Ludi theatrales sacri (original) (raw)
ARGUMENTUM.
REX Abennerus longe lateque in India, Gangem inter atque Indum, rerum potitus, cultor erat superstitiosissimus Idolorum, atque hostis Christiani nominis infensissimus. Is intellexerat ex Astrologis, in fatis esse, uti filius Iosaphatus, quem habebat unicum, fieret aliquando Christianus. Hoc autem si fieret, nihil erat calamitatis, quod pati non mallet, cum putaret morte ipsa debere esse acerbius, Sobolem videre Christianam. Ea propter suasu Magorum filiolum, admodum adhuc puerum, arci munitissimae inclusit, vetuitque iniussu suo pedem illinc efferre. Interim,quod spectaret ad animi corporisque honestas oblectationes, et regiae educationis delicias, itemque disciplinas equestres, ut mos illius Gentis ferebat, nihil erat, quod Gnato unice dilecto Genitor indulgentissimus pateretur deesse. Hunc in finem una inclusi erant permulti pueri nobiles, primarum familiarum sanguis, qui Regulo ad omnes ingenuas voluptates inservirent, unaque in spes magnas adolescerent. Sed ea tam arcta et diuturna solitudo, etsi deliciis omnibus circumflueret, his tandem pueris, et multo maxime Regulo Iosaphato, coepit esse fastidio, ut iam ipsarum quoque voluptatum eos taedium caperet. Ex pueris prudentior unus, casu, nec animadversus, intervenit colloquio, quod Praefecto Iuventutis regiae erat cum Magis, audiitque cum hi dicerent, nondum astra desinere periculum minari, ne Regis Filius aliquando ad peregrina Christianorum Sacra transiret. Curriculo abit inde puer, et continuo haec refert minori Hero, tum maxime de molestia invisae solitudinis quiritanti, et contra Magos et Praefectum, quos Auctores perpetui huius Carceris credebat, detonanti. Et cum ex puere de Christianis audisset, nec sciret tamen, quod genus hominum hi essent, contigit paulo post, ut Angeli monitu Barlaamus Eremita, sumpto habitu Mercatoris, ad Arcem veniret, dictitans, se Gemmam adferre, quam qui possideret, dummodois corpore casto, et labis amnis experte foret, mortales omnes felicitate superaturum, et ipsis Immortalibus parem futurum. Aberat Praefectus arcis; et alioqui mandato Patris custodia regii Iuvenis per eos dies laxata nonnihil erat, dabaturque aliquanto liberior ad eum accessus; proinde is, qui vices Praefecti absentis gerebat, Mercatore audito, non putabat negligendam occasionem, qua herilis Filius ad summam felicitatem eveheretur, si quidem unius Gemmae beneficio res tanta confici posset, quam ipsam tamen videndi cupido ci non fuit, conscientia scilicet occultorum criminum a periculosa curiositate noxium pectus absterrente. Ita Mercator ad Regulum, Barlaamus, inquam, ad Iosaphatum venit; in quo cum primo statim alloquio animum supra spem egregie praeparatum ad accipiendam divini Verbi sementem Barlaamus reperisset, magni operis non erat, nobilem animam ad Christi Sacra traducere, corpore adhuc casto, et ab omni turpitudinis macula alieno. Unde facili negotio in Gemma omnium pretiosissimae, eademque opera in absolutae felicitatis possessionem Iosaphatus venit. Interea rediit Praefectus in arcem, et nescio quibus indiciis, homo minime tardus, in suspicionem venit, Senem Eremitam, habitu Mercatoris, egisse de rebus arcanis cum Principe, et facile suspicatus, ut erat emunctae naris, quaenam ea arcanacana forent, ad Regem Parentem indicia sua omnia defert. Mittuntur confestim, qui Barlaamum e fuga retrahant; et cum id frustra fuisset, Eremita iam dudum incolumi elapso, deliberavit Rex cum suis, quid hoc rerum statu sit facto opus, et quid remedii tanto malo adhibendum. Dictis ultro citroque sententiis in hoc denique conventum, ut Nachorius quidam, quem credimus e Brachmanum secta fuisse, nec vultis, nec habitu multum absimilis Barlaamo, fingeret, se eum ipsum esse, et praesente Rege eiusque Filio, atque utriusque Aula universa profiteretur, se Barlaamum ipsissimum, falsaque esse omnia, et a se per imposturam conficta, quaecumque nuper regio Iuveni de Christi fide proposuisset. Princeps, ut erat sapientissimus, facile animadvertit, quorsum haec cuncta pertinerent; et altius eius animo insederat Barlaami doctrina, quam ut ea tam frigido et ignobili commento confestim convelleretur. Itaque pro ea, qua pollebat ingenii praestantia, acute pervidebat, hunc Barlaamum non esse, quem simulabat. Ipse tamen cum eo sibi agendum ratus, tanquam cum vero Barlaamo, prius cum Rege Patre publice est pactus, ut si Barlaami istius imposturas detexisset, de vita eius hominis, aut de morte statuendi absoluta sibi potestas tribueretur. Non potest hanc Filio negare Pater; unde animosior iam ille, Ain, inquit, tu Barlaame, teFilium Regis me adolescentulum imperitum, fraudibus tuis circumvenisse, corruptisque