Ludi theatrales sacri (original) (raw)

ARGUMENTUM DRAMATIS.

IGnoscet benevolus Lector, si nobilibus argumentis, quae praemisimus, et quae cuivis Scenae sint suffectura ad plausum, nunc veluti leve quoddam e)pi/metron addamus STERTINIUM istum, omnium bonarum literarum iuratissimum hostem. STERTINIUM, inquam, quem quia. Bidermannus noster sub finem Annis Scholastici, cum pro more omnibus Gymnasiis nostris recepto, bene meritae Scholarum Iuventuti Praemia distribuerentur, protraxit quasi obtorto collo in Theatrum, non sine plausu fructuque eiusdem Iuventutis. Ut autem no veris hanc pestem, STERTINIUS iste torporis et Ignaviae germana soboles, iam pluribus annisperdite grassatus in florentissimam Iuventutem Gymnasii Monacensis, magna cum multorum Adolescentum strage, pernicieque bonarum literarum, tandem a Labore in Ius vocatus, causamque dicere ad Tribunal S. Hieronymi, Praesidis et Patroni perpetuis omnium Studiorum, coactus, acriter instante Adversario, cum non haberet admodum, quo se defenderet, causa cecidit, iudicio tanti viri condemnatus. Sententia in cum lata, ut solum verteret, eos Adolescentes, quos tenebat in vinculis, captivitate exsolveret. redderetque liberati, deinceps Labori mancipes futuros; insuper etiam Iuventutis, omni commercio abstineret, et ad millesimum ab Urbe lapidem perpetuum exsularet. Paruit tum ille quidem legitimo iudicio condemnatus, et cum omni suorum coetu in exilium est deportatus. Sed credunt permulti, et pervulgata fere omnium est opinio, dudum illum non hic tantum, sed et alibi, ubi simili proscriptione notatus est, postliminio ad veteres suos Tribules. rediisse. Unde speratur haud leve operae pretium laturus, quisquis nunc temporis, exemplo P. Bidermanni, causam instauraverit, et ubique locorum hunc reum in idem forum Hieronymianum retraxerit, atque istum perniciosissimum hostem bonarum Artium ad Caucasi saxa in ultima Scythia condemnari, et illic una cum Promotheo aeternis vinculis religari curaverit.Interea dum hoc fiat tu, bone Lector, boni consule hanc qualemcumque nostram operans, qua permittere noluimus, ut quidquam eorum posteritati periret, quae sciebamus, ab erudito P. Bidermanni calamo prodiisse. Tibi autem si non vacat haec pauca legere, non sit saltem lubido illecta condemnare; Erunt fortassis alii, quibus haec non omnino displiceant, etsi credam non defuturos plures, qui spernant. Inter Virgilii tamen Maronis opera, nec Culicem, nec Moretum, quantumvis humilia argumenta, spernenda putant Viri docti; et Passer Catulli inter plurimorum manus circumvolat; nec post divinam Aeneida, post Peleum et Thedita dedignantur Reges Literatorum haec legere; neque eos paenitet operae, tametsi in vilissimis collocatae, quia Principes Poetarum non poeni tuit illa scripsisse. Ceterum superest adhuc in isto quasi supremo limine Operis, quod te monitum velim, mi Lector; Nimirum a non-nemine e Mariophilis additam esse appendicem huic STERTINIO, quae non sit P. Bidermanni: est tamen eiusmodi, ut si viveret etiamnum P. Bidermannus, nisi me omnia fallant, eam ultro civitatis a se conditae iure donasset. vel ob solam argumenti nobilis praerogativam. Est Ode longiuscula, minutis versiculis complexa minimam partem laudum maximarum sacratissimae Deiparae Virginis. Longe ultra primam destinationemAuctoris crevit Carmen sub calamo, magis affluentia materiae et felicitate uberis argumenti, quam scribendi pruritus, aut sterilis alioqui venae redundantia; uti in metalli fodinis contingit, quando vena beatior in montibus Potosinis, locupletat insperatis divitiis attonitum fossorem, quantumvis cetera inertem, et operis fossorii facile saturum; haec tamen inopinata felicitas suaviter extendit laborem, sua lucra sub pigro ligone crescentia, admirantem. Et quis unquam Poetarum serio voluit laudare MARIAM, et tamen post paucos versiculos, et quasi in vestibulo adhuc operis, pervenit ad finem? Quis autem enavigavit Oceanum immensum spatio paucarum horarum? Vix triennium suffecit felicissimis Nautarum, Draconibus et Magellanis. MARIAM autem Oceanum esse omnium laudum et Gratiarum experti sunt omnes, quotquot in eo navigare coeperunt; qui semel ingressi hoc pelagus, ubique aequora, non facile alibi littus, nisi in eo portu invenerunt, in quem velis remisque omnes contendimus. Eccui autem aliquando fastidium fuit, inter rosas aut mella diutule versari? Certe nec in roseto spinae, nec inter mella quamvis acres aculei aut tela ferocia apicularum, quemquam ad periculum usque lancinarunt. Imo auferunt sensum omnem cuiuscumque molestiae, et hic et illic blandimenta negotii, quod exercet sic occupatos,et rerum mollissimas tractantem si quid etiam occurrit, quod pungat, ipse propemodum iam dolor delectat, compensatus voluptate blandissima hinc odoris, illinc saporis. Quid mirum, si idem contingat modulantibus laudes Magnae Matris, cuius conversatio cum taedium non habeat, durus non potest esse labor, qui illi honorandae impenditur a sincere amantibus, cum amoris attactu omnia dulcescant. Quod si nihilominus Poeta videatur excessisse metas brevitatis in laudandi Virgine, nunquam sat is laudata, cogitet benevolus Loctor, STERTINIUM istum, alioqui sat is brevem, aliquid spatii reliquisse laudandae DEIparae; nisi forte inconcinnum sit, ut accrescat Reginae caeli, quod Torpori atque Ignaviae fuerit detractum. Alioqui quis erit ex Mariophilis, qui non in culmine felicitatis ponat, si possit in laudibus DEI Matris non modo consenescere, sed et mori? