Ludi theatrales sacri (original) (raw)

ARGUMENTUM E fastis Marianis damus, in quibus VIII. Martii leguntur sequentia.

DEdit hodie caelo risum Philemon, cum terris tantum pararet, nimis doctus mimus. Apollonius Christianus sacrificare. Diis iussus, cum et scelus facere, et ni faceret, poenas dare metueret, auro Philemonem corrumpit, iubetque ut Apollonium interim induat, dum sacrificet. Ille dum Apollonium veste, vultu, gestuque mentitus, omnium oculos, et quod mirere, suos adeo fallit, repente advertit, non vestem modo, sed animum, etiam Christianum se induisse. Crucis signo (ipse se miratus) armat, negatque Daemonibus litaturum. Denique iam non agere Christianum, sed esse talis videtur. Nempe furere Apollonium exclamatpraeses Arrianus; iubet Tibicinem Philemonem adesse, qui mulceret insanientem. Mox re omni intellecta cachinnum tollit, acclamat, plaudit, bellissimam fabulam multis laudat, nimisque bene simulasse Christianam religionem ait. At Philemon serius iam soccos exuerat, et cothurnos induerat. Quare ad preces eius Tibiae igne caelesti exustae; Ipse cum manus admovere et aquam nemo auderet, a caelesti manu e nube aqua primum, mox sanguine suo, flagris caesus, lustratus est. Inde una-cum vero Apollonio traiectis ferro pedibus per urbem raptatus; ultimo ad arboris truncum religatus, et sagittis impetitus est. Sed hae omnes vel in aere steterunt, vel in arborem exerrarunt. Una etiam viam relegit, oculoque Indicis Arriani haesit. Vidit tandem hic etiam, quam ante non viderat, fidei lucem, iniecto (contra quam fieri amat) in oculum e Philemonis tumulo, pulvere. En Surio.