impetrato Tigellini exitio. Ofonius Tigellinus obscuris |
|
parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam |
|
vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius |
|
erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, vi- |
5 |
rilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quae- |
|
dam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac pro- |
|
ditor: unde non alium pertinacius ad poenam flagitaverunt, |
|
diverso adfectu, quibus odium Neronis inerat et quibus desi- |
|
derium. apud Galbam Titi Vinii potentia defensus, praetexen- |
10 |
tis servatam ab eo filiam. haud dubie servaverat, non cle- |
|
mentia, quippe tot interfectis, sed effugium in futurum, quia |
|
pessimus quisque diffidentia praesentium mutationem pavens |
|
adversus publicum odium privatam gratiam praeparat: unde |
|
nulla innocentiae cura sed vices impunitatis. eo infensior |
15 |
populus, addita ad vetus Tigellini odium recenti Titi Vinii |
|
invidia, concurrere ex tota urbe in Palatium ac fora et, ubi |
|
plurima vulgi licentia, in circum ac theatra effusi seditiosis |
|
vocibus strepere, donec Tigellinus accepto apud Sinuessanas |
|
aquas supremae necessitatis nuntio inter stupra concubinarum |
20 |
et oscula et deformis moras sectis novacula faucibus infamem |
|
vitam foedavit etiam exitu sero et inhonesto. |
|