, postea ipsius imperio copiose amantissimus appareret. Sanctus quoque Prosper chronica ab Adam ad Gensirici tempora et urbis deredationem usque perduxit. Forte inueniatis et alios subsequentes, quia non desunt scriptores temporum, cum saecula sibi iugiter peracta succedant. Sed cum te de memoratis rebus, diligens lector, expleueris, ingeniumque tuum diuina fuerit luce radiatum, lege librum de uiris illustribus sancti Hieronymi, ubi diuersos patres atque opuscula eorum breuiter et honorauit et tetigit: deinde alterum Gennadii Massiliensis, qui idem de scriptoribus legis diuinae, quos studiose perquisiuerat, certissimus indicauit. Hos in uno corpore sociatos dereliqui, ne per diuerso s codices cognoscendae rei tarditas afferatur. [1.17.03] Sequuntur enim multarum lectionum uenerabilium conditores. Modo enim doctissimi uiri aut libros diuina inspiratione conficiunt, aut inuicem se epistularum gratia consolantur, aut populos dulcissimo sermone deliniunt, aut cum haereticis uiuacissima nimis altercatione confligunt, ita ut quidam eorum singulari certamine controuersias subeant, et iudicibus mediis gloriosa disceptatione confligant. Sic, cum prauus quisque destruitur, praestante domino fidelissimus inde solidatur. Tunc in illo choro sanctissimo atque facundissimo patrum tibi eligere poteris, cum quo suauissime colloquaris. Difficile quoque dictu est, quam frequenti occasione reperta scripturas sanctas locis aptissimis potenter aperiant, ut subito transiens discas, quod te neglegenter praeterisse cognoscis. Testes sunt doctissimi uiri diuersa laude praecipui, quibus uelut stellis micantibus caelum fulget ecclesiae. 1.18 DE SANCTO HILARIO [1.18.01] Inter quos sanctus Hilarius Pictauiensis episcopus nimia profunditate subtilis et cautissimus disputator incedit altasque diuinarum scripturarum abyssus in medium reuerenter adducens, facit praestante deo illuminata mente conspici, quae prius parabolis ue labantur obscuris. 1.19 DE SANCTO CYPRIANO [1.19.01] Impossibile est omnino complecti, quantum inter alios scriptores (praeter iterationem baptismatis, quam usus atque ratio repudiauit ecclesiae) conferat beatissimus Cyprianus, uelut oleum decurrens in omnem suauitatem, lingua composita declamator insignis doctorque mirabilis. Quantos enim ille dubitantes non pertulit labi, lapsos uero firmissima praedicatione solidauit, confessores ad martyrium usque perduxit! Et ne minor esset praedicationibus suis, ipse quoque martyrii corona domino praestante decoratus est. Nam inter alia quae nobis facundiae suae clara monumenta dereliquit, in expositione orationis dominicae, quae contra subripientia uitia uelut inuictus clypeus semper opponitur, libellum declamatoria uenustate conscripsit. 1.20 DE SANCTO AMBROSIO [1.20.01] Sanctus quoque Ambrosius, lactei sermonis emanator, cum grauitate acutus, inuiolenta persuasione dulcissimus, cui fuit aequalis doctrina cum uita, quando ei non paruis miraculis gratia diuinitatis arrisit. 1.21 DE SANCTO HIERONYMO [1.21.01] Beatus etiam Hieronymus, latinae linguae dilatator eximius, qui nobis in translatione diuinae scripturae tantum praestitit, ut ad Hebraeum fontem paene non egeamus accedere, quando nos facundiae suae multa cognoscitur ubertate satiasse, plurimis libris, copiosis epistulis fecit beatos, quibus scribere domino praestante dignatus est. Planus, doctus, dulcis parata copia sermonum ad quamcumque partem conuertit ingenium: modo humilibus suauiter blanditur, modo superborum colla confringit, modo derogatoribus suis uicem necessaria mordacitate restituens, modo uirginitatem praedicans, modo matrimonia casta defendens, modo uirtutum certamina gloriosa collaudans, modo lapsus in clericis atque monachis prauitatis accusans. Sed tamen, ubicumque se locus attulit, gent ilium exempla dulcissima uarietate permiscuit, totum explicans, totum exornans, et per diuersa disputationum genera disertus semper et aequalis incedens. Nam cum aliquos libros magna ubertate protendat, tamen pro dulcedine dic torum finis eius semper ingratus est. Quem in Bethleem habitasse, otiosum fuisse non arbitror, nisi ut in terra illa miraculorum ad instar solis eius quoque ab Oriente nobis lamparet eloquium. [1.20.02] Is epistulam suam ad Paulinum ex senatore presbyterum mirificam destinauit, docens quemammodum scripturas diuinas adhibita cautela perlegeret, ubi breuiter uirtutem uniuscuiusque libri ueteris et noui testamenti mirabiliter indicauit. Quem si ante repperissem, eloquentiae ipsius cedens contentus fortasse fueram de eadem parte nihil dicere. Sed quia et ille alia et nos diuersa in opere iam confecto domino largiente conscripseramus, credo quod lector diligens et in hoc opusculo non inutiliter occupetur. Ille enim scripsit ad diuinae legis nouum lectorem, qui tamen erat litteris saecularibus eruditus, ut etiam librum de Theodosio principe prudenter ornateque confecerit; nec illa tempestate, ut datur intellegi, tantos scriptores suae partis habuit, quos eum in ordinem legere commoneret, quoniam illo tempore milites Christi in gymnasio legis diuinae salutari adhuc sudore laborabant, inter quos et ipse postea multa conscripsit. Nobis uero fuit causa diuersa, primum quod ad fratres simplices et impolitos scripsimus instruendos, ut per multos auctores, qui iam nostra aetate declarati sunt, caelestium scripturarum plenitudine compleantur, ut non tam ex nobis, qui huius rei pauperes sumus, quam ex copiosis et antiquis patribus laudabiliter imbuantur. Sed ne aliquid eis deesse possit, qui ad studia huius saeculi non fuerunt, tam de artibus q uam de disciplinis saecularium litterarum in secundo uolumine breuiter credidimus ammonendos, ut simplicibus uiris famuletur et mundanarum peritia litterarum, quae praeter additamenta quorundam doctorum ab scripturis diuinis cognoscitur esse progressa. It a fit ut nec uituperatio de noua praesumptione nos carpiat, et de paruulo nimis obsequio gratiae forsitan momenta proueniant. 1.22 DE SANCTO AUGUSTINO [1.22.01] Ipse etiam doctor eximius beatissimus Augustinus, debellator haereticorum, defensor fidelium et famosorum palma certaminum, in quibusdam libris nimia difficultate reconditus, in quibusdam sic est planissimus, ut etiam paruulis probetur acceptus; cuius aperta suauia sunt, obscura uero magnis utilitatibus farcita pinguescunt. Huius autem ingenii uiuacitatem si quis nosse desiderat, libros ipsius Confessionum legat, ubi se refert omnes mathematicas disciplinas sine magistro comprehendisse, quas aliis sub doctis expositoribus uix datur artingere. Symbolum quoque nostrum, uadem fidei, testimonium recti cordis, promissionis insolubile sacramentum, frequenti expositione patefecit, ut profundius intellegentes illa quae credere nos profitemur, cautissime promissa seruemus. Legendus est etiam liber eiusdem, ubi diuersas hereses post Epiphanium pontificem compendiosa breuitate complexus est, quando nullius sanae mentis acquiescit ingenium in illas cautes incedere in quas alterum cognouerint pertulisse naufragium. Illorum siquidem sensus omnino cauendus est, quos prouida damnauit ecclesia, et si quid tale modo praesumitur, cauta nimis obseruatione declinetur. 1.23 DE ABBA EUGIPPIO ET ABBA DIONISIO [1.23.01] Conuenit etiam ut presbyteri Eugippii opera necessaria legere debeatis, quem nos quoque uidimus, uirum quidem non usque adeo saecularibus litteris eruditum, sed scripturarum diuinarum lectione plenissimum. Hic ad parentem nostram Probam, uirginem sacram, ex operibus sancti Augustini ualde altissimas quaestiones ac sententias diuersasque res deflorans, in uno corp ore necessaria nimis dispensatione collegit et in trecentis triginta octo capitulis collocauit. Qui codex, ut arbitror, utiliter legitur, quando in uno corpore diligentia studiosi uiri potuit recondi, quod in magna bibliotheca uix praeualet inueniri. [1.23.02] Generat etiam hodieque catholica ecclesia uiros illustres probabilium dogmatum decore fulgentes. Fuit enim nostris temporibus et Dionisius monachus, Scytha natione sed moribus omnino Romanus, in utraque lingua ualde doctissimus, reddens actionibus suis quam in libris domini legerat aequitatem. Scripturas diuinas tanta curiositate discusserat atque intellexerat, ut, undecumque interrogatus fuisset, paratum haberet competens sine aliqua dilatione responsum. Qui mecum dialecticam legit, et in exemplo gloriosi magisterii plurimos annos uitam suam domino praestante transegit. Pudet me de consorte dicere, quod in me nequeo reperire. Fuit enim in illo cum sapientia magna simplicitas, cum doctrina humilitas, cum facundia loquendi parcitas, ut in nullo se uel extremis famulis anteferret, cum dignus esset regum sine dubitatione colloquiis. Interueniat pro nobis qui nobiscum orare consueuerat, ut cuius hic sumus oratione suffulti, eius possimus nunc meritis adiuuari. Qui petitus ab Stephano, episcopo Salonitano, ex graecis exemplaribus canones ecclesiasticos moribus suis pares, ut erat planus atque disertus, magna eloquentiae luce composuit, quos hodie usu celeberrimo ecclesia Romana complectitur. Hos etiam oportet uos assidue legere, ne uideamini tam salutares ecclesiasticas regulas cu lpabiliter ignorare. Alia quoque multa ex graeco transtulit in latinum, quae utilitati possunt ecclesiasticae conuenire; qui tanta latinitatis et graecitatis peritia fungebatur, ut quoscumque libros graecos in manibus acciperet, latine sine offensione transcurreret, iterumque latinos Attico sermone relegeret, ut crederes hoc esse conscriptum, quod os eius inoffensa uelocitate fundebat. [1.23.03] Longum est de illo uiro cuncta retexere. Qui inter reliquas uirtutes hoc habuisse probatur eximium, ut, cum se totum deo tradidisset, non aspernaretur saecularium conuersationibus interesse, castus nimium cum alienas cotidie uideret uxores, mitis cum furentium uaesano turbine pulsaretur. Fundebat lacrimas motus compunctione cum audiret garrula uerba laetitiae, ieiunabat sine exprobratione prandentium, et adeo conuiuiis gratanter intererat ut inter epulas corporales inquisitus spiritales semper copias exhi beret. Quod si tamen aliquando comederet, paruo quidem cibo sed tamen escis communibus utebatur. Unde summum genus aestimo patientiae inter humanas esse delicias et abstinentiae custodire mensuram. Sed ut bona mentis eius infucata laude referamus, erat totus catholicus, totus paternis regulis perseueranter adiunctus, et quicquid possunt legentes per diuersos quaerere, in illius scientia cognoscebatur posse fulgere. Cuius nomini glorioso aliqua praui homines calumniose nituntur ingerere, unde sua uideantur errata aliquatenus excusare. Sed ille iam saeculi peruersitate derelicta, praestante domino in ecclesiae pace susceptus, inter dei famulos credendus est habere consortium. [1.23.04] Dicerem adhuc fortasse reliqua de sancto uiro, quae nobis totius probationis ueritate comperta sunt. Sed necesse est ut propositum nostrum potius exsequamur, ne, cum simus debitores alterius promissionis, aliud diu referre importuna loquacitate uideamur. Et ut uobis in regulis fidei nulla possit nocere subreptio, legite quas habetis in promptu synodum Ephesenam et Calchedonensem necnon et Encyclia, id est, epistulas confirmationis supradicti concilii; quae si diligenter excurritis, uersutiae improborum nu lla uobis occasione praeualebunt. 1.24 RECAPITULATIO GENERALIS: QUO STUDIO SCRIPTURA SANCTA LEGENDA SIT [1.24.01] Demus itaque operam, et post introductorios libros auctoritatem cum expositoribus suis sedula intentione curramus, uiasque intellegentiae patrum labore repertas pio studio subsequamur, non ad quaestiones inanissimas auida superfluitate tendamus. Quod dictum rationabiliter in tractatoribus probatissimis inuenitur, hoc procul dubio credamus esse diuinum; si quid dissonum aut discordans patrum regulis contigerit inueniri, uitandum esse iudicemus. Origo enim saeuissimi erroris est in suspectis auctoribus amare totum, et sine iudicio defendere uelle quod inuenis; scriptum est enim: Omnia probate, quod bonum est tenete. [1.24.02] Sed ut in summam quae sunt dicenda complectar, cuncta quae antiqui expositores probabiliter dixerunt, sollicita mente tenenda sunt; illa uero quae ab eis intractata relicta sunt, ne infructuoso labore fatigemur, primum rimanda sunt, quas uirtutes habeant aut ad quae nos instituta perducant, deinde quid nos uelint de se legendo contrahere. Nam licet textus planissimus esse uideatur et historica relatione reluceat, modo tamen aut iustitiam persuadet, aut impietatem redarguit, aut tolerantiam praedicat, aut uitia mobilitatis accusat, aut superbiam damnat, aut bona humilitatis exaltat, aut impacatos reprimit, aut caritate plenissimos consolatur, aut aliquid tale commemorat quo ad probos mores incitet et a nefariis cogitationibus respectu pietatis abducat. Deu s enim si solis bonis praemia polliceretur, benignitas ipsius neglecta tepesceret; si uero malis iugiter minaretur exitium, desperatio salutis praecipitaret ad uitia. Et ideo pius redemptor pro salute nostra utrumque moderatus est, ut et peccatores denuntiata poena terreat et bonis digna praemia compromittat. [1.24.03] Quapropter ad intentiones librorum generaliter semper animus erigatur, mentemque nostram in illa contemplatione defigamus, quae non tantum auribus sonat sed oculis interioribus elucescit. Nam etsi simplex uideatur esse relatio, nihil uacuum nihil otiosum diuinis litteris continetur, sed semper ad utilitatem aliquam dicitur, quae rectissimis sensibus salubriter auriatur. Et ideo quando bona referuntur, ad imitationem protinus erigamur; quando facinora punienda narantur, operari talia formidemus. Ita fit ut semper aliquid utilitatis adquiramus, si quapropter referuntur aduertimus. 1.25 COSMOGRAPHOS LEGENDOS A MONACHIS [1.25.01] Cosmographiae quoque notitiam uobis percurrendam esse non immerito suademus, ut loca singula, quae in libris sanctis legitis, in qua parte mundi sint posita euidenter cognoscere debeatis. Quod uobis proueniet absolute, si libellum Iulii oratoris, quem uobis reliqui, studiose legere festinetis, qui maria, insulas, montes famosos, prouincias, ciuitates, flumina, gentes ita quadrifaria distinctione complexus est, ut paene nihil libro ipsi desit, quod ad cosmographiae notitiam cognoscitur pertinere. Marcellinus quoque, de quo iam dixi, pari cura legendus est; qui Constantinopolitanam ciuitatem et urbem Hierosolimorum quattuor libellis minutissima ratione descripsit. [1.25.02] Deinde Penacem Dionisii discite breuiter comprehensum, ut quod auribus in supradicto libro percipitis, paene oculis intuentibus uidere possitis. Tum si uos notitiae nobilis cura flammauerit, habetis Ptolomei codicem, qui sic omnia loca euidenter expressit, ut eum cunctarum regionum paene incolam fuisse iudicetis, eoque fiat ut uno loco positi, sicut monachos decet, animo percurratis quod aliquorum peregrinatio plurimo labore collegit. 1.26 DE NOTIS AFFIGENDIS [1.26.01] Illud etiam indicandum esse curauimus, ut uos labor noster instrueret et qualicumque munusculo studium uestrae sanctitatis ornaret: praestante domino quantum aut senes aut longa peregrinatione fatigatus relegere praeualui, quibusdam codicibus patrum praesentes notas minio designatas, quae sunt indices codicum, singulis quibusque locis, ut arbitror, competenter impressi. Nam expositionibus Octateuchi hanc dedimus notam oct, alteram Regum reg, tertiam Psalterii psl, quartam Salomonis sal, quintam Prophetarum prop, sextam Agiographorum agi, septimam Euangeliorum ev, octauam Epistulis Apostolorum ap, nonam Actibus Apostolorum et Apocalypsi aaa. Quas in primordiis codicum, quos tamen sub ipso studio transire praeualui, semper ascripsi, ut uos illas in textu positas sine ambiguitate possitis agnoscere, si paginas singulas studiosa mente curratis. [1.26.02] Tunc si placet, qui tamen plurima lectione praesumitis, per tractatores probatissimos imitatio uobis facilis subiacebit. Ita fiet ut aliud inde genus expositionis acutissimum pulcherrimumque nascatur, et quod forsitan priores nostri in commentis suis mini me dilucidauerunt, ibi aliquatenus reperiatur esse declaratum. Idiomata quoque legis diuinae, id est, proprias dictiones, tali pp caractere signauimus, ut ubicumque reperta fuerint, uerba ipsa nulla praesumptione uiolentur. 1.27 DE SCHEMATIBUS AC DISCIPLINIS [1.27.01] Illud quoque commonendum esse credidimus: quoniam tam in litteris sacris quam in expositoribus doctissimis multa per schemata, multa per definitiones, multa per artem grammaticam, multa per artem rhetoricam, multa per dialecticam, multa per disciplinam arithmeticam, multa per musicam, multa per disciplinam geometricam, multa per astronomicam intellegere possumus, non ab re est instituta saecularium magistrorum, artes scilicet ac disciplinas cum suis diuisionibus, in sequenti libro paucis attingere, quatenus et qui talia didicerunt breuiter ammoneantur, et qui latius legere fortasse minime potuerunt, aliquid exinde compendiosa breuitate cognoscant. Est enim rerum istarum procul dubio, sicut et patribus nostris uisum est, utilis et non refugienda co gnitio, quando eam in litteris sacris, tamquam in origine generalis perfectaeque sapientiae, ubique reperis esse diffusam. Nam cum ibi reddita fuerint atque monstrata, sensus noster ad intellegendum modis omnibus adiuuatur. [1.27.02] Sit ergo antiquorum labor opus nostrum, ut, quae illi latius plurimis codicibus ediderunt, nos breuissime, sicut iam dictum est, secundo uolumine collecta pandamus, et quod illi ad exercendas uersutias diriuauerunt, nos ad ueritatis obsequia laudabili deu otione reuocemus; quatenus quae inde furtiue sublata sunt, in obsequium rectae intellegentiae honesta conditione reddantur. Opus quidem, ut arbitror, necessarium, sed considerata difficultate perarduum, in duobus libris comprehendere uelle diuinarum et hu manarum fontes copiosissimos litterarum, ubi Sedulii uersus illi dicendi sunt: Grandia posco quidem, sed tu dare grandia nosti, quem magis offendit, quisquis sperando tepescit. 1.28 QUID LEGANT QUI SCRIPTURAS LOGICAS INTROIRE NON POSSUNT [1.28.01] Quod si quorundam simplicitas fratrum non potuerit quae sunt in sequenti libro deflorata cognoscere, quia paene breuitas omnis obscura est, sufficiat eis summatim earum rerum diuisiones, utilitates uirtutesque perpendere, ut ad agnoscendam legem diuinam feruida mentis intentione rapiantur. Per diuersos enim sanctissimos patres inuenient, unde desiderium suum plenissima possint ubertate satiare. Tantum sit legendi sincerus affectus et intellegendi sobrium uotum; tunc salutaris assiduitas eruditos efficiat, quos in prima fronte profunditas lectionis exterruit. [1.28.02] Sciamus tamen non in solis litteris positam esse prudentiam, sed perfectam sapientiam dare deum unicuique prout uult. Nam si tantum in litteris esset scientia rerum bonarum, qui litteras nesciunt utique rectam sapientiam non haberent. Sed cum multi agrammati ad uerum intellectum perueniant rectamque fidem percipiant caelitus aspiratam, dubium non est puris ac deuotis sensibus deum concedere, quod eis iudicat expedire. Scriptum est enim, Beatus homo quem tu erudieris, domine, et de lege tua docueris eum. Quapropter actibus bonis et orationibus assiduis expetendum est, ut ad ueram fidem operasque sanctissimas, ubi est uita nostra perpetua, domino comitante ueniamus. Legitur enim: Nisi dominus aedificauerit domum, in uano laborant qui aedificant eam. [1.28.03] Verumtamen nec illud patres sanctissimi decreuerunt, ut saecularium litterarum studia respuantur, quia non exinde minimum ad sacras scripturas intellegendas sensus noster instruitur. Si tamen, diuina gratia suffragante, notitia ipsarum rerum sobrie ac rat ionabiliter inquiratur, non ut in ipsis habeamus spem prouectus nostri, sed per ipsa transeuntes desideremus nobis a patre luminum proficuam salutaremque sapientiam debere concedi. Quanti enim philosophi haec solummodo lectitantes ad fontem sapientiae non uenerunt, et uero lumine priuati ignorantiae caecitate demersi sunt! Quoniam, sicut a quodam dictum est, numquam potest plenissime inuestigari, quod non per uiam suam quaeritur. [1.28.04] Multi iterum patres nostri talibus litteris eruditi et in lege domini permanentes ad ueram sapientiam peruenerunt, sicut beatus Augustinus in libro de doctrina christiana meminit, dicens: `Nonne aspicimus quanto auro et argento et ueste suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus, et doctor suauissimus et martyr beatissimus? Quanto Lactantius, quanto Victorinus, Optatus, Hilarius?' Nos addimus Ambrosium ipsumque Augustinum atque Hieronymum multosque alios `innumerabiles Graecos'. Hoc etiam `ipse fidelissimus dei famulus Moyses fecit, de quo scriptum est quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum'. Quos nos imitantes cautissime quidem sed incunctanter utrasque doctrinas, si possumus, legere festinemus. Quis enim audeat habere dubium, ubi uirorum talium multiplex praecedit exemplum? Scientes plane, sicut saepe iam dictum est, rectam ueramque sapient iam dominum posse concedere, sicut ait liber Sapientiae, Sapientia a domino deo est et cum ipso fuit semper et permanet in aeternum. [1.28.05] Quapropter toto nisu, toto labore, totis desideriis exquiramus, ut ad tale tantumque munus domino largiente peruenire mereamur. Hoc enim nobis est salutare, proficuum, gloriosum, perpetuum, quod nulla mors, nulla mobilitas, nulla separare possit obliuio, sed in illa suauitate patriae cum domino faciet aeterna exultatione gaudere. Quod si alicui fratrum, ut meminit Vergilius, Frigidus obstiterit circum praecordia sanguis, ut nec humanis nec diuinis litteris perfecte possit erudiri, aliqua tamen scientiae mediocritate suffultus eligat certe quod sequitur: Rura mihi et rigui placeant in uallibus amnes, quia nec ipsum est a monachis alienum hortos colere, agros exercere et pomorum fecunditate gratulari. Legitur enim in psalmo cxxvii: Labores fructuum tuorum manducabis; beatus es et bene tibi erit. [1.28.06] Quod si huius studii requirantur auctores, de hortis scripsit pulcherrime Gargilius Martialis, qui et nutrimenta holerum et uirtutes eorum diligenter exposuit, ut ex illius commentarii lectione praestante domino unusquisque et saturari ualeat et sanari; quem uobis inter alios codices reliqui. Pari etiam modo in agris colendis, in apibus, in columbis necnon et piscibus alendis inter caeteros Columella et Aemilianus auctores probabiles extiterunt. Sed Columella sedecim libris per diuersas agriculturae species eloquens ac facundus illabitur, disertis potius quam imperitis accommodus, ut operis eius studiosi non solum communi fructu, sed etiam gratissimis epulis expleantur. Aemilianus autem facundissimus explanator duodecim libris de hortis uel pecoribus aliisque rebus planissima lucidatione disseruit, quem uobis inter alios lectitandum domino praestante dereliqui. [1.28.07] Haec tamen cum peregrinis atque aegrotantibus praeparantur, fiunt caelestia, quamuis uideantur esse terrena. Quale est enim languentes aut dulcibus pomis reficere aut columborum fetibus enutrire, aut piscibus alere aut mellis suauitate mulcere! Nam cum uel aquam frigidam in nomine suo dominus pauperi praecipiat offerri, quanto gratius erit diuersis egentibus escas suauissimas dare, pro quibus in illo iudicio fructum multiplicata possitis mercede recipere! Non debet neglegi, undecumque potest homini probabiliter subueniri. 1.29 DE POSITIONE MONASTERII VIVARIENSIS SIVE CASTELLENSIS [1.29.01] Inuitat siquidem uos locus Viuariensis monasterii ad multa peregrinis et egentibus praeparanda, quando habetis hortos irriguos et piscosi amnis Pellenae fluenta uicina, qui nec magnitudine undarum suspectus habeatur nec exiguitate temnibilis. Influit uobis arte moderatus, ubicumque necessarius iudicatur, et hortis uestris sufficiens et molinis. Adest enim cum desideratur, et cum uota compleuerit remotus abscedit; sic quodam ministerio deuotus existens, nec horret importunus nec potest deesse cum quaeritur. Maria quoque uobis ita subiacent, ut piscationibus uariis pateant et captus piscis cum libuerit uiuariis possit includi. Fecimus enim illic iuuante domino grata receptacula, ubi sub claustro fideli uagetur piscium multitudo, ita consentaneum montium spe luncis ut nullatenus se sentiat captum, cui libertas est et escas sumere et per solitas se cauernas abscondere. Balnea quoque congruenter aegris praeparata corporibus iussimus aedificari, ubi fontium perspicuitas decenter illabitur, quae et potui gratissima cognoscitur et lauacris. Ita fit ut monasterium uestrum potius quaeratur ab aliis, quam uos extranea loca iuste desiderare possitis. Verum haec, ut scitis, oblectamenta sunt praesentium rerum, non spes futura fidelium: istud transiturum, illud est sine fine mansurum. Sed illic positi, ad illa potius desideria transferamur, quae nos faciant regnare cum Christo. [1.29.02] Cassianum presbyterum, qui conscripsit de institutione fidelium monachorum, sedule legite et libenter audite, qui inter ipsa initia sancti propositi octo principalia uitia dicit esse fugienda. Hic noxios motus animorum ita competenter insinuat, ut excessus suos ho minem paene uidere faciat et uitare compellat, quos antea confusione caliginis ignorabat. Qui tamen de libero arbitrio a beato Prospero iure culpatus est, unde monemus ut in rebus talibus excedentem sub cautela legere debeatis. Cuius dicta Victor Mattaritanus, episcopus Afer, ita domino iuuante purgauit, et quae minus erant addidit, ut ei rerum istarum palma merito conferatur; quem inter alios de Africae partibus cito nobis credimus esse dirigendum. Caetera uero genera monachorum uehementer accusat. Sed uos, carissimi fratres, deo iuuante eas partes elegite, quas salubriter cognoscitur ille laudasse. [1.29.03] Nam si uos in monasterio Viuariensi, sicut credere dignum est, diuina gratia suffragante coenobiorum consuetudo competenter erudiat, et aliquid sublimius defecatos animos optare contingat, habetis montis Castelli secreta suauia, ubi uelut anachoritae prae stante domino feliciter esse possitis. Sunt enim remota et emitantia heremi loca, quando muris pristinis ambientibus probantur inclusa. Quapropter aptum uobis erit elegere exercitatis iam atque probatissimis illud habitaculum, si prius in corde uestro fuerit praeparatus ascensus. Legendo enim cognoscitis unum de duobus, quid aut desiderare aut tolerare possitis. Tantum est ut conuersationis probitate seruata, qui non ualet sermonibus alios docere, morum uidelicet instruat sanctitate. 1.30 DE ANTIQUARIIS ET COMMEMORATIONE ORTHOGRAPHI [1.30.01] Ego tamen fateor uotum meum, quod inter uos quaecumque possunt corporeo labore compleri, antiquariorum mihi studia, si tamen ueraciter scribant, non immerito forsitan plus placere, quod et mentem suam relegendo scripturas diuinas salutariter instruunt et domini praecepta scribendo longe lateque disseminant. Felix intentio, laudanda sedulitas, manu hominibus praedicare, digitis linguas aperire, salutem mortalibus tacitum dare, et contra diaboli subreptiones illicitas calamo atramentoque pugnare. Tot enim uulnera Satanas accipit, quot antiquarius domini uerba describit. Uno itaque loco situs, operis sui disseminatione per diuersas prouincias uadit; in locis sanctis legitur labor ipsius; audiunt populi unde se a praua uoluntate conuertant, et domino pura men te deseruiaint; operatur absens de opere suo. Nequeo dicere uicissitudinem illum de tot bonis non posse percipere, si tamen non cupiditatis ambitu sed recto studio talia noscatur efficere. Verba caelestia multiplicat homo, et quadam significatione contropabili, si fas est dicere, tribus digitis scribitur quod uirtus sanctae trinitatis effatur. O spectaculum bene considerantibus gloriosum! Arundine currente uerba caelestia describuntur ut, unde diabolus caput domini in passione fecit percuti, inde eius calliditas possit extingui. Accidit etiam laudibus eorum, quod factum domini aliquo modo uidentur emitari, qui legem suam, licet figuraliter sit dictum, omnipotentis digiti operatione conscripsit. Multa sunt quidem quae de tam insigni arte referantur, sed sufficit eos dici librarios, qui librae domini iustitiaeque deseruiunt. [1.30.02] Sed ne tanto bono mutatis litteris scriptores uerba uitiosa permisceant aut ineruditus emendator nesciat errata corrigere, orthographos antiquos legant, id est, Velium Longum, Curtium Valerianum, Papirianum, Adamantium Martyrium de V et B, eiusdem de primis mediis atque ultimis syllabis, eiusdem de B littera trifariam in nomine posita, et Eutychen de aspiratione, sed et Focam de differentia generis; quos ego quantos potui studiosa curiositate collegi. Et ne quempiam memoratorum codicum obscuritas derelicta turbaret, quoniam antiquarum declinationum permixtione pro maxima parte confusi sunt, magno studio laboris incubui, ut in libro sequestrato atque composito, qui inscribitur de orthographia, ad uos defloratae regulae peruenirent, et dubietate sublata liberior animus uiam emendationis incederet. Diomedem quoque et Theoctistum aliqua de tali arte scripsisse comperimus; qui si inuenti fuerint, uos quoque eorum deflorata colligite. Forte et alios inuenire possitis, per quos notitia uestra potius instruatur. Isti tamen qui memorati sunt, si assiduo studio relegantur, omnem uobis caliginem ignorationis abscidunt, ut quod hactenus ignoratum est habeatur ex maxima parte notissimum. [1.30.03] His etiam addidimus in codicibus cooperiendis doctos artifices, ut litterarum sacrarum pulchritudinem facies desuper decora uestiret, exemplum illud dominicae figurationis ex aliqua parte forsitan imitantes, qui eos quos ad cenam aestimat imitandos in glo ria caelestis conuiuii stolis nuptialibus operuit. Quibus multiplices species facturarum in uno codice depictas, ni fallor, decenter expressimus, ut qualem maluerit studiosus tegumenti formam ipse sibi possit elegere. [1.30.04] Parauimus etiam nocturnis uigiliis mechanicas lucernas conseruatrices illuminantium flammarum, ipsas sibi nutrientes incendium, quae humano ministerio cessante prolixe custodiant uberrimi luminis abundantissimam claritatem; ubi olei pinguedo non deficit, quamuis flammis ardentibus iugiter torreatur. [1.30.05] Sed nec horarum modulos passi sumus uos ullatenus ignorare, qui ad magnas utilitates humani generis noscuntur inuenti. Quapropter horologium uobis unum, quod solis claritas indicet, praeparasse cognoscor; alterum uero aquatile, quod dic noctuque horarum iugiter indicat quantitatem, quia frequenter nonnullis diebus solis claritas abesse cognoscitur, miroque modo in terris aqua peragit, quod solis flammeus uigor desuper modulatus excurrit. Ita quae natura diuisa sunt, ars hominum fecit ire concorditer; in quibus fides rerum tanta ueritate consistit, ut quod ab utrisque geritur per internuntios aestime s constitutum. Haec ergo procurata sunt, ut milites Christi certissimis signis ammoniti ad opus exercendum diuinum quasi tubis clangentibus euocentur. 1.31 DE MEDICIS [1.31.01] Sed et uos alloquor fratres egregios, qui humani corporis salutem sedula curiositate tractatis, et confugientibus ad loca sanctorum officia beatae pietatis impenditis, tristes passionibus alienis, de periclitantibus maesti, susceptorum dolore confixi, et in alienis calamitatibus merore proprio semper attoniti; ut, sicut artis uestrae peritia docet, languentibus sincero studio seruiatis, ab illo mercedem recepturi, a quo possunt pro temporalibus aeterna retribui. Et ideo discite quidem naturas herbarum com mixtionesque specierum sollicita mente tractate, sed non ponatis in herbis spem, non in humanis consiliis sospitatem. Nam quamuis medicina legatur a domino constituta, ipse tamen sanos efficit, qui uitam sine dubitatione concedit. Scriptum est enim Omne quod facitis in uerbo aut opere, in nomine domini Iesu facite, gratias agentes deo et patri per ipsum. [1.31.02] Quod si uobis non fuerit graecarum litterarum nota facundia, in primis habetis Herbarium Dioscoridis, qui herbas agrorum mirabili proprietate disseruit atque depinxit. Post haec legite Hippocratem atque Galienum latina lingua conuersos, id est, Therapeutica Galieni ad philosophum Glauconem destinata, et anonymum quendam, qui ex diuersis auctoribus probatur esse collectus. Deinde Caeli Aureli de medicina et Hippocratis de morbis et curis diuersosque alios medendi arte compositos, quos uobis in bibliothecae nostrae sinibus reconditos deo auxiliante dereliqui. 1.32 COMMONITIO ABBATIS CONGREGATIONISQUE MONACHORUM [1.32.01] Quapropter omnes, quos monasterii saepta concludunt, tam patrum regulas quam praeceptoris proprii iussa seruate, et libenter quae uobis salubriter imperantur efficite, quia magnae remunerationis est praemium sine aliquo murmure praeceptis salutaribus oboedire. Vos autem sanctissimos uiros abbates Calchedonium et Gerontium deprecor ut sic cuncta disponatis, quatenus gregem uobis creditum praestante domino ad beatitudinis dona perducere debeatis. Peregrinum igitur ante omnia suscipite, elemosinam date, nudum uestite, esurienti panem frangite, quoniam iste uere dicendus est consolatus, qui miseros consolatur. [1.32.02] Ipsos autem rusticos, qui ad uestrum monasterium pertinent, bonis moribus erudite; quos adiectarum pensionum pondere non grauetis. Scriptum est enim Iugum meum suaue est et onus meum leue est. Illud uero quod familiare rusticis comprobatur, furta nesciant, lucos colere prorsus ignorent, uiuant innoxio proposito et simplicitate felici. Secundus illis ordo conuersationis purissimus imponatur; frequenter ad monasteria sancta conueniant, ut erubes cant uestros se dici et non de uestra institutione cognosci. Sciant etiam deum ubertatem agris eorum dignanter infundere, si eum fideliter consueuerint inuocare. [1.32.03] Data est itaque uobis quaedam urbs propria, ciues religiosi, in qua si concorditer et spiritaliter domino praestante transigitis, caelestis iam patriae praefiguratione gaudetis. Nolite amare desidiam, quam domino cognoscitis odiosam. Praesto uobis sunt sanctarum scripturarum instrumenta dogmatica cum expositoribus suis, qui uere sunt floriferi campi, caelestis paradisi poma suauia, unde et fideles animae salubriter imbuantur et linguae uestrae non caduco sed fructifero nimis instruantur eloquio. Quapropter desideranter introite mysteria domini ut sequentibus iter indicare possitis, quia magnae uerecundiae pondus est habere quod legas et ignorare quod doceas. [1.32.04] Et ideo futurae beatitudinis memores, uitas patrum, confessiones fidelium, passiones martyrum legite constanter, quas inter alia in epistula sancti Hieronymi ad Chromatium et Heliodorum destinata procul dubio reperitis, quae per totum orbem terrarum floru ere, ut sancta imitatio uos prouocans ad caelestia regna perducat; scientes quia non solum in agone sanguinis aut in uirginitate carnis positae sint coronae, sed et omnes qui iuuante deo uitia sui corporis uincunt recteque credunt, palmam sanctae remunerationis accipiunt. Sed quo facilius, sicut dictum est, mortiferas mundi delectationes noxiaque blandimenta domino praestante uincatis et sitis huius saeculi, sicut de beatis legitur, transeuntes, ad illud semper primi psalmi festinate salutare remedium, ut legem domini diebus noctibusque meditemini. Tunc non inueniet inimicus proteruus locum, cum totum Christus occupauerit animum. Nam et pater Hieronymus pulchre complexus est, dicens: Ama scientiam scripturarum, et carnis uitia non amabis. [1.32.05] Dicite mihi, uiri prudentissimi, quid beatius quam illum habere propitium, quem iratum non ualemus effugere? Nam si praefectum uox praeconis enuntiet, si carpentum ipsius strepentibus rotis transire noscamus, nonne omnes uoluptates cordis abicimus, dum co nspectus ipsius reuerentiamque metuimus? Deus intonat per conuexa caeli, fulgora demonstrat in nubibus, frequenter commouet fundamenta terrarum, et (proh dolor!) praesentia ipsius non timetur, qui ubique totus et omnipotens esse cognoscitur. Quapropter ab sentem iudicem non credamus, et rei ad ipsius tribunalia non uenimus. Qui minus peccat, gratias agat, quoniam desertus non est a domini misericordia, ut praeceps laberetur ad uitia; qui plurimum deliquit, incessanter exoret. Nemo se ad excusationes perfid as et subdola uota conuertat. Reos nos fateamur, qui absolute delinquimus. Nihil est stultius quam illi uelle mentiri, cui nullatenus probatur illudi. Parata est enim misericordia, si petatur mente purissima. Nulla est causa deterior apud pium iudicem, nisi quando subiectus suam neglegit sospitatem. [1.32.06] Oremus ergo, fratres carissimi, quatenus qui humano generi tam magna largitus est, ut ouem perditam reportare suis humeris dignaretur et per incorporationis beneficium rumperet uincula peccatorum, ut ignaris atque alienatis fidei arcana patefaceret, baptisma donaret, martyrium concederet, elemosinas fieri suaderet, sancta quoque nos orationis institutione purgaret, remittere nos fratribus peccata praeciperet, ut ipse quoque similiter debita nostra laxaret: ut conuerteremus errantem, quatenus erroris nostri ligamina soluerentur: ut paenitentiam summo studio quaereremus: ut haberemus abundantiam caritatis circa deum et proximum nostrum. [1.32.07] Super haec etiam communicationem corporis et sanguinis sui clementissimus redemptor indulsit, quatenus pietas creatoris hinc maxime possit intellegi, cum nos tantis beneficiis, si tamen eum puro corde quaeramus, fecisset absolui. Addat ipse nunc quoque cumulum muneribus suis, sensus nostros illuminet, corda nostra purificet, ut scripturas sanctas mente purissima cognoscere mereamur et mandata ipsius suffragante nobis eius gratia compleamus. 1.33 ORATIO [1.33.01] Praesta, domine, legentibus prouectum, quaerentibus legem tuam peccatorum omnium remissionem, ut qui desiderio magno ad lumen scripturarum tuarum peruenire cupimus, nullis peccatis caligantibus obscuremur. Attrahe nos ad te uirtute omnipotentiae tuae; non relinquas sua uoluntate uagari `quos pretioso sanguine redemisti'; imaginem tuam in nobis non sinas obscurari, quae si te praestante defendatur, semper egregia est. Non diabolo, non nobis liceat tua dona subuertere, quia totum fragile est, quicquid tibi nititur obuiare. Audi nos, pie rex, contra peccata nostra, et prius illa a nobis remoue, antequam nos per ea iuste possis in tua examinatione damnare. [1.33.02] Quid nobis nostra insidiatur iniquitas? Quid contra nos delicta confligunt, creaturam tuam euertere cupiunt, quae nulla substantiae firmitate consistunt? Dicat certe diabolus, cur nos insaturabili dolore persequitur. Numquid nos illi consilium dedimus, ut tibi domino superbus existeret et de beatitudine collata caderet, cum tantae per te uirtutis insignia possideret? Sufficiat quod nos in Adam perculit: quare nos cotidianis deceptionibus impius calumniator insequitur, et sicut ille a gratia tua per culpam suam cecidit, nos quoque ut ab eadem separemur exquirit? [1.33.03] Concede, domine, contra hostem crudelissimum pium tuae defensionis auxilium, ut sicut ille fragilitatem nostram non desinit impetere, ita tuis possit uiribus confusus abscedere. Non permittas, bone rex, in nobis saeuissimum hostem sua uota complere. Qui te grauiter elegit offendere, quid nos sicut leo rugiens circuit? Quid deuorare contendit? Semel illi in baptismate sacro renuntiauimus; semel tibi, domine, credere professi sumus. Tales nos per tuam defensionem concede seruari, quales nos fieri per aquam regenerationis, creator altissime, praestitisti. Qui tui esse co epimus, alium dominum nesciamus. Tua gratia redempti sumus; tua mandata te donante faciamus. Si nos relinquis, ille nos tergiuersator inuadit; indefectus atque impudens semper adstitit, lucra sua computans humanas ruinas. Blanditur ut decipiat; instigat ut perimat. Maxime per corpus nostrum animas decipit, et ita labilis per desideria humana diffunditur, ut nulla paene, prouidentia, nullo prorsus consilio sentiatur. Longum est per cuncta discurrere. Tali quis possit obsistere, nisi tu, domine, illi decreueris obuiare? Quid enim de nobis possit facere, qui te in nostro corpore ausus fuit per subdola machinamenta temptare? Exaudi nos, o custos hominum. Hic nos ab illo indulgentia tua libera, qui nos trahere nititur ad Gehennam. Cum illo sortem non habeamus, ut tecum, domine, habere possimus. Vindica fabricam tuam ab illo qui destruit. Damnari alios non faciat, qui se ipse damnauit, sed potius ille cum suis pereat, qui perdere cuncta festinat. [1.33.04] Heia nunc, carissimi fratres, festinate in scripturis sanctis proficere, quando me cognoscitis pro doctrinae uestrae copia adiutorio dominicae gratiae tanta uobis et talia congregasse. Conferte nunc legentes uicissitudinem rerum, ut pro me iugiter domino supplicare dignemini, quoniam scriptum est, Orate pro inuicem, ut saluemini. O inaestimabilis pietas uirtusque creatoris, quando in commune utile esse promittitur, si pro nobis inuicem pio domino supplicemus! ------------------------------------------------------------------------- INSTITUTIONES LIBER II 2.0 PRAEFATIO [2.00.01] Superior liber, domino praestante completus, institutionem uidelicet diuinarum continet lectionum. Hic triginta tribus titulis noscitur comprehensus, qui numerus aetati dominicae probatur accommodus, quando mundo peccatis mortuo aeternam uitam praestitit et praemia credentibus sine fine concessit. Nunc tempus est ut aliis septem titulis saecularium lectionum praesentis libri textum percurrere debeamus; qui tamen calculus, per septimanas sibimet succedentes in se continue reuolutus, usque ad totius orbis finem semper extenditur. [2.00.02] Sciendum est plane quoniam frequenter, quicquid continuum atque perpetuum scriptura sancta uult intellegi, sub isto numero comprehendit, sicut dicit Dauid, Septies in die laudem dixi tibi, cum tamen alibi profiteatur, Benedicam dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo, et Salomon, Sapientia aedificauit sibi domum, excidit columnas septem. In Exodo quoque dixit dominus ad Moysen: Facies lucernas septem, et pones eas ut luceant ex aduerso. Quem numerum Apocalypsis in diuersis rebus omnino commemorat. Qui tamen calculus ad illud nos aeternum tempus trahit, quod non potest habere defectum. Merito ergo ibi semper commemoratur, ubi perpetuum tempus ostenditur. [2.00.03] Sic arithmetica disciplina magna laude dotata est, quando et rerum opifex deus dispositiones suas sub numeri, ponderis et mensurae quantitate constituit, sicut ait Salomon, Omnia in numero, mensura et pondere fecisti. Creatura siquidem dei sic in numero facta cognoscitur, quando ipse in Euangelio dicit, Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Item creatura dei constituta est in mensura, sicut ipse in Euangelio testatur, Quis autem uestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? Item Esaias propheta dicit, Qui caelum metitur palmo, et terram tenet clausam manu. Rursus creatura dei probatur facta sub pondere, sicut ait in Prouerbiis Salomonis, Et librabat fontes aquarum, et paulo post, Quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram. Quapropter operae dei singulares atque magnificae necessaria definitione conclusae sunt, ut, sicut eum omnia condidisse credimus, ita et quemammodum facta sunt aliquatenus disceremus. Unde datur intellegi malas operas diaboli nec pondere nec mensura nec numero contineri, quoniam quicquid agit iniquitas, iustitiae semper aduersum est, sicut et tertius decimus Psalmus meminit, dicens, Contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt. Esaias quoque dicit, Dereliquerunt dominum Sabaoth et ambulauerunt per uias distortas. Re uera mirabilis et summe sapiens deus, qui omnes creaturas suas singulari moderatione distinxit, ne aliquid eorum foeda confusio possideret, unde pater Augustinus in libro quarto de Genesi ad litteram minutissime disputauit. [2.00.04] Modo iam secundi uoluminis intremus initia, quae paulo diligentius audiamus. Sunt enim etymologiis densa et definitionum plena tractatibus. In quo libro primum nobis dicendum est de arte grammatica, quae est uidelicet origo et fundamentum liberalium litterarum. Liber autem dictus est a libro, id est, arboris cortice dempto atque liberato, ubi ante inuentionem cartarum antiqui carmina describebant. Ideoque licentia est nunc et breues libros facere et prolixiores extendere, quoniam, sicut cortex et uirgulta comp lectitur et uastas arbores claudit, ita pro rerum qualitate permissum est modum libris imponere. Scire autem debemus, sicut Varro dicit, utilitatis alicuius causa omnium artium extitisse principia. Ars uero dicta est, quod nos suis regulis artet atque con stringat: alii dicunt a Graecis hoc tractum esse uocabulum, apo tes aretes, id est, a uirtute, quam diserti uiri unuscuiusque rei scientiam uocant. Secundo de arte rethorica, quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in ciuilibus quaestionibus necessaria nimis et honorabilis aestimatur. Tertio de logica, quae dialec tica nuncupatur; haec, quantum magistri saeculares dicunt, disputationibus subtilissimis ac breuibus uera sequestrat a falsis. Quarto de mathematica, quae quattuor complectitur disciplinas, id est, arithmeticam, geometricam, musicam et astronomicam. Mathematic am uero latino sermone doctrinalem possumus appellare; quo nomine licet omnia doctrinalia dicere possimus quaecumque docent, haec sibi tamen commune uocabulum propter suam excellentiam proprie uindicauit, ut poeta dictus intellegitur apud Graecos Homerus, apud Latinos Vergilius, orator enuntiatus apud Graecos Demosthenes, apud Latinos Cicero declaratur, quamuis multi et poetae et oratores in utraque lingua esse doceantur. Mathematica uero est scientia quae abstractam considerat quantitatem. Abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes uel ab aliis accidentibus, sola ratiocinatione tractamus. [2.00.05] Sic totius uoluminis ordo quasi quodam uade promissus est. Nunc quemammodum pollicita sunt, per diuisiones definitionesque suas singula domino iuuante reddamus, quia duplex quodammodo discendi genus est, quando et linealis descriptio imbuit diligenter asp ectum, et post aurium praeparatus intrat auditus. Nec illud quoque tacebimus, quibus auctoribus tam graecis quam latinis quae dicimus exposita claruerunt, ut qui studiose legere uoluerint, quibusdam compendiis introducti lucidius maiorum dicta percipiant. 2.01 DE GRAMMATICA [2.01.01] Grammatica a litteris nomen accepit, sicut uocabuli ipsius deriuatus sonus ostendit. Quas primus omnium Cadmus sedecim tantum legitur inuenisse, eas graecis studiosissimis tradens; reliquas ipsi uiuacitate animi suppleuerunt. De quarum positionibus atque uirtutibus graece Helenus, latine Priscianus subtiliter tractauerunt. Grammatica uero est peritia pulchre loquendi ex poetis illustribus auctoribusque collecta; officium eius est sine uitio dictionem prosalem metricamque componere; finis uero elimatae locutionis uel scripturae inculpabili placere peritia. Sed quamuis auctores temporum superiorum de arte grammatica ordine diuerso tractauerint, suisque saeculis honoris decus habuerint, ut Palemon, Phocas, Probus et Censorinus, nobis tamen placet in medium Donatum deducere, qui et pueris specialiter aptus et tyronibus probatur accommodus; cuius gemina commenta reliquimus, ut, supra quod ipse planus est, fiat clarior dupliciter explanatus. Sed et sanctum Augustinum propter simplic itatem fratrum breuiter instruendam aliqua de eodem titulo scripsisse repperimus, quae uobis lectitanda reliquimus, ne quid rudibus deesse uideatur, qui ad tantae scientiae culmina praeparantur. [2.01.02] Donatus igitur in secunda parte ita disceptat: de uoce articulata, de littera, de syllaba, de pedibus, de accentibus, de posituris siue distinctionibus, et iterum de partibus orationis viii, de schematibus, de etymologiis, de ortho graphia. Vox articulata est aer percussus sensibilis auditu, quantum in ipso est. Littera est pars minima uocis articulatae. Syllaba est comprehensio litterarum, uel unius uocalis enuntiatio, temporum capax. Pes est syllabarum et temporum certa dinumeratio. Accentus est uitio carens uocis artificiosa pronuntiatio. Positura siue distinctio est moderatae pronuntiationis aperta repausatio. Partes autem orationis sunt octo: nomen, pronomen, uerbum, aduerbium, participium, coniunctio, praepositio, interiectio. Nomen est pars orationis cum casu, corpus aut rem proprie communiterue significans: proprie, ut `Roma Tiberis', communiter ut `urbs flumen'. Pronomen est pars orationis quae pro nomine posita tantundem paene significat personamque interdum recipit. Verb um est pars orationis cum tempore et persona sine casu. Aduerbium est pars orationis quae adiecta uerbo significationem eius explanat atque implet, ut iam faciam uel non faciam. Participium est pars orationis dicta quod partem capiat nominis, partem uerbi. Recipit enim a nomine genera et casus, a uerbo tempora et significationes, ab utroque numeros et figuras. Coniunctio est pars orationis adnectens ordinansque sententiam. Praepositio est pars orationis quae praeposita aliis p artibus orationis significationem eius aut mutat aut complet aut minuit. Interiectio est pars orationis significans mentis affectum uoce incondita. Schemata sunt transformationes sermonum uel sententiarum, ornatus causa polita, quae ab artigrapho nomine Sacerdote collecta fiunt numero nonaginta et octo. Ita tamen ut quae a Donato inter uitia posit a sunt, in ipso numero collecta claudantur. Quod et mihi quoque durum uidetur, uitia dicere, quae auctorum exemplis et maxime legis diuinae auctoritate firmantur. Haec grammaticis oratoribusque communia sunt, quae tamen in utraque parte probabiliter reper iuntur aptata. Addendum est etiam de etymologiis et orthographia, de quibus nonnullos scripsisse certissimum est. Etymologia uero est aut uera aut uerisimilis demonstratio, declarans ex qua origine uerba descendant. Orthographia est rectitudo scribendi nu llo errore uitiata, quae manum componit et linguam. [2.01.03] Haec breuiter de definitionibus tantummodo dicta sufficiant. Ceterum qui ea uoluerit latius pleniusque cognoscere, cum praefatione sua codicem legat, quem de grammatica feci arte conscribi, quatenus diligens lector inuenire possit, quod illi proposito deputatum esse cognoscit. Nunc ad artis rethoricae diuisiones definitionesque ueniamus, quae sicut extensa atque copiosa est, ita a multis et claris scriptoribus tractata dilatatur. 2.02. DE RHETORICA [2.02.01] Rhetorica dicitur *apo tu rhetoreuin*, id est, copia deductae locutionis, infiuere. Ars autem rhetorica est, sicut magistri tradunt saecularium litterarum, bene dicendi scientia in ciuilibus quaestionibus. Orator igitur est uir bonus dicendi peritus, ut dictum est, in ciuilibus quaestionbus. Oratoris autem officium est apposite dicere ad persuadendum. Finis persuadere dictione, quatenus rerum et personarum condicio uidetur ammittere, in ciuilibus quaestionbus. Unde nunc aliqua breuiter assumemus, ut nonnullis partibus indicatis paene totius a rtis ipsius summam uirtutemque intellegere debeamus. Ciuiles quaestiones sunt, secundum Fortunatianum, artigraphum nouellum, `quae in communem animi conceptionem possunt cadere, id est, quas unusquisque potest intellegere, cum de aequo quaeritur et bono.' [2.02.02] Partes igitur rhetoricae sunt quinque: inuentio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio. Inuentio est excogitatio rerum uerarum aut uerisimilium, quae causam probabilem reddunt. Dispositio est rerum inuentarum in ordinem pulchra distributio. Elocutio est idoneorum uerborum ad inuentionem accommodata perceptio. Memoria est rerum et uerborum animi firma perceptio. Pronuntiatio est ex rerum et uerborum dignitate uocis et corporis decora moderatio. [2.02.03] Genera causarum rhetoricae sunt tria principalia: demonstratiuum deliberatiuum / \ / \ in laude in uituperatione in suasione in dissuasione iudiciale / \ in accusatione in praemii acceptione et defensione et negatione Demonstratiuum genus est cum aliquid demonstramus, in quo est laus et uituperatio. Deliberatiuum genus est in quo est suasio et dissuasio. Iudiciale genus est in quo est accusatio et defensio, uel praemii petitio et negatio. [2.02.04] Status uero dicitur ea res in qua causa consistit. Fit autem ex intentione et depulsione. Status causarum aut rationales sunt aut legales. Rationales secundum generales quaestiones sunt quattuor: DIAGRAM Sed, quemammodum ipse se Cicero emendans in libris de oratore dicit, translatio inter legales accipi debet status, nam et Fortunatianus ait: Nos `translationem tantummodo legalem accipimus. Cur ita? Quoniam nulla translatio, id est, per scriptio, potest esse sine lege.' Legales sunt quinque: scriptum et uoluntas, leges contrariae, ambiguitas, collectio siue ratiocinatio, definitio legalis. [2.02.05] Coniecturalis status est cum factum, quod ab alio obicitur, ab aduersario pernegatur. Definitiuus status est cum id, quod obicitur, non hoc esse contendimus, sed quid illud sit adhibitis definitionibus approbamus. Qualitas est cum qualis res sit quaeritur, et quia de ui et genere negotii controuersia est, constitutio generalis uocatur. Cum causa ex eo pendet, quod non aut is agere uidetur quem oportet, aut non cum eo quicum oportet, aut non apud quos, quo tempore, qua lege, quo crimine, qua poena oporteat, translatiua dicitur constitutio, quod actio translationis et commmutationis indigere uidetur. Iuridicialis est in qua aequi et recti natura et praemii aut poenae ratio quaeritur. Negotialis est in qua quid iuris ex ciuili more et aequitate sit consideratur. Absoluta est quae ipsa in se continet iuris et iniuriae quaestionem. Assumptiua est quae ipsa ex se nihil dat firmi ad recusationem, foris autem aliquid defensionis assumit. Concessio est cum reus non id quod factum es t defendit, sed ut ignoscatur postulat, quod nos ad paenitentes probauimus pertinere. Remotio criminis est cum id crimen, quod infertur, ab se et ab sua culpa, ui et potestate in alium reus demouere conatur. Relatio criminis est cum ideo iure factum dicitur, quod aliquis ante iniuria lacessitus sit. Comparatio est cum aliud aliquod alterius factum honestum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud quod arguitur dicitur esse commissum. Purgatio est cum factum quidem conceditur, sed culpa remouetur. Haec partes habet tres: imprudentiam, casum, necessitatem. Deprecatio est cum et peccasse et consulto peccasse reus confitetur, et tamen ut ignoscatur postulat, quod genus perraro potest accidere. [2.02.06] Scriptum et uoluntas est, quando uerba ipsa uidentur cum sententia scriptoris dissidere. Legis contrariae status est, quando inter se duae leges aut plures discrepare noscuntur. Ambiguitas est, cum id quod scriptum est duas aut plures res significare uidetur. Collectio est, quae ratiocinatio nuncupatur, quando ex eo quod scriptum est aliud quoque quod non scriptum est inuenitur. Definitio legalis est, cum uis uerbi quasi in definitiua constitutione in qua posita sit quaeritur. Status ergo tam rationales quam legales a quibusdam certius xviii connumerati sunt. Ceterum secundum rhetoricos Tullii xviiii reperiuntur, propterea quia translationem inter rationales principaliter affixit status. Unde se ipse etiam Cicero, sicut superius dictum est, reprehendens translationem legalibus statubus applicauit. [2.02.07] Omnis controuersia, sicut ait Cicero, aut simplex est aut iuncta, et si iuncta erit, considerandum est utrum ex pluribus quaestionibus iuncta sit, an ex aliqua comparatione. Simplex est quae absolutam continet unam quaestionem, hoc modo: `Corinthiis bellum indicamus an non?' Iuncta est ex pluribus quaestionibus, in qua plura quaeruntur, hoc pacto: utrum Carthago diruatur, an Carthaginensibus reddatur, an eo colonia deducatur. Ex comparatione utrum potius aut quid potissimum quaeritur, ad hunc modum: utrum exercitus in Macedoniam contra Philippum mittatur, qui sociis sit auxilio, an teneatur in Italia, ut quam maximae contra Hannibalem copiae sint. [2.02.08] Genera causarum sunt quinque: honestum, ammirabile, humile, anceps, obscurum. Honestum causae genus est, cui statim sine oratione nostra fauet auditoris animus. Ammirabile, a quo est alienatus animus eorum qui audituri sunt. Humile est quod negleditur ab auditore, et non magnopere attendendum uidetur. Anceps est in quo aut iudicatio dubia est, aut causa et honestatis et turpitudinis particeps, ut beniuolentiam pariat et offensionem. Obscurum in quo aut tardi auditores sunt, a ut difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa cernitur implicata. [2.02.09] Partes orationis rhetoricae sunt sex: exordium, narratio, partitio, confirmatio, reprehensio, conclusio. Exordium est oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem. Naratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio. Partitio est quae, si recte habita fuerit, illustrem et perspicuam totam efficit orationem. Confirmatio est per quam argumentando nostrae causae fidem et auctoritatem et firmamentum adiungit oratio. Reprehensio est per quam argumentando aduersariorum confirmario diluitur aut eleuatur. Conclusio est exitus et determinatio totius orationis, ubi interdum et epilogorum allegatio flebilis adhibetur. [2.02.10] Haec licet Cicero, latinae eloquentiae lumen eximium, per uaria uolumina copiose nimis et diligenter effuderit, et in arte rhetorica duobus libris uideatur amplexus, quorum commenta a Mario Victorino composita in bibliotheca mea uobis reliquisse cognoscor: Quintilianus tamen, doctor egregius, qui post fluuios Tullianos singulariter ualuit implere quae docuit, uirum bonum dicendi peritum a prima aetate suscipiens, per cunctas artes ac disciplinas nobilium litterarum erudiendum esse monstrauit, quem merito ad defendendum totius ciuitatis uota requirerent. Libros autem duos Ciceronis de arte rhetorica et Quintiliani duodecim Institutionum iudicauimus esse iungendos, ut nec codicis excresceret magnitudo et utrique, dum necessarii fuerint, parati semper occurrant. Fortunatianum uero, doctorem nouellum, qui tribus uoluminibus de hac re subtiliter minute que tractauit, in pugillari codice apte forsitan congruenterque redegimus, ut et fastidium lectori tollat et quae sunt necessaria competenter insinuet. Hunc legat qui breuitatis amator est. Nam cum opus suum in multos libros non tetenderit, plurima tamen acutissima ratiocinatione disseruit. Quos codices cum praefatione sua in uno corpore reperieris esse collectos. [2.02.11] Rhetorica argumentatio ita tractatur: DIAGRAM Argumentatio dicta est quasi argutae mentis oratio. Argumentatio est enim oratio ipsa, qua inuentum probabile exsequimur argumentum. Inductio est oratio quae rebus non dubiis captat assensionem eius cum quo instituta est, siue inter philosophos siue inter rhetores siue inter sermocinantes. Propositio inductionis est quae similitudines concedendae rei necessario unius inducit aut plurium. Illatio inductionis est, quae et assumptio dicitur, quae rem de qua contenditur, et cuius causa similitudines habitae sunt, introducit. Conclusio inductionis est quae aut concessionem illationis confirmat, aut quid ex ea conficiatur ostendit. [2.02.12] Ratiocinatio est oratio, qua id de quo est quaestio comprobamus. Enthymema igitur est quod latine interpretatur mentis conceptio, quam imperfectum syllogismum solent artigraphi nuncupare. Nam in duabus partibus haec argumenti forma consistit, quando id qu od ad fidem pertinet faciendam utitur, syllogismorum lege praeterita, ut est illud: `Si tempestas uitanda est, non est igitur nauigandum.' Ex sola enim propositione et conclusione constat esse perfectum, unde magis oratoribus quam dialecticis conu enire iudicatum est. De dialecticis autem syllogismis suo loco dicemus. [2.02.13] Conuincibile est quod euidenti ratione conuincit, sicut fecit Cicero pro Milone, `Eius igitur mortis sedetis ultores, cuius uitam si putetis per uos restitui posse, nolitis. Ostentabile est quod certa rei demonstratione constringit, sicut Cicero in Catilinam, `Hic ta men uiuit. Viuit? Immo etiam in senatum uenit.' Sententiale est quod sententia generalis adicit, ut apud Terentium, `Obsequium amicos, ueritas odium parit.' Exemplabile est quod alicuius exempli comparatione euentum simile comminatur, sicut Cicero in Phil ippicis, `Te miror, Antoni, quorum exempla imitaris, eorum exitus non pertimescere.' Collectiuum est cum in unum quae argumentata sunt colliguntur, sicut ait Cicero pro Milone, `Quem igitur cum gratia noluit, hunc uoluit cum aliquorum querella, qu em iure, quem loco, quem tempore non est ausus, hunc iniuria, alieno tempore, cum periculo capitis non dubitauit occidere?' [2.02.14] Praeterea secundum Victorinum enthymematis est altera definitio. Ex sola propositione, sicut iam dictum est, ita constat enthymema ut est illud: `Si tempestas uitanda est, non est nauigatio requirenda.' Ex sola assumptione, ut est illud, `Sunt autem qui mundum dicant sine diuina amministratione discurrere', ex sola conclusione, ut est illud, `Vera est igitur diuina sententia.' Ex propositione et assumptione, ut est illud, `Si inimicus est, occidit, inimicus autem est', et quia illi deest conclusio, enthymema uocatur. [2.02.15] Sequitur epichirema. Epichirema est, quod superius diximus, descendens de ratiocinatione latior exsecutio rhetorici syllogismi, latitudine distans et productione sermonis a dialecticis syllogismis, propter quod rhetoribus datur. Tripertitus epichirematicus syllogismus est qui constat membris tribus, id est, propositione, assumptione, conclusione. Quadripertitus est qui constat ex membris quattuor, propositione, assumptione et una propositionis siue assumptionis conuncta probatione, et conclusione. Quinque pertitus est itaque qui constat ex membris quinque, id est, propositione et eius probatione, assumptione eiusque probatione, et conclusione. Hunc Cicero ita facit in arte rhetorica: `Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari. Eadem enim res alii genus, alii pars esse potest, eidem genus et pars non potest' uel caetera, quousque syllogismi huius membra claudantur. Sed uidero quantum aliis partibus lector suum exercere possit ingenium. [2.02.16] Memoratus autem Fortunatianus in tertio libro meminit de oratoris memoria, de pronuntiatione et uoce, unde tamen monachus cum aliqua utilitate discedit, quando ad suas partes non improbe uidetur attrahere, quod illi ad exercendas controuersias utiliter aptauerunt. Memoriam siquidem lectionis diuinae recognita cautela seruabit, cum in supradicto libro eius uim qualitatemque cognouerit. Artem uero pronuntiationis in diuinae legi effatione concipiet. Vocis autem diligentiam in psalmodiae cantatione custodit. Sic instructus in opere sancto redditur, quamuis aliquantulum libris saecularibus occupetur. [2.02.17] Nunc ad logicam, quae et dialectica dicitur, sequenti ordine ueniamus. Quam quidam disciplinam, quidam artem appellare maluerunt, dicentes, quando apodicticis, id est, ueris disputationibus aliquid disserit, disciplina debeat nuncupari. Quando autem quid uerisimile atque opinabile tractat, nomen artis accipiat. Ita utrumque uocabulum argumentationis suae qualitate promeretur. Nam et pater Augustinus, hac credo ratione commonitus, grammaticam atque rhetoricam disciplinae nomine uocitauit, Varronem secutus. Felix etiam Capella operi suo de septem disciplinis titulum dedit. Disciplina enim dicta est, quia discitur plena, quae merito tali nomine nuncupatur, quoniam incommutabilis illis semper regula ueritatis obsequitur. 2.03 DE DIALECTICA [2.03.01] Dialecticam primi philosophi in suis quidem dictionibus habuerunt, non tamen ad artis redigere peritiam. Post quos Aristoteles, ut fuit disciplinarum omnium diligens explanator, ad quasdam regulas doctrinae huius argumenta perduxit, quae prius sub certis praeceptionibus non fuerunt. Is libros faciens exquisitos Graecorum scholam multiplici laude decorauit, quem nostri non perferentes diutius alienum, translatum expositumque Romanae eloquentiae contulerunt. [2.03.02] Dialecticam uero et rhetoricam Varro in nouem Disciplinarum libris tali similitudine definiuit: `Dialectica et rhetorica est quod in manu hominis pugnus astrictus et palma distensa,' illa breui oratione arguenta concludens, ista facundiae campos copio so sermone discurrens, illi uerba contrahens, ista distendens. Dialectica siquidem ad disserendas res acutior, rhetorica ad illa quae nititur docenda facundior. Illa ad scholas nonnunquam uenit, ista iugiter procedit in forum. Illa requirit rarissimos studiosos, haec frequenter et populos. [2.03.03] Sed priusquam de syllogismis dicamus, ubi totius dialecticae utilitas et uirtus ostenditur, oportet de eius initiis quasi quibusdam elementis pauca disserere, ut sicut est a maioribus distinctus ordo, ita et nostrae dispositionis currat intentio. Consuetudo itaque est doctoribus philosophiae, antequam ad Isagogem ueniant exponendam, diuisionem philosophiae paucis attingere, quam nos quoque seruantes praesenti tempore non immerito credimus intimandam. [2.03.04] Philosophia diuiditur: DIAGRAM [2.03.05] Philosophia est diuinarum humanarumque rerum, in quantum homini possibile est, probabilis scientia. Aliter, philosophia est ars artium et disciplina disciplinarum. Rursus, philosophia est meditatio mortis, quod magis conuenit Christianis qui, saeculi ambi tione calcata, conuersatione disciplinabili similitudine futurae patriae uiuunt, sicut dicit Apostolus, In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus, et alibi, Conuersatio nostra in caelis est. [2.03.06] Inspectiua dicitur, qua supergressi uisibilia de diuinis aliquid et caelestibus contemplamur, eaque mente solummodo contuemur, quoniam corporeum supergrediuntur aspectum. Naturalis dicitur, ubi unuscuiusque rei natura discutitur, qua nihil generatur inuit a, sed unumquodque his usibus deputatur, in quibus a creatore definitum est, nisi forte cum uoluntate dei aliquod miraculum prouenire monstretur. Doctrinalis dicitur scientia quae abstractam considerat quantitatem. Abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes uel ab aliis accidentibus, ut est par, impar uel alia huiuscemodi, in sola ratiocinatione tractamus. Diuinalis dicitur, quando aut ineffabilem naturam dei aut spiritales creaturas ex aliqua parte profundissima qualitate diss erimus. Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se. Musica est disciplina quae de numeris loquitur, qui ad aliquid sunt his qui inueniuntur in sonis. Geometrica est disciplina magnitudinis immobilis et form arum. Astronomia est disciplina cursus caelestium siderum, quae figuras contemplatur omnes et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit. [2.03.07] Actualis dicitur, quae res praepositas operationibus suis explicare contendit. Moralis dicitur, per quam mos uiuendi honestus appetitur, et instituta ad uirtutem tendentia praeparantur. Dispensatiua dicitur domesticarum rerum sapienter ordo dispositus. Ciuilis dicitur, per quam totius ciuitatis amministratur utilitas. [2.03.08] Philosophiae diuisionibus definitionibusque tractatis, in quibus generaliter omnia continentur, nunc ad Porphyrii librum qui Isagoges scribitur accedamus. Isagoges Porphyrii tractat de partibus quinque: de genere, de specie, de differentia, de proprio, de accidenti. Genus est ad species pertinens, quod de differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur, ut animal; per singulas enim species, id est, hominis, bouis, equi et caeterorum, genus animal praedicatur atque significatur. Species est, quod de pluribus et differentibus numero in eo quod quid sit praedicatur; nam de Socrate, Platone et Cicerone homo praedicatur. Differentia est, quod de pluribus et differentibus specie in eo qu od quale sit praedicatur, sicut rationale et mortale in eo homine praedicatur. Proprium est, quod unaquaeque species uel persona certo additamento insignitur et ab omni communione separatur, ut risibile de homine, hinnibile de equo. Accidens est, quod acc edit et recedit praeter subiecti corruptionem, uel ea quae sic accedunt ut penitus non recedant. Haec qui plenius nosse desiderat, introductionem legat Porphyrii, qui licet ad utilitatem alieni operis se dicat scribere, non tamen sine propria laude uisus est talia dicta formasse. [2.03.09] Sequuntur Aristotelis categoriae siue praedicamenta, quibus mirum in modum per uarias significantias omnis conclusus est sermo, quorum organa siue instrumenta sunt tria. Organa uel instrumenta categoriarum siue praedicamentorum sunt tria: aequiuoca, uniuoca, denominatiua. Aequiuoca dicuntur quorum nomen solum commune est, secundum nomen uero substantiae ratio diuersa, ut animal homo et quod pingitur. Uniuoca dicuntur quorum et nomen commune est, et secundum nomen discrepare eadem substan tiae ratio non probatur, ut animal homo atque bos. Denominatiua, id est, deriuatiua, dicuntur quaecumque ab aliquo sola differentia casus secundum nomen habent appellationem, ut a grammatica grammaticus et a fortitudine fortis. [2.03.10] Aristotelis categoriae uel praedicamenta sunt decem: substantia, quantitas, ad aliquid, qualitas, facere, pati, situs, quando, ubi, habere. Substantia est, quae proprie et principaliter et maxime dicitur, quae neque de subiecto praedicatur neque in subiecto est, ut aliqui homo uel aliqui equus. Secundae a utem substantiae dicuntur in quibus speciebus illae, quae principaliter substantiae primo dictae sunt, insunt atque clauduntur, ut in homine Cicero. Quan titas aut discreta est, et habet partes ab alterutro discretas nec communicantes secundum aliquem communem terminum, uelut numerus et sermo qui profertur; aut continua est, et habet partes quae secundum aliquem communem terminum adinuicem conectuntur, uel ut linea, superficies, corpus, locus, motus, tempus. Ad aliquid uero sunt, quaecumque hoc ipsum, quod sunt, aliorum esse dicuntur, uelut maius, duplum, habitus, dispositio, scientia, sensus, positio. Qualitas est secundum quam aliqui quales dicimur, ut bonus, malus. Facere est ut secare uel urere, id est, aliquid operari. Pati est ut secari uel uri. Situs est ut stat, sedet, iacet. Quando est ut hesterno uel cras. Ubi est ut in Asia, in Europa, in Lybia. Habere est ut calciatum uel armatum esse. Hoc opus Aristotelis intente legendum est, quando, sicut dictum est, quicquid homo loquitur inter decem ista praedicamenta ineuitabiliter inuenitur. Proficit etiam ad libros intellegendos, qui siue rhetoribus siue diale cticis applicantur. [2.03.11] Sequitur liber Perihermenias, suptilissimus nimis et per uarias formas iterationesque cautissimus, de quo dictum est: `Aristoteles, quando Perihermenias scriptitabat, calamum in mente tingebat.' In Perihermenias uero, id est, de interpretatione, supradictus philosophus de his tractat: de nomine, de uerbo, de oratione, de enuntiatione, de affirmatione, de negatione, de contradictione. Nomen est uox significatiua secundum placitum sine tempore, cuius nulla pars est significatiua separata, ut Socrates. Verbum est quod consignificat tempus, cuius pars nihil extra significat, et est semper eorum quae de altero dicuntur nota, ut cogitat, disputat. Oratio est uox significatiua, cuius partium aliquid separatum significatiuum est, ut Socrates disputat. Enuntiatiua oratio est uox significatiua de eo quod est aliquid uel non est, ut Socrates est, Socrates non est. Affirmatio est enuntiatio alicuius de aliquo, ut Socrates est, negatio est alicuius ab aliquo, ut Socrates non est. Contradictio est affirmationis et negationis oppositio, ut Socrates disputat, Socrates non disputat. Haec omnia per librum supra memoratum minutissime diuisa et subdiuisa tractantur. Quarum rerum definitiones nos breuiter intimasse sufficiat, quando in ipso competens explanatio reperitur, maxime cum eum sex libris a Boethio, uiro magnifico, constat expositum, qui uobis inter alios codices est relictus. [2.03.12] Nunc ad syllogisticas species formulasque ueniamus, in quibus nobilium philosophorum iugiter exercetur ingenium. Formulae categoricorum, id est, praedicatiuorum, syllogismorum sunt tres: in prima formula modi nouem, in secunda formula modi quattuor, in tertia modi sex. Modi formulae primae sunt octo: Primus modus est qui conducit, id est, qui colligit, ex uniuersalibus dedicatiuis dedicatiuum uni uersale directim, ut `Omne iustum honestum: omne honestum bonum: omne igitur iustum bonum.' Secundus modus est qui conducit ex uniuersalibus dedicatiua et abdicatiua abdicatiuum uniuersale directim, ut `Omne iustum honestum: nullum honestum turpe: nullum igitur iustum turpe.' Tertius modus est qui conducit ex dedicatiuis particulari et uniuersali dedicatiuum particulare directim, ut `Quoddam iustum honestum: omne honestum utile: quoddam igitur iustum utile.' Quartus modus est qui conducit ex particulari dedicatiua et uiuersali abdicatiua abdicatiuum particulare directim, ut `Quoddam iustum honestum: nullum honestum turpe: quoddam igitur iustum non est turpe.' Quintus modus est qui conducit ex uniuersalibus dedicatiuis particulare dedicatiuum per reflexionem, ut `Omne iustum honestum: omne honestum bonum: quoddam igitur bonum iustum.' Sextus modus est qui conducit ex uniuersali dedicatiua et uniuersali abdicatiua abdicatiuum uniuersale per reflexionem, ut `Omne iustum honestum: nullum honestum turpe: nullum igitur turpe iustum.' Septimus modus est qui conducit ex dedicatiuis particulari et uniuersali dedicatiuum particulare per reflexionem, ut `Quoddam iustum honestum: omne honestum utile: quoddam igitur utile iustum.' Octauus modus est qui conducit ex uniuersalibus abdicatiua et dedicatiua particulare abdicatiuum per reflexionem, uelut `Nullum turpe honestum: omne honestum iustum: quoddam igitur iustum non est turpe.' Nonus modus est qui conducit ex uniuersali abdicatiua et particulari dedicatiua abdicatiuum particulare per reflexionem, uelut `Nullum turpe honestum: quoddam honestum iustum: quoddam igitur iustum non est turpe.' Modi formulae secundae quattuor. Primus modus est qui conducit ex uniuersalibus dedicatiua et abdicatiua abdicatiuum uniuersale directim, uelut `Omne iustum honestum: nullum turpe honestum: nullum igitur turpe iustum.' Secundus modus est qui conducit ex uniuersalibus abdicatiua et dedic atiua abdicatiuum uniuersale directim, uelut `Nullum turpe honestum: omne iustum honestum: nullum igitur turpe iustum.' Tertius modus est qui conducit ex particulari dedicatiua et uniuersali abdicatiua abdicatiuum particulare directim, uelut `Quoddam iust um honestum: nullum turpe honestum: quoddam igitur iustum non est turpe.' Quartus modus est qui conducit ex particulari abdicatiua et uniuersali dedicatiua abdicatiuum particulare directim, ut `Quoddam iustum non est turpe: omne malum turpe: quoddam igitur iustum non est malum.' Modi formulae tertiae sex. Primus modus est qui conducit ex dedicatiuis uniuersalibus dedicatiuum particulare tam directim quam reflexim, ut `Omne iustum honestum: omne honestum iustum: omne iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum, uel quoddam bonum honestum.' Secundus modus est qui conducit ex dedicatiuis particulari et uniuersali dedicatiuum particulare directim, ut `Quoddam iustum honestum: omne iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum.' Tertius modus est qui conducit ex dedicatiuis uniue rsali et particulari dedicatiuum particulare directim, ut `Omne iustum honestum: quoddam iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum.' Quartus modus est qui conducit ex uniuersalibus dedicatiua et abdicatiua abdicatiuum particulare directim, ut `O mne iustum honestum: nullum iustum malum: quoddam igitur honestum non est malum.' Quintus modus est qui conducit ex dedicatiua particulari et abdicatiua uniuersali abdicatiuum particulare directim, ut `Quoddam iustum honestum: nullum iustum malum: quoddam igitur honestum non est malum.' Sextus modus est qui conducit ex dedicatiua uniuersali et abdicatiua particulari abdicatiuum particulare directim, ut `Omne iustum honestum. Quoddam iustum non est malum. Quoddam igitur honestum non est malum.' Has formulas categoricorum syllogismorum qui plene nosse desiderat, librum legat qui inscribitur Perihermenias Apulei, et quae subtilius sunt tractata cognoscit. Nec fastidium nobis uerba repetita congeminent. Distincta enim atque considerata ad magnas in tellegentiae uias praestante domino nos utiliter introducunt. Nunc ad hypotheticos syllogismos ordine currente ueniamus. [2.03.13] Modi syllogismorum hypotheticorum, qui fiunt cum aliqua coniunctione, sunt septem. Primus modus est: `Si dies est, lucet: est autem dies: lucet igitur.' Secundus modus est: `Si dies est, lucet: non lucet: non est igitur dies.' Tertius modus est ita: `Non et dies est et non lucet: atqui dies est: lucet igitur.' Quartus modus est ita: `Aut dies est aut nox: at qui dies est: nox igitur non est.' Quintus modus est ita: `Aut dies est aut nox: atqui nox non est: dies gitur est.' Sextus modus est ita: `Non et dies est et non lucet: dies autem est: nox igitur non est.' Septimus modus est ita: `Non et dies est et nox: atqui nox non est: dies igitur est.' Modos autem hypotheticorum syllogismorum si quis plenius nosse desiderat, legat librum Marii Victorini qui inscribitur de syllogismis hypotheticis. Sciendum quoque quoniam Tullius Marcellus Carthaginiensis de categoricis et hypotheticis syllogismis, quod a diuersis philosophis latissime dictum est, septem libris cautet suptiliterque tractauit, ita ut primo libro de regula, ut ipse dicit, collegentiarum artis dialecticae disputaret, et quod ab Aristotele de categoricis syllogismis multis libris editum est, ab isto secundo et tertio libro breuiter expleretur. Quod autem de hypotheticis syllogismis ab Stoicis innumeris uoluminibus tractatum est, ab isto quarto et quinto libro colligeretur. In sexto uero de mixtis syllogismis, in septimo autem de compositis disputauit. Quem codicem uobis legendum reliqui. [2.03.14] Hinc ad pulcherrimas definitionum species accedamus, quae tanta digntate praecellunt, ut possint dici orationum apertae manifestationes et quaedam indicia dictionum. Definitio uero definitionum est oratio breuis uniuscuiusque rei naturam a communione diuisam propria significatione concludens. Haec multis modis praeceptisque conficitur. Diuisio definitionum: usiodes, id est, substantialis; enno�matice, id est, notio; poeodes, id est, qualitatiua; hypographice, id est, descriptio; cata antilexin, id est, aduerbium; cata diaphoran, id est, per differentiam; cata metaphoran, id est, per translationem; cat' apheresin tu enantiu, id est, per priuationem contrarii; cata typosin, id est, per quandam imaginationem; os typos, id est, ueluti; cata ellipes olocleru omogenus, id est, per indigentiam pleni ex eodem genere; cata epenon, id est, per laudem; cata analogian, id est, iuxta rationem; cata to pros ti , id est, ad aliquid; cata etiologian, id est, rei rationem. Definitionum prima est usiodes, id est, substantialis, quae proprie et uere dicitur definitio, ut est: `Homo animal rationale mortale sensus disciplinaeque capax.' Haec enim defintio per species et differentias descendens uenit ad proprium, et designat plenissime quid sit homo. Secunda est species definitionis, quae graece enno�matice dicitur, latine enuntiatio nuncupatur, quam notionem communi non proprio nomine possumus dicere. Haec isto modo semper efficitur: `Homo est quod rationi conceptione et exercitio praeest animalibus cunctis.' Non enim dixit quid est homo, sed quid agat, quasi quodam signo in notitiam deuocato. In ista enim et in reliquis notio rei profertur non substantialis, ut in illa primaria explicatione declaratur, et quia illa substantialis est, definitionum omnium optinet principatum. Tertia species definitionis est, quae gra ece pyoedes dicitur, latine qualitatiua. Haec dicendo quid quale sit, id quod sit euidenter ostendit, cuius exemplum tale est: `Homo est qui ingenio ualet, artibus pollet, et cognitione rerum aut quae agere debeat eligit, aut animaduersione quod inutile sit contemni t.' His enim qualitatibus expressus ac definitus homo est. Quarta species definitionis est, quae graece hypographice, latine descriptionalis nuncupatur, quae adhibita circuitione dictorum factorumque rem quae quid sit descriptione declarat, ut si luxuriosum uolumus definire, dicimus: `Luxuriosus est uictus non necessarii et sumptuosi et onerosi appetens, in deliciis aff luens, in libidine promptus.' Haec et talia definiunt luxuriosum, quae species definitionis oratoribus magis apta est quam dialecticis, quia latitudines habet. Haec similitudo in bonis rebus ponitur et in malis. Quinta species definitionis est, quam graec e cata antilexin, latine aduerbium dicimus. Haec uocem illam, de cuius re quaeritur, alio sermone designat uno ac singulari, et quodammodo quid illud sit in uno uerbo positum, uno uerbo alio declarat, ut: `Conticiscere est tacere.' Item cum terminum dicimus finem, aut populatas interpretamur esse uastatas. Sexta species definitionis est, quam Graeci cata diaphoran, nos per differentiam dicimus; id est, cum quaeritur quid intersit inter regem et tyrannum, adiecta differentia quid uterque sit definitur, id est, `Rex est modestus et temperans, tyrannus uero impius et immitis.' Septima est species definitionis, quam Gr aeci cata metaphoran, Latini per translationem dicunt, ut Cicero in topicis, `Litus est qua fluctus eludit.' Hoc uarie tractari potest. Modo enim ut moueat, sicut illud, `Caput est arx corporis,' modo ut uituperet, ut illud, `Diuitiae sunt breuis uitae longum uiaticum', modo ut laudet: `Adulescentia est flos aetatis.' Octaua species definitionis est, quam Graeci cata apheresin tu enantiu, Latini per priuantiam contrarii eius quod definitur dicunt, ut, `Bonum est, quod malum non est; iustum est, quod iniustum non est,' et his similia; quod se ita naturaliter ligat, ut necessariam cognitionem sibi unius comprehensione conectat. Hoc autem ge nere definitionis uti debemus cum contrarium notum est, nam certa ex incertis nemo probat. Sub qua specie sunt hae definitiones: `Substantia est, quod neque qualitas est neque quantitas neque aliqua accidentia.' Quo genere definitionis deus definiri potes t. Etenim cum quid sit deus nullo modo comprehendere ualeamus, sublatio omnium existentium, quae Graeci onta appellant, cognitionem dei nobis circumcisa et ablata notarum rerum cognitione supponet, ut si dicamus, `Deus est, quod neque corpus est neque ullum elementum neque animal neque mens neque sensus neque intellectus neque aliquid quod ex his capi potest'. H is enim ac talibus sublatis, quid sit deus poterit definiri. Nona species definitionis est, quam Graeci cata typosin, Latini per quandam imaginationem dicunt, ut: `Aeneas est Veneris et Anchisae filius.' Haec semper in indiuiduis uersatur, quae Graeci atoma appellant. Item accidit in eo genere dictionis, ubi aliquid pudor aut metus est nominare, ut Cicero, `Cum me uidelicet sicarii illi describant.' Decima species definitionis est, quam Graeci os typos, Latini ueluti diximus appellant, ut si quaeratur quid sit animal, respondeatur `homo'. Non enim manifeste dicitur animal solum esse hominem, cum sint alia innumerabilia, sed cum dicitur `homo', ueluti ipsum hominem animal designat, cum tamen huic nomini multa subiaceant. Rem enim quaesitam praedictum declarauit exemplum. Hoc est autem proprium definitionis quid sit illud quod quaeritur declarare. Undecima est species definitionis, quam Graeci cata ellipes olocleru h o mogenus, Latini per indigentiam pleni ex eodem genere uocant, ut si quaeratur quid sit quadrans respondeatur; `cui dodrans deest, ut sit assis.' Duodecima species est definitionis, quam Graeci cata epenon, Latini per laudem dicunt, ut Tullius pro Cluentio: `Lex est mens et animus et consilium et sententia ciuitatis', et aliter `Pax est tranquilla libertas.' Fit et per uituperationem quam Graeci psogon uocant: `Seruitus est postremum malorum omnium, non modo bello sed morte quoque repellenda.' Tertia decima species est definitionis, quam Graeci cata analogian, Latini iuxta rationem dicunt. Sed hoc contingit cum maioris rei nomine res definitur inferior, ut est illud, `Homo minor mundus.' Cicero hac definitione sic usus est, `Edictum legem annuam dicunt esse.' Quarta decima est species definitionis, quam Graeci cata ton pros ti, Latini ad aliquid uocant, ut est illud, `Pater est cui est filius, dominus est cui est seruus' et Cicero in Rhetoricis: `Genus est quod plures partes amplectitur,' item `Pars est quod subest generi.' Quinta decima est species definitionis, quam Graeci cata etiologian, Latini rei rationem uocant, ut: `Dies est sol supra terras, nox est sol sub terris.' Scire autem debemus praedictas species defintionum topicis merito esse sociatas, quoniam inter quaedam argumenta sunt positae et nonnullis locis commemorantur in topicis. Nunc ad topica ueniamus, quae sunt argumentorum sedes, fontes sensuum, et origines dictionum. [2.03.15] Diuisio topicorum, siue locorum ex quibus argumenta ducuntur: alia in eo ipso de quo agitur haerent, nonnulla dicuntur affecta quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur, alia assumuntur extrinsecus. Argumenta quae de eo ipso de quo agitur haerent: a toto, a partibus, a nota. Argumentum a toto est, cum definitio adhibetur ad id quod quaeritur, sicut ait Cicero, `Gloria est laus recte factorum, magnorumque in republica fama meritorum.' A partibus est argumentum cum is qui se defendit aut negat fact um, aut factum esse iure defendit. A nota est argumentum, cum ex ui nominis argumentum aliquod elicitur, ut Cicero, `Consulem, consulem, inquam, quaerebam, quem in isto maiali inuenire non poteram.' Effecta argumenta sunt, quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur: a coniugata, a genere, a forma generis, a similitudine, a differentia, ex contrario, ab adiunctis, ab antecedentibus, a consequentibus, a repugnantibus, a causis, ab effectibus, a comparatione, quae fit a maiore ad minus, a minore ad maius, a pari ad parem. A coniugatis argumentum est, cum declinatur a nomine et fit uerbum, ut Cicero Verrem dicit `euerrisse' prouinciam, uel nomen a uerbo, cum latrocinari dicitur latro, nomen a nomine Terentius: `Inceptio est amentium, haut amantium'. Dummodo dis tet unius appellationis postremitas in alia uocis declinatione formata. A genere argumentum est, cum de eodem genere sententia ducitur, ut Vergilius: `Varium et mutabile semper femina.' Ab specie argumentum est, cum generali quaestioni fidem species facit: `At non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor.' A simili argumentum est, quando rebus aliquibus similia proferuntur, ut Vergilus: `Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium Iliacis campis.' A differentia argumentum est, quando per differentiam aliqua separantur. Vergilius: `Non Diomedis equos nec currum cernis Achillis.' A contrariis argumen tum dicitur, quando res discrepantes sibimet opponuntur. Vergilius: `Mortaline manu factae immortale carinae fas habeant, certusque incerta pericula lustret Aeneas?' A consequentibus arumentum est, quando positam rem aliquid ineuitabiliter consequitur. Ve rgilius: `Non ea uis animo, nec tanta superbia uictis.' Ab antecedentibus argumentum est, quando aliqua ex his quae prius gesta sunt comprobantur. Cicero pro Milone: `Cum non dubitauerit aperire quid cogitauerit, uos potestis dubitare quid fecerit?' A repugnantibus argumentum est quando illud, quod obicitur, aliqua contrarietate destruitur, ut Cicero: `Is igitur non modo tali periculo liberatus, sed honore amplissimo ditatus, domi te interficere uoluisset.' A coniugatis argume ntum est cum contropabiliter ostenditur, quid sit ex re quaque uenturum: `Nos si pellant, nihil affore credunt, quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant.' A causis argumentum est, quando consuetudine communi res quaeque tractatur. Terentius: `Ego nonnihil ueritus sum dudum abs te, Daue, ne faceres quod uulgus seruorum solet, dolis ut me deluderes.' Ab effectis argumentum est, cum ex his quae facta sunt aliquid approbatur, ut Vergilius: `Degeneres animos timor arguit.' A comparatione argumentum est, quando per collationem personarum siue causarum sententiae ratio sub imputatione formatur. Vergilius: `Tu potes Aenean manibus subducere Graium; nos aliquid contra Rutulos iuuisse nefandum est?' [2.03.16] Argumenta ducuntur extrinsecus quae Graeci atechnos, id est, artis expertes, uocant, ut est testimonium. Testimonium uero constat: ex persona, ex naturae auctoritate, ex temporis auctoritate quae constat modis octo: ingenio, opibus, aetate, fortuna, arte, usu, necessitate, concursio, fortuitorum, ex dictis factisque maiorum, ex tormentis. Testimonium omne est, quod ab aliqua extern a re sumitur ad faciendam fidem. Persona non qualiscumque est, quae testimonii pondus habet ad faciendam fidem, sed morum probitate debet esse laudabilis. Naturae auctoritas est, quae maxima uirtute consistit. Testimonia multa sunt quae afferant auctorita tem, id est, ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas, concursio rerum fortuitarum. A dictis factisque maiorum petitur fides, cum priscorum dicta factaque memorantur. A tormentis fides praebetur, post quae nemo creditur uelle mentiri. Ea uero quae tractantur in tempore, quia suis nominibus plana sunt, definitione non indigent. [2.03.17] Memoriae quoque condendum est, topica oratoribus, dialecticis, poetis et iurisperitis communiter quidem argumenta praestare, sed quando aliquid specialiter probant, ad rhetores, poetas iurisperitosque pertinent, quando uero generaliter disputant, ad philosophos attinere manifestum est. Mirabile plane genus operis (in unum potuisse colligi quicquid mobilitas ac uarietas humanae mentis in sensibus exquirendis per diuersas causas poterat inuenire) conclusit liberum ac uoluntarium intellectum. Nam quocumque se uerterit, quascumque cogitationes intrauerit, in aliquid eorum, quae praedicta sunt, necesse est ut hu manum cadat ingenium. [2.03.18] Illud autem competens iudicauimus recapitulare breuiter, quorum labore in latinum eloquium res istae peruenerint, ut nec auctoribus gloria sua pereat et nobis plenissime rei ueritas innotescat. Isagogem transtulit Victorinus orator; commentum eius quinque libris uir magnificus Boethius edidit. Categorias idem transtulit Victorinus; cuius commentum octo libris ipse quoque formauit. Perihermenias supramemoratus Victorinus transtulit in latinum; cuius commentum sex libris patricius Boethius minutissima dispu tatione tractauit. Apuleius uero Madaurensis syllogismos categoricos breuiter enodauit; Victorinus de syllogismis hypotheticis dixit; quindecim quoque species esse definitionum idem Marius Victorinus diligenter edocuit. Topica Aristotelis Cicero transtulit in latinum; cuius commenta prospector atque amator latinorum Victorinus quattuor libris exposuit. Auctoritatem uero eorum librorum in unum codicem non incompetenter fortasse collegi, ut quicquid ad dialecticam pertinet, in una congestione codicis clauderetur. Expositiones itaque diuersorum librorum, quoniam erant multiplices, sequestratim in codicibus fecimus scribi, quos in una uobis bibliotheca domino praestante dereliqui. [2.03.19] De liberalibus igitur artibus, quantum rudibus iudicauimus expedire, fortasse decursa sunt, ut quasi quibusdam ianuis apertis ad ingressum disciplinarum desideranter accedere debeatis. Nam etsi per quasdam difficultates intrentur atque discantur, tam diu habent rudimentorum laborem, donec quae sit earum suauitas indagetur. Cum uero studiosos fuerit perfectio subsecuta, tunc unusquisque delectabile habet sudoris sui pertulisse molestias. Tempus est ut similiter ad earum diuisiones opinatissimas accedamus, unde graecia latinae linguae non immerito putatur antistare, quas simili breuitate non tam explicare quam indicare temptabimus. Cur enim quasi nobiliter latius disseratur, quod distincte atque planissime apud proprios reperitur auctores? [2.03.20] Considerandum est autem quod iam, quia locus se attulit, in rhetorica parte libauimus quid intersit inter artem et disciplinam, ne se diuersitas nominum permixta confundat. Inter artem et disciplinam Plato et Aristoteles, opinabiles magistri saecularium litterarum, ha nc differentiam esse uoluerunt, dicentes artem esse habitudinem operatricem contingentium, quae se et aliter habere possunt. Disciplina uero est quae de his agit quae aliter euenire non possunt. Sed hoc de mundanis dixisse praesumptum est, quando solae li tterae diuinae nesciunt fallere, quoniam habent immobilem ueritatis auctorem. Audiuimus etiam Felicem Capellam aliqua de disciplinis scripsisse deflorata, ne talibus litteris fratrum simplicitas linqueretur ignara, quae tamen ad manus nostras adhuc minime peruenire potuerunt. Sed melius est ut nec illa uobis quandoque pereant, et ista quamuis exigua desiderantibus celeriter offerantur. Nunc ergo ad mathematicae ueniamus initia. DE MATHEMATICA [2.03.21] Mathematica, quam latine possumus dicere `doctrinalem', scientia est quae abstractam considerat quantitatem. Abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes uel ab aliis accidentibus, ut est par, impar, uel ab alis huiuscemodi, in sola ratiocinatione tractamus. Haec ita diuiditur. Diuisio mathematicae: arithmetica, musica, geometria, astronomia. Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se. Musica est disciplina quae de numeris loquitur, qui ad aliquid sunt his qui inueniuntur in sonis. Geometria est disciplina magnitudinis immobilis et formarum. Astronomia est disciplina cursus caelestium siderum, quae figuras contemplatur omnes, et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit. Quas suo loco paulo latius indicamus ut commemoratarum rerum uirtus compete nter possit ostendi. [2.03.22] Modo de disciplinarum nomine disseramus. Disciplinae sunt quae, sicuti iam dictum est, numquam opinionibus deceptae fallunt et ideo tali nomine nuncupantur, quia necessariae suas regulas seruant. Hae nec intentione crescunt, nec subductione minuun tur nec ullis uarietatibus permutantur, se in ui propria permanentes regulas suas inconuertibili firmitate custodiunt. Has dum frequenti meditatione reuoluimus, sensum nostrum acuunt limumque ignorantiae detergunt, et ad illam inspectiuam contemplationem, si tamen sanitas mentis arrideat, domino largente perducunt. Scire autem debemus Ioseppum Hebraeorum doctissimum in primo libro Antiquitatum, titulo nono, dicere arithmeticam et astronomiam Abraham primum Aegyptiis tradidisse, und semina suscipientes, ut sunt homines acerrimi ingeni, excoluisse sibi reliquas latius discplinas. Quas merito sancti patres nostri legend as studiosissimis persuadent, quoniam ex magna parte per eas a carnalibus rebus appetitus noster abstrahitur, et faciunt desiderare quae, praestante domino, solo possumus corde conspicere. Quocirca tempus est ut de eis singillatim ac breuiter disserere de beamus. 2.04 DE ARITHMETICA Scriptores saecularium litterarum inter disciplinas mathematicas primam omnium arithmeticam esse uoluerunt, propterea quoniam musica et geometria et astronomia, quae sequuntur, indigent arithmeticam ut uirtutes suas ualeant explicare, uerbi gratia, simplu m ad duplum, quod habet musica, indiget arithmeticam; geometria uero quod habet trigonum, quadriangulum, uel his similia, idem indiget arithmeticam; astronomia etiam quod habet in motu siderum numeros punctorum, indiget arithmeticam; arithmetica u ero ut sit, neque musica neque geometria neque astronomia egere cognoscitur. Propterea his fons et mater arithmetica re peritur, quam disciplinam Pythagoras sic laudasse monstratur, ut omnia sub numero et mensura a deo creata fuisse memoraret, dicens alia in motu, alia in statu ita esse formata, ut tamen nulla eorum praeter ista quae dicta sunt substantiam percepissent; cr edo, trahens hoc initium, ut multi philosophorum fecerunt, ab illa sententia prophetali, quae dicit omnia deum mensura, numero et pondere disposuisse. Haec itaque consistit ex quantitate discreta, quae parit genera numerorum nullo sibi communi termino sociata. v enim ad x, vi ad iiii , vii ad iii per nullum communem terminum alterutra sibi societate nectuntur. Arithmetica uero dicitur eo quod numeris praeest. Numerus autem est ex monadibus multitudo composita, ut iii, v, x, xx et cetera. Intentio arithmeticae est docere nos naturam abstracti numeri et quae ei accidunt, ut, uerbi gratia, parilitas, imparilitas et cetera. Numerus autem diuiditur: Par numerus est qui in duabus partibus aequalibus diuidi potest ut ii, iiii, vi, viii, x et reliqui. Impar numerus est qui in duabus partibus aequalibus diudi nullatenus potest, ut iii, v, vii, viiii, xi et reliqui. Pariter par numerus est cuius diuisio in duabus aequalibus partibus fieri potest usque ad monada, ut uerbi gratia lxiiii diuiduntur in xxxii, xxxii in xvi, xvi in viii, viii in iiii , iiii in ii, ii uero in i et i. Pariter impar numerus est qui similiter solummodo in duabus partibus diuidi potest aequalibus, ut x in v, xiiii in vii, xviii in viiii et his similia. Impariter par numerus est qui plures diuisiones secundum aequalitatem partium recipere potest, non tamen ut usque ad assem perueniat, ut uerbi gratia xxiiii in bis xii, xii in bis vi, vi uero in bis iii, et amplius non procedit. Primus de imparibus et simplex numerus est qui monadicam mensuram solam recipere potest, ut uerbi gratia iii, v, vii, xi, xiii, xvii et his similia. Secundus et compositus numerus est qui non solum monadicam mensuram, sed et arithmeticam recipere potest, ut uerbi gratia viiii, xv, xxi et his similia. Mediocris numerus est qui quodammodo simplex et incompositus esse uidetur, alio uero modo secundus et compositus, ut uerbi gratia viiii ad xv dum comparatus fuerit, primus est et incompositus, quia non habet communem numerum nisi solum monadicum; ad xv uero si comparatus fuerit, secundus est et compositus, quoniam inest illi communis numerus praeter monadicum, id est, trinarius numerus, qui nouem mensurat ter terni et xv ter quini. Altera diuisio de paribus et imparibus: Numerus Superfluus numerus est qui descendit de paribus. Is, dum par sit, superfluas partes quantitatis suae habere uidetur, ut xii habent medietatem vi, sexta pars ii, quarta pars iii, tertia pars iiii et duodecima pars i, qui omnes summatim fiunt xvi. Indigens numerus est qui et ipse de paribus descendit. Is quantitatis suae summam partium inferiorem habet, ut viii, cuius medietas iiii, quarta pars ii, octaua pars i, quae simul congregatae partes fiunt vii. Perfectus numerus est qui tamen et ipse de paribus descendit. Is, dum par sit, omnes partes suas simul assumptas aequales habet, ut vi, cuius medietas iii, tertia pars ii, sexta pars i, quae assumptae partes faciunt ipsum senarium numerum. Tertia diuisio totius numeri. Omnis numerus Per se numerus est qui sine relatione aliqua dicitur, ut iii, iiii, v, vi et caeteri similes. Ad aliquid numerus est qui relatiue ad alios comparatur, ut uerbi gratia iiii ad ii dum comparatus fuerit, duplex dicitur et multiplex, vi ad iii, viii ad iiii, x ad v, et iterum iii ad i triplex, vi ad ii, viiii ad iii et caeteri. Aequales numeri dicuntur qui secundum quantitatem aequales sunt, ut uerbi gratia ii ad ii, iii ad iii, x ad x, c ad c et caeteri. Inaequales numeri sunt qui ad inuicem comparati inaequalitatem demonstrant, ut iii ad ii, iiii ad iii, v ad iiii, x ad vi ; et uniuersaliter maior minori aut minor maiori huiusmodi dum comparatus fuerit, inaequalis dicitur. Maior numerus est qui habet in se illum minorem numerum, ad quem comparatur, et aliquid plus, ut uerbi gratia quinarius numerus trinario numero fortior e st, eo quod habeat quinarius numerus in se trinarium numerum et alias partes eius duas, et reliqui tales. Minor numerus est qui... Multiplex numerus est qui habet in se minorem numerum bis aut ter aut quater aut multipliciter, ut uerbi gratia ii ad unum dum comparati fuerint, duplex est, iii ad i triplex, iiii quadruplex et reliqui. E contra submultiplex numerus est qui intra multiplicem continetur bis aut ter aut quater aut multipliciter, ut uerbi gratia unus a duobus bis continetur, a tribus ter, a iiii quater, a v quinquies, et ab aliis multipliciter. Superparticularis numerus est, dum fortior continet intra se inferiorem numerum circa quem comparatur, similiter et unam partem eius, ut uerbi gratia iii ad ii dum comparati fuerint, continent in se ii et alium i, qui media pars est duorum, iiii ad iii dum comparati fuerint, continent in se iii et alium i, qui est tertia pars trium, iterum v ad iiii dum comparati fuerint, habent in se quaternarium numerum et alium unum, qui quarta pars esse dicitur quaternarii numeri, et caeteri tales. Subsuperparticularis numerus est minor, qui continetur in fortiore numero cum alia una parte sua aut media aut terti a aut quarta aut quinta, ut uerbi gratia ii ad iii, iii ad iiii, iiii ad v et ceteri. Superpartiens numerus est qui in se inferiorem numerum totum continet, et super hoc alteras partes eius duas aut iii aut iiii aut v aut alias, ut uerbi gratia v ad iii dum comparati fuerint, habet in se quinarius numerus trinarium numerum et super haec alias partes eius duas; vii ad iiii dum comparati fuerint, habent in se iiii et alias iii partes eius; viiii ad v dum comparati fuerint, habent in se v et alias iiii partes eius. Subsuperpartiens numerus est qui continetur in numero superpartienti cum aliquibus partibus suis duabus aut tribus aut pluribus, ut uerbi gratia iii continentur a v cum aliis duabus partibus suis; iiii a vii cum tribus partibus suis; v a viiii cum quattuor partibus suis. Multiplex superparticularis numerus est qui, dum comparatus ad inferiorem sibi numerum fuerit, continet in se totum inferiorem numerum multipliciter cum aliqua parte eius, ut uerbi gratia v ad ii dum comparati fuerint, continent in se bis bini cum una parte eius; viiii ad iiii dum comparati fuerint, continent in se bis quaterni et unam partem eus. Submultiplex superparticularis numerus est qui, dum ad fortiorem sibi numerum comparatus fuerit, continetur a fortiore sibi multipliciter cum alia una parte sua, ut uerbi gratia ii ad v dum comparati fuerint, continentur ab eo bis cum una parte sua. Multiplex superpartionalis numerus est qui, dum comparatus ad inferiorem sibi numerum fuerit, continet eum multipliciter cum aliis partibus eius, ut uerbi gratia viii ad iii dum comparati fuerint, continent in se bis terni cum aliis duabus partibus eius; xiiii ad vi dum comparati fuerint, continent intra se bis seni cum aliis duabus partibus eius; xvi ad vii dum comparati fuerint, continent eum bis cum aliis duabus partibus eius; xviiii ad viii dum comparati fuerint, continent intra se bis viii cum aliis tribus partibus eius. Submultiplex superpartionalis numerus est qui, dum ad fortiorem sibi comparatus fuerit, continetur ab eo multipliciter cum aliquibus partibus suis, ut uerbi gratia iii ad viii continentur bis cum duabus partibus suis; iiii ad xv continentur tertio cum tribus partibus suis. Sequitur quarta diuisio totius numeri. Numeri Discretus numerus est qui a discretis monadibus continetur, ut uerbi gratia iii a iiii, v a vi et reliqui. Continens numerus est qui a coniunctis monadibus continetur, ut uerbi gratia trinarius numerus, si in magnitudine intellegatur, id est, in linea aut spatium aut solidum, dicitur continens, similiter quaternarius et quinarius numeri. Linealis numerus est qui inchoans a monade linealiter scribitur usque ad infinitum, unde alpha ponitur pro designatione linearum, quoniam haec littera unum significat apud Graecos: aaa. Superficialis numerus est qui non solum longitudine sed et latitudine continetur, ut trigonus numerus, quadratus numerus, quinquiangulus numerus, circulatus numerus, et caeteri qui semper in superficie continentur. Trigonus numerus est ita: Quadratus numerus est ita: Quinquiangulus ita: Circularis numerus est qui, dum similiter multiplicatus fuerit, a se inchoans ad se conuertitur, ut uerbi gratia quinquies quini xxv est ita: [Ita et in senario contingit ut sexies seni xxxvi et sexies xxxvi ccxvi.] Solidus numerus est qui longitudine et latitudine uel altitudine continetur, ut sunt pyramides, qui in modum a flammae consurgunt, ita: Cybi, ut sunt tesserae, ita: Spherae, quibus est aequalis undique rotunditas, ita: Sphaericus autem numerus est qui a circulato numero multiplicatus a se inchoans ad se conuertitur, ut uerbi gratia quinquies quini xxv ; hic circulus dum in se ipsum multiplicatus fuerit, facit spheram, id est, quinquies xxv cxxv. His igitur rebus sollicita mente tractatis, memento quod haec discplina ideo caeteris antefertur, quonam ipsa, sicut superius dictum est, ut sit, nullius alterius indulget disciplinae. Reliquae uero quae sequuntur, sicut eius iam qualitas uirtutis ostendit, ut sint atque subsistant, indigent arithmetica disciplina. Quam apud Graecos Nicomachus diligenter exposuit. Hunc prius Madaurensis Apuleius, deinde magnificus uir Boethius latino sermone translatum Romanis contulit lectitandum, quibus, ut aiunt, si qui s saepius utitur, quantum hominibus fas est, lucidissima procul dubio ratione perfunditur. Datum est etiam nobis ex magna parte sub ipsa uiuere disciplina; quando horas per eam discimus, quando mensuum curricula supputamus, quando spatium anni redeuntis agnoscimus, per numerum siquidem ne confundamur instruimur. Tolle saeculo compo tum, et omnia ignorantia caeca complectitur, nec differre potest a caeteris animalibus, qui calculi non intellegit quantitatem. Et ideo tantum gloriosa res est, quantum uitae nostrae necessaria comprobatur. Nam per ipsam et substantia nostra certissime dis citur, et expensarum modus libratis supputationibus erogatur. Numerus est qui cuncta disponit; per ipsum discimus quid primo, quid secundo facere debeamus. Et si causam tantae re suptili praescrutatione discutias, nec miracula domini a uirtute numeri redduntur aliena. Primus ad unum pertinet deum, sicut in Pentateucho legitur, Audi, Israel, dominus deus tuus dominus unus est. Secundus ad duo pertinet testamenta, quod ait in Regum, Et fecit in Dabir duo cherubin decem cubitorum magnitudine. Postremo totius spei nostrae suauissimus fructus in sancta trinitate repositus est, non quod ipsa sub numero sit, sed illa numeri utilitatem potentia suae maiestatis ostendit. In essentia siquidem diuinitatis monas intellegitur, in personis uero trinitas comprobatur. Legitur enim in epistula Iohannis, Tria sunt quae testimonium perhibent, aqua, sanguis et spiritus. De quattuor euangeliis etiam in Ezechiel legitur, Et ex medio eorum similitudo quattuor animalium. Quintus numerus ad quinque libros Moysi noscitur pertinere, sicut in Apostolo legitur, In ecclesia uolo quinque uerba sensus eloqui. Sexto uero die dominus hominem fecit ad imaginem et similitudinem suam. Nam et ipsum spiritum sanctum dicimus et credimus septiformem, et ut res summae atque omnipotentissimae intellegantur, numerus nobis necessarius inuenitur. Nunc ueniamus ad musicam, quae ipso nomine et propria uirtute suauis est. v. de mvsica. Gaudentius quidam, de musica scribens, Pythagoram dicit huius rei inuenisse primordia ex malleorum sonitu et cordarum extensione percussa. Quem uir disertissimus Mutianus transtulit in latinum, ut ingenium eius assumpti operis qualitas indicaret. Clemens uero Alexandrinus presbyter, in libro quem contra paganos edidit, musicam ex musis dicit sumpsisse principium, musasque ipsas qua de causa inuentae fuerint, diligenter exponit. Nam musae ipsae appellatae sunt apo tu maso, id est, a quaerendo, quod per ipsas, sicut antiqui uoluerunt, uis carminum et uocis modulatio quaereretur. Inuenimus etiam Censorinum, qui ad Quintum Cerellium scripsit de natalis eius die, ubi de musica disciplina uel de alia parte mathesis non neglegenda disseruit; quoniam utiliter legitur, ut res ipsae penetralibus animae frequenti meditatione condantur. Musica ergo disciplina per omnes actus uitae nostrae hac ratione diffunditur; primum, si creatoris mandata faciamus et puris mentibus statutis ab eo regulis seruiamus. Quicquid enim loquimur uel intrinsecus uenarum pulsibus commouemur, per musicos rithmos armoniae uirtutibus probatur esse sociatum. Musica quippe est scientia bene modulandi; quod si nos bona conuersatione tractemus, tali disciplinae probamur semper esse sociati. Quando uero iniquitates gerimus, musicam non habemus. Caelum quoque et terra, uel omnia quae in eis dispensatione superna peraguntur, non sunt sine musica disciplina. Nam Pythagoras hunc mundum per musicam conditum et gubernari posse testatur. In ipsa quoque religione ualde permixta est, ut sunt Decalogi decacordus, tinnitus cytharae, tympana, organi melodia, cymbalorum sonus. Ipsum quoque Psalterium ad instar instrumenti musici nominatum esse non dubium est, eo quod in ipso contineatur caelest ium uirtutum suauis nimis et grata modulatio. Nunc de musicae partibus, sicut est a maioribus traditum, prosequamur. Musica scientia est disciplina quae de numeris loquitur, qui ad aliquid sunt his qui inueniuntur in sonis, ut duplum, triplum, quadruplum et his similia quae dicuntur ad aliquid. Musicae partes sunt tres: armonica, rithmica, metrica. Armonica est scientia musica quae decernit in sonis acutum et grauem. Rithmica est quae requirit incursionem uerborum, utrum bene sonus an male cohaereat. Metrica est quae mensuram diuersorum metrorum probabili ratione cogno scit, ut uerbi gratia heroicon, iambicon, heleicon et cetera. Instrumentorum musicorum genera sunt tria: percussionalia, tensibilia, inflatilia. Percussionalia sunt acitabula aenea et argentea, uel alia quae metallico rigore percussa reddunt cum suauitate tinnitum. Tensibilia sunt cordarum fila sub arte religata, quae ammoto plectro percussa mulcient auriu m delectabiliter sensum, in quibus sunt species cythararum diuersarum. Inflatilia sunt quae spiritu reflante completa in sonum uocis animantur, ut sunt tubae, calami, organa, pandoria et caetera huiuscemodi. Restat nunc ut de symphoniis dicere debeamus. Symphonia est temperamentum sonitus grauis ad acutum uel acuti ad grauem, modulamen efficiens siue in uoce, siue in flatu, siue in percussione. Symphoniae autem sunt sex: prima diatessaron, secunda diapente, tertia diapason, quarta diapason simul et diatessaron, quinta diapason simul et diapente, sexta disdiapason. i. Diatessaron symphonia est quae constat ex ratione epitrita et fit ex sonis quattuor, unde et nomen accepit. ii. Diapente symphonia est quae constat ex ratione emiolia et fit sonitibus quinque. iii. Diapason symphonia est quae etiam diocto dicitur. Constat ex ratione diplasia, hoc est, dupla. Fit autem per sonitus octo, unde et nomen accepit siue diocto siue diapason, quia apud ueteres cytharae ex octo cordis constabant. Diapason ergo dicta est qua si ex omnibus sonis constans. iiii. Diapason simul et diatessaron symphonia est quae constat ex ratione quam habet xxiiii numerus ad octonarium numerum. Fit autem per sonitus xi. v. Diapason simul et diapente symphonia est quae constat ex ratione triplasia. Fit autem per sonitus xii. vi. Disdiapason, id est, dupla diapason, symphonia est quae constat ex ratione tetraplasia. Fit autem per sonos xv. Tonus est totius constitutionis armonicae differentia et quantitas, quae in uocis accentu siue tenore consistit. Toni uero sunt quindecim: hypodorius, hypoiastius, hypophrygius, hypoaeolius, hypolydius, dorius, iastius, phrygius, aeolius, lydius, hyperdorius, hyperiastius, hyperphrygius, hyperaeolius, hyperlydius. i. Hypodorius tonus est omnium grauissime sonans, propter quod et inferior nuncupatur. ii. Hypoiastius autem hypodorium hemitonio praecedens. iii. Hypophrygius est hypoiastium hemitonio, hypodorium tono praecedens. iiii. Hypoaeolius est hypophrygium hemitonio, hypoiastium tono, hypodorium tono semis praecedens. v. Hypolydius est hypoaeolium hemitonio, hypophrygium tono, hypoiastium tono sernis, hypodorium ditono praecedens. vi. Dorius est hypolydium hemitonio, hypoaeolium tono, hypophrygium tono semis, hypoiastium ditono, hypodorium duobus semis tonis, hoc est, diatessaron symphonia, praecedens. vii. Iastius est dorium hemitonio, hypolydium tono, hypoaeolium tono semis, hypophrygium ditono, hypoiastium duobus semis tonis, hoc est, diatessaron symphonia, hypodorium tribus tonis praecedens. viii. Phrygius est iastium hemitonio, dorium tono, hypolydium tono semis, hypoaeolium ditono, hypophrygium duobus semis tonis, hoc est, diatessaron symphonia, hypoiastium tribus tonis, hypodorium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia, praecedens. viiii. Aeolius phrygium hemitonio, iastium tono, dorium tono semis, hypolydium duobus tonis, hypoaeolium duobus semis tonis, hoc est, diatessaron symphonia, hypophrygium tribus tonis, hypoiastium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia, hypodorium quat tuor tonis praecedens. x. Lydius est aeolium hemitonio, phrygium tono, iastium tono semis, dorium duobus tonis, hypolydium duobus semis tonis, hoc est, diatessaron symphonia, hypoaeolium tribus tonis, hypophrygium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia, hypoiastium quattuor tonis, hypodoriu m quattuor semis tonis praecedens. xi. Hyperdorius est lydium hemitonio, aeolium tono, phrygium tono semis, iastium duobus tonis, dorium duobus semis tonis, hoc est, diatessaron symphonia, hypolydium tribus tonis, hypoaeolium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia, hypophrygium quat tuor tonis, hypoiastium quattuor semis, hypodorium quinque tonis praecedens. xii. Hyperiastius est hyperdorium hemitonio, lydium tono, aeolium tono semis, phrygium duobus tonis, iastium duobus semis tonis, hoc est, diatessaron symphonia, dorium tribus tonis, hypolydium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia, hypoaeolium quat tuor tonis, hypophrygium quattuor semis, hypoiastium quinque tonis, hypodorium quinque semis praecedens. xiii. Hyperphrygius est hyperiastium hemitono, hyperdorium tono, lydium tono semis, aeolium duobus, phrygium duobus semis, hoc est, diatessaron symphonia, iastium tribus tonis, dorium tribus semis, hoc est, diapente symphona, hypolydium quattuor tonis, hypoae olium quattuor semis, hypophrygium quinque, hypoiastium quinque semis, hypodorium sex, hoc est, diapason symphonia, praecedens. xiiii. Hyperaeolius est hyperphrygium hemitonio, hyperiastium tono, hyperdorium tono semis, lydium duobus tonis, aeolium duobus semis, hoc est, diatessaron symphonia, phrygium tribus tonis, iastium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia, dorium quattuor tonis, hypolydium quattuor semis, hypoaeolium quinque tonis, hypophrygium quinque semis, hypoiastium sex tonis, hoc est, diapason symphonia, hypodorium sex semis tonis praecedens. xv. Hyperlydius est nouissimus et acutissimus omnium, hyperaeolium hemitonio, hyperphrygium tono, hyperiastium tono semis, hyperdorium duobus tonis, lydium duobus semis, hoc est, diatessaron symphonia, aeolium tribus, phrygium tribus semis tonis, hoc est, diapente symphonia, iastium quattuor tonis, dorium quattuor semis, hypolydium quinque, hypoaeolium quinque semis, hypophrygium sex tonis, hoc est, diapason symphonia, hypoiastium sex semis tonis, hypodorium septem tonis praecedens. Unde claret quon iam hyperlydius tonus omnium acutissimus septem tonis praecedit hypodorium omnium grauissimum. In quibus, ut Varro meminit, tantae utilitatis uirtus ostensa est ut excitatos animos sedarent, ipsas quoque bestias, necnon et serpentes, uolucres atque delfinas ad auditum suae modulationis attraherent. Nam ut Orphei lyram, Syrenarum cantus tamquam fabulosa taceamus, quid de Dauid dicimus, qui ab spiritibus immundis Saulem disciplina saluberrimae modulationis eripuit, nouoque modo per auditum sanitatem contulit regi, quam medici non poterant herbarum pot estatibus operari? Asclepiades quoque, medicus maiorum attestatione doctissimus, freneticum quendam per symphoniam pristinae sanitati reddidisse memoratur. Multa sunt autem, quae in aegris hominibus per hanc disciplinam leguntur facta miracula. Caelum ipsum, sicut supra mem orauimus, dicitur sub armoniae dulcedine reuolui, et ut breuiter cuncta complectar, quicquid in supernis siue terrenis rebus conuenienter secundum auctoris sui dispositionem geritur, ab hac disciplina non refertur exceptum. Gratissima ergo nimis utilisque cogntio, quae et sensum nostrum ad superna erigit et aures suaui modulatione permulcet. Quam apud Graecos Alypius, Euclides, Ptolomeus et caeteri probabili institutione docuerunt. Apud Latinos autem uir magnificus Albinus li brum de hac re compendiosa breuitate conscripsit, quem in bibliotheca Romae nos habuisse atque studiose legisse retinemus. Qui si forte gentili incursione sublatus est, habetis Gaudentium, quem si sollicita intentione relegatis, huius scientiae uobis atri a patefaciet. Fertur etiam latino sermone et Apuleium Madaurensem instituta huius operis effecisse. Scripsit etiam et pater Augustinus de musica sex libros, in quibus humanam uocem rithmicos sonos et armoniam modulabilem in longis syllabis atque breuibus naturaliter habere posse monstrauit. Censorinus quoque de accentibus qui uoci nostrae ualde necessarii sunt, suptiliter disputauit, quos pertinere dicit ad musicam disciplinam, quem uobis inter caeteros transscriptum reliqui. Nunc ad geometriam ueniamus, quae est descriptio contemplatiua formarum, documentum etiam uisibile philosophorum, quod ut praeconiis efferant, Iouem suum in operibus propriis geometrizare testantur. Quod nescio utrum laudibus an uituperationibus applicetu r, quando quod illi pingunt in puluere colorato, Iouem facere mentiuntur in caelo. Quod si uero creatori et omnipotenti domino salubriter applicetur, potest haec sententia forsitan conuenire ueritati. Geometrizat enim, si fas est dicere, sancta trinitas, quando creaturis suis, quas hodieque fecit existere, diuersas species formulasque concedit, quando cursus stellarum potentia ueneranda distribuit, et statutis lineis facit currere quae mouentur certaque sede quae sunt fixa constituit. Quicquid enim bene d isponitur atque completur, potest disciplinae huius qualitatibus applicari. vi. de geometria. Geometria latine dicitur terrae dimensio, quoniam per diuersas formas ipsius disciplinae, ut nonnulli dicunt, primum Aegyptus dominis propriis fertur esse partitus, cuius disciplinae magistri mensores ante dicebantur. Sed Varro, peritissimus Latinorum, huius nominis causam sic extitisse commemorat, dicens prius quidem dimensiones terrarum terminis positis uagantibus ac discordantibus populis pacis utilia praestitisse, deinde totius anni circulum menstruali numero fuisse partitum, unde et ipsi menses, quod annum metiantur, edicti sunt. Verum postquam ista reperta sunt, prouocati studiosi ad illa inuisibilia cognoscenda c oeperunt quaerere quanto spatio a terra luna, a luna sol ipse distaret, et usque ad uerticem caeli quanta se mensura distenderet, quod peritissimos geometras assecutos esse commemorat. Tunc et dimensionem uniuersae terrae probabili refert ratione collecta m. Ideoque factum est ut disciplina ipsa geometria nomen acciperet, quod per saecula longa custodit. Unde Censorinus in libro quem scripsit ad Quintum Cerellium, spatia ipsa caeli terraeque ambitum per numerum stadiorum distin cta curiositate descripsit, quem si quis recensere uoluerit, multa philosophorum mysteria breui lectione cognoscit. Geometria uero est disciplina magnitudinis immobilis et formarum. Geometria diuiditur: in planum, in magnitudinem numerabilem, in magnitudinem rationalem et irrationalem, in figuras solidas. Planae figurae sunt quae longitudine et latitudine continentur. Numerabilis magnitudo est quae numeris arithmeticae diuidi potest. Magnitudines rationales et irrationales sunt. Rationales quorum mensuram scire possumus, irrationales uero quorum mensurae quantitas cognita non habetur. Figurae solidae sunt quae longitudine, latitudine et altitudine continentur. His partibus atque diuisionibus totius geometriae disciplina tractatur, et numerositas illa formarum, quae siue in terrestribus siue in caelestibus est, tali expositione concluditur. Cuius disciplinae apud Graecos Euclides, Apollonius, Archimedes necnon e t alii scriptores probabiles extiterunt, ex quibus Euclidem translatum Romanae linguae idem uir magnificus Boethius edidit. Qui si diligenti cura relegatur, hoc quod praedictis diuisionibus apertum est manifestae intellegentiae claritate cognoscitur. Astronomia superest; quam si casta ac moderata mente perquirimus, sensus quoque nostros, ut ueteres dicunt, magna claritate dilucidat. Quale est enim ad caelos animo subire, totamque illam machinam supernam indagabili ratione discutere, et inspectiua ment is sublimitate ex aliqua parte colligere quod tantae magnitudinis arcana uelauerunt! Nam mundus ipse, ut quidam dicunt, sphaerica fertur rotunditate collectus, ut diuersas rerum formas ambitus sui circuitione concluderet. Unde librum Seneca consentanea philosophis disputatione formauit, cui titulus est de forma mundi, quem uobis idem reliquimu s perlegendum. vii. de astronomia. Astronomia itaque dicitur, unde nobis sermo est, astrorum lex, quia nesciunt ullo modo quam a suo creatore disposita sunt uel consistere uel moueri, nisi forte quando aliquo miraculo facto diuinitatis arbitrio commutantur, sicut Hiesus Naue ut sol in Gaba on staret legitur impetrasse, et ostensam magis stellam, quae mundo salutarem aduentum mihi nuntiauit, in passione quoque domini Christi tribus horis sol tenebrosus effectus est, et his similia. Ideo enim et miracula dicuntur, quoniam contra rerum consuet udinem ammiranda contingunt. Feruntur enim, sicut dicunt astronomi, quae caelo fixa sunt. Mouentur uero planetae, id est, erraticae, quae cursus suos certa tamen definitione conficiunt. Astronomia est itaque, sicut iam dictum est, disciplina quae cursus caelestium siderum et figuras contemplatur omnes, et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit. Diuisio astronomiae: sphaerica positio, sphaericus motus, orientalis locus, occidentalis locus, septentrionalis locus, australis locus, hemispherion quod est super terram, hemispherion quod dicitur esse sub terris, numerus circularis, praecedentia uel antegradatio stellarum, remotio uel retrogradatio stellarum, status stellarum, augmentum computi, ablatio computi, in magnitudine solis, lunae et terrae, eclipsis et caetera schemata quae in his continentur. Sphaerica positio est per quam cognoscitur situs spherae qualiter sit. Sphaericus motus est per quem sphera sphaerice mouetur. Orientalis locus est unde aliquae stellae oriuntur. Occidentalis locus est ubi nobis occidunt aliquae stellae. Septentrionalis locus est ubi sol peruenit in fortioribus diebus. Australis locus est ubi sol peruenit in fortioribus noctibus. Hemispherion est, quod est super terram, ea pars caeli quae tota a nobis uidetur. Hemispherion sub terra est, ut aiunt, quod uideri non potest, quamdiu sub terra fuerit. Numerus circularis stellarum est per quem cognosci dicitur, per quantum tempus unaquaeque stella circulum suum implere potest, siue per longitudinem siue per latitudinem. Praecedentia uel antegradatio stellarum est quam Graeci propodismon uocant, dum stella motum suum consuetum agere uidetur, et aliquid praeter consuetudinem praecedit. Remotio uel retrogradatio stellarum est quam Graeci ypopodismon aut anapodismon uocant, in quo stella, dum motum suum agat, simul et retrorsum moueri uidetur. Status stellarum est quod Graeci stirigmon uocant, quia dum stella semper moueatur, tamen in aliquibus locis stare uidetur. Nam et Varro, in libro quem de astrologia conscripsit, stellam commemorat ab stando dictam. Augmentum computi est quotiens astronomi secundum astronomicas regulas computum c omputo addere uidentur. Ablatio computi est in qua astronomi secundum astronomicas regulas computantes computum a computo iudicant auferendum. Magnitudo solis, lunae et terrae est quando ostendunt quia sol fortior est terrae, terra fortior lunae, per aliquam quantitatem. Eclipsis solis est quotiens in luna tricesima ipsa luna nobis apparet, et per ipsam nobis sol obscuratur. Eclipsis lunae est quotiens in umbram terrae luna incurrit. De astronomia uero disciplina in utraque lingua diuersorum quidem sunt scripta uolumina, inter quos tamen Ptolo meus apud Graecos praecipuus habetur, qui de hac re duos codices edidit, quorum unum minorem, alterum maiorem uocauit Astronomum. Is etiam canones, quibus cursus astrorum inueniantur, instituit, ex quibus, ut mihi uidetur, climata forsitan nosse, horarum spatia comprehendere, lunae cursum pro inquisitione paschali, solis eclipsin, ne simplices aliqua confusione turbentur, qua ratione fiant aduertere non uidetur absurdum. Sunt enim, ut dictum est, climata quasi septem lineae ab oriente in occidentem direct ae, in quibus et mores hominum dispares et quaedam animalia specialiter diuersa nascuntur, quae uocitata sunt a locis quibusdam famosis, quorum primum est Merohis, secundum Sohinis, tertium Catochoras, id est, Africa, quartum Rodus, quintum Hellespontus, sextum Mesopontum, septimum Borysthenus. Horologia quoque, quae tamen solis claritate monstrantur, distinctis quibusdam regulis per singulos tractus climatum ueraciter aptata consistunt, quod utiliter priorum et maxime Ptolome i constat diligentia perquisitum. Est alia quoque de talibus non despicienda commoditas, si oportunitatem nauigationis, si tempus arantium, si aestatis caniculam, si autumni suspectos imbres inde discamus. Dedit enim dominus unicuique creaturae suae aliquam uirtutem, quam tamen innoxie de propria qualitate noscamus. Cetera uero quae se ad cognitionem siderum coniungunt, id est, ad notitiam fatorum, et fidei nostrae sine dubitatione contraria sunt, sic ignorari debent, ut nec scripta esse uideantur. Unde doctissimus quoque pater Basilius, in libro sexto eorum quos appellauit Exemeron, cautissime diligenterque tractauit, ab animis ho minum huiusmodi curas sanctissima disceptatione detruncans, quem prima fronte in Octateucho diximus legi. Hinc et pater Augustinus in secundo libro de doctrina christiana meminit, dicens `quia familiaris est perniciosissimo errori fatue fata canta ntium', unde `commodius honestiusque contemnitur', si talis persuasio nesciatur. Mundi quoque figuram curiosissimus Varro sublongae rotunditati in Geometriae uolumine comparauit, formam ipsius ad oui similitudinem trahens, quod in latitudine quidem rotund um sed in longitudine probatur oblongum. Nobis autem sufficit, quantum in scripturis sacris legitur, tantum de hac parte sentire, quia nimis absurdum est hinc humanam sequi sententiam, unde, quantum nobis expedit, diuinam noscimur habere doctrinam. His igitur breuiter de doctrinis saecularibus comprehensis, ostenditur quia non paruam utilitatem ad intellegentiam diuinae legis afferre noscuntur, sicut etiam a quibusdam sanctis patribus indicatur. conclvsio Promissionibus ergo nostris, ut opinor, pro modulo ingenii domino praestante completis, consideremus ordo iste disciplinarum cur fuerit usque ad astra perductus, scilicet ut animos uel saeculari sapientiae deditos disciplinarum exercitatione defecatos a t errenis rebus abduceret, et in superna fabrica laudabiliter collocaret. Sed nonnulli siderum pulchritudine et splendoris claritate pellecti, perditionis suae causas studiosissime perquirentes, in lapsus stellarum caecatis mentibus corruerunt, ita ut per supputationes noxias, quae mathesis dicitur, euentus rerum se praescire posse confiderent. Quos, ut de nostris taceam, Plato, Aristoteles atque alii uiri meliores ingenio, rerum ipsarum ueritate commoti, concordi sententia damnauerunt, dicentes confusionem rerum potius de tali persuasione generari. Nam si genus humanum ad uarios actus nascendi necessitate premeretur, cur aut boni mores mererentur laudem, aut mali legum incurrerent ultionem? Et quamuis ipsi non fuerint caelesti sapientiae dediti, ueritatis tamen testimonio errores eorum mer ito perculerunt, de quibus dicit Apostolus, Dies obseruatis et menses; timeo ne sine causa laborauerim in uobis. Unde et in Deuteronomio dominus plenius iubet, Non inueniatur in te qui lustrat filium uel filiam suam, per ignem diuinans diuinationem et auspicans et augurans ueneficus et incantans incantationem uentriloquus et prodigiorum inspector et interrogans mortuos; est autem abominatio domino deo tuo omnis faciens haec. Sed nos, qui mentis intentione ueraciter subire desideramus ad caelos, omnia deum credamus pro sua uoluntate disponere, et uanitates saeculi respuentes atque damnantes scripturarum diuinarum libros, sicut in primo uolumine dictum est, seruato ordine sedul o perscrutemur, quatenus quod illi propter humanas laudes inaniter appetere uisi sunt, nos ad creatoris gloriam cuncta referentes utiliter ad superna mysteria perducamus. Et ideo, sicut beatus Augustinus ait et alii doctissimi patres, scripturae saeculare s non debent respui. Legem uero diuinam conuenit, sicut scriptum est, die noctuque meditari, quia illinc interdum aliquarum rerum honesta notitia comparatur, hoc autem aeterna uita percipitur. Si quis uero, caelesti amore flammatus et terrenis desideriis exutus, supernas uirtutes desiderat intueri, sancti Iohannis Apocalypsin legat, et in illa contemplatione defixus cognoscit dominum Christum, qui tanta tamque mirifica opera prouidentia excogit auit, ratione disposuit, uirtute perfecit, nunc spiritu diuino sustentare, potestate terrere, pietate moderari: inexcogitabilis, ineffabilis et nulli alii plenissime notus quam ipse sibi. Cognoscet etiam in throno maiestatis suae residentem per angelos sa nctos ecclesias commonere, ultiones malis minari, bonis praemia polliceri, et a cunctis senioribus, archangelis ac totius militiae caelestis exercitu cum tremore maximo suppliciter adorari, et hoc illis esse praecipuum ac singulare negotium, gloriam sanct ae trinitatis infatigabili semper deuotione concinere. Intellegit quoque mundum istum eius imperio gubernari, et in fine saeculi quando uoluerit in melius immutandum. Tunc angelis tuba canentibus mortui resurgent, et in nouitate uitae reparabitur genus humanum, quod longa uetustate fuerat consepultum. Ipse quoque terribilis ac metuendus, tonitruis fulminibusque praemissis, destructo iniquitatis filio mundum iudicaturus adueniet, patefactis uirtutibus suis, quas in primo aduentu prouida dispensatione passim non decreuit ostendere. Post intelleget quantis laboribus et calamitati bus absoluta in aeternum cum domino laetetur ecclesia, qua iustitia cum diabolo pereant qui eius iussionibus obsecundant, et tunc re uera magna exultatione saginatur, quando rerum ipsarum fuerit inspectione completus. Erit etiam post haec, sicut scriptum est, caelum nouum et terra noua, quod si modo fixe atque inuiolabiliter credimus, ad illam gloriam contuendam Christi munere peruenimus. Sed si adhuc uolumus maiore illuminatione compleri, ut etiam hic nobis constitutis futura possit uita dulcescere, cum timore maximo et ammiratione, in quantum tamen sobrie mens humana pertingit, consideremus quemammodum sancta trinitas personis distincta, natura uero inseparabiliter conexa atque consubstantialis, creaturas suas commeans atque replens, ubique sit tota. Deinde quemammodum malis absens reddatur, cum tamen praesens esse non desinat. Tertio cum substantia ipsius supra omne lumen sit et claritas singularis, a nulla tamen creaturarum modo sicut est possit plenissime contueri, sicut dicit Apostolus, Videbimus eum sicuti est. Quarto qualis sit in Christo rege pietas, ut dominus angelorum humanam condicionem non fuerit dedignatus assumere, et uita omnium crucis elegerit sustinere patibulum. Nam ut mors ab humano genere uinceretur, in assumpta carne pertulit, qui non potest mori, et caetera quae de hac re diuersi patres, repleti diuino spiritu, ueraciter ediderunt. In istis quidem ac talibus omnis ammiratio deficit, perscrutatio humana succumbit. Verumtamen haec sunt deliciae Christianorum, haec consolatio magna lugentium, quoniam dum talia reuerenter et fixa mente reuoluimus, praestante Christo a nobis diabolum cum suis operibus effugamus. Tamen ista sic ammiranda sunt, ut constanter indubieque credantur. Sic supra nos confitenda, ut omnimodo fixa nostris mentibus perseuerent. Licet enim talibus considerationibus sensus nostros cedere. Fidem uero nostram non licet hesitatione aliqua titubare. Sed tamen quod hic consequi non possumus, cum eum ipsius indulgentia uiderimus, in quantum donauerit pro modulo nostro sine dubitatione cognoscimus, sicut dicit Apostolus, Nunc uidemus per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem. Sed quid est, hoc, quod beatis facies dei promittitur, cum ille membrorum nulla distinctione formetur? Sine dubio facies dei uirtutis eius adoranda cognitio est, diuini luminis sancta declaratio, omnipotentiae ipsius praecipua magnitudo, iustitiae tanta p uritas ut omnis illi aequitas comparata sordescat, ueritatis incommutabilis fortitudo, patientiae librata moderatio, pietatis indeficiens plenitudo, consilii stupenda dispositio, gloria mirabilis, clementia singularis. O felicitas magna fidelium, quibus promittitur sicuti est dominum uidere, cui deuotissime credentes iam beatitudinis spe magna repleti sunt! Quid, rogo, praestabit aspectus, quando talia iam largitus est creditus? Inaestimabile quippe donum est conspicere creatorem, unde uiuunt quaecumque uitalia sunt, unde sapiunt quaecumque subsistunt, unde amministrantur quaecumque creata sunt, unde reparantur quaecumque in melius instaurata consurgunt, unde ueniunt quaecumque salutariter appetuntur, unde uirtutes manant per quas ipse uincitur mundus. Sed licet omnia sustent et, omnia inenarrabiliter pius arbiter amministret, illa tamen nimis suauissima dona sunt, quando nostro conspectui clementissimus redemptor apparere dignabitur. Haec et his similia quae possunt de illa maiestate cogitari, ut arbitror, faciem dei uocat Apostolus. Praesta, quaesumus, domine, uisionis huius gloriosissimam sanctitatem, ut eos, quibus tam magnum desiderium concitasti, non patiaris de illa bonitate fraudari. Videamus te in aeternum uiuentem, qui pro nobis mori dignatus es. Videamus gloriam maiestatis tuae, qui in carne nostra uoluisti humilis apparere. Nam ut seruos tuos benigne respicias, habet et istud saeculum, ut ipsi uero tuam faciem plenissime atque euidenter inspiciant, iste non recipit mundus. Praesta, domine, ut illa credentibus tibi conferas, in quibus praemia cuncta concludas. Hinc itaque, dilectissimi fratres, pater Augustinus, ut fidelibus solet esse proficuus, in libro quem ad Paulinam scripsit de uidendo deo copiose nimis et mirabiliter disputauit, in cuius fine quomodo deus uideatur distincte breuiterque complexus est. Quapropter non de nostris meritis sed de gratia domini prae sumentes, illum conspectum concedi nobis iugiter postulemus, quando ipse trina promissione munificus pauperes suos commonens dicit, Petite et accipietis, quaerite et inuenietis, pulsate et aperietur uobis. Unde, carissimi fratres, hinc potius euenit ut largiente domino ueraciter ad caelum subire mereamur, quam illinc unde se gentiles ad supernam fabricam fallaciter extollere putauerunt. Modum fortasse librorum excessisse uideamur, sed si Genesis atque Exodi aliorumque librorum consideres quantitatem, incipiunt esse breues quos prius aestimauimus longiores. EXPLICUERUNT FELICITER