et falsis, atque improbis Religionibus imbuisse, et ab avitis moribus, Maiorumque sanctissimis institutis ad peregrinas vetitasque nostris legibus superstitiones traduxisse? Tun' me in Patris optimi longeque carissimi obsequio placitisque religiosissimis suaviter acquiescentem, a dulci naturae nexu per fraudem avulsum, in sectae pernitiosissimae fabulas inextricabiles coniecisti? Et haec sit illa pretiosissima Gemma, quam tu, fallacissime Mercator, Regibus venalem circumfers, pro immortalitate sperata exitium certum mercaturis? Responde sis, et factorum immanium, si potes, rationem redde. Nam si haec fecisti, atque ea te fecisse ultro ipse fateris, nihil est supplicii, quod non sis commeritus. Ego autem pro potestate mihi a Patre optimo tradita, seductorem hunc meum in horum oculis, in hac Corona utriusque Aulae, ultimis tormentis excarnificatum, denique flammis stridentibus curabo usque eo torreri, dum tuos nefarios cineres aura levissima hac atque illac differat, et ne pulvisculum tui relinquat superstitem, ad exemplum omnium eorum, qui Regios liberos imposturis pervertere, atque a Maiorum sanctissimis religionibus ad noxias superstitiones traducere sint aliquando tentaturi.Dum haec audiret Nachorius, videbat miser, se in laqueos inexplicabiles incidisse. Et tenebatur sane lupus auribus, nec erat, qua evaderet, ancipiti nodo constrictus. Negaret se Barlaamum esse? Aderat crimen Maiestatis, dum praevaricatorem se Regiae causae statueret, in omnia tormenta damnandus. Sin' fateretur, et ageret id, ad quod erat conductus? Non apparebat, quo pacto intentata ab irato Principe supplicia formidanda declinaret. Undique angustiae, undique labyrinthi impermeabiles. Credibile est homini perplexo, et ancipiti malo circumvento venisse in mentem, cum utrinque mors immineret, quam operae nullius pretium foret, mori pro mendacio, cum possis pro DEO; atque ex hoc concepta fiducia erexisse animum in ipsum DEUM, a quo supernae lucis radio attactus repente in has voces inexpectatas eruperit: Non sum ego Barlaamus, non sum; sed verissima sunt tamen, quae Principem nostrum divinus ille Barlaamus docuit: IESUS Christus est DEI Filius, et verus atque unus DEUS. Indorum Numina sunt falsi Dii, et veri Cacodaemones; hos ego detestor; Te bone IESU, adoro; quem si possim meorum scelerum immemorem ac mihi propitium reddere, nihil est, quod pro te pati detrectem, paratus cuncta, quae minatus est Princeps, ipsamque adeo mortem crudelissimam in improbum meum caput accersere.Rex cum haec audiret, atque animadverteret, quorsum hi conatus sui per invictam Filii sapientiam evasissent, cessit tandem constantissimo Iuveni, atque ultro potestatem ei amplissimam fecit, coleret DEUM, quem vellet, nihil ei, aut cuiquam alteri molestiae ea causa oblaturum. Quin et ipse non multo post Christianus est factus, et Nachorius in gratiam receptus; et Iosaphatus relicto Regno multis annis cum suo Barlaamo sanctissimum Eremitam egit, omniaque eum sunt exitum consecuta, quo fortunatior nec dari posset, nec exspectari. Haec fere ex S. Ioanne Damasceno in Vita Barlaam et Iosaphat. Ceterum placeat Lectori benevolo repetere memoria id, quod in fronte huius Operis praemonuimus, reperiri in his comoediis nonnulla, ab Auctore iisdem propemodum verbis, certe eodem sensu iam alibi dicta, ubi et illud non tacuimus, ad vitandum ab odiosa crambe fastidium, fuisse nonnullis visum, semel cantata, alibi omittere; quod maxime tangebat Iosaphatum, quem nunc damus; in quo ut istis monitoribus mos gereretur, parte 1. Scena 7. iam incubuerat in spongiam Labrusca cum suis Lemuribus; et nonnulla alia curvo Saturni dente destinabantur in necem. Sed postea, aliis Viris sapientibus in consilium adhibitis, valuit sententia, nihil omittendum, sed omnia, uti scripta fuerunt a P. Bidermanno, religiose retinenda;tum quod haec adeo multa non essent, tum maxime, quod, et si res forent eaedem, plerumque tamen stylo et phrasi, totoque genere dictionis plurimum differrent, et quamvis in eodem argumento, non ingratam tamen varietatem continerent. Ita extra Choros, in quibus aliqua necessario erant mutanda, mansere P. Bidermanno omnes prope apices huius Comicae scriptionis. Qui factum improbabunt, cogitent tamen, aliquid deferendum fuisse reverentiae summi Viri, neque ab eius iudicio temere discedendum; uti in tanta audacia Criticorum adhuc nemo repertus est, qui sacris Homeri Carminibus falcem messoriam adhiberet, tametsi multis in locis illic quoque eadem identidem repeterentur. Quid ipse P. Iacobus facturus fuisset, si sua edidisset, in ambiguo est; nobis certe verecundia fuit, tanti parentis generosam subolem non - necessaria castratione violare.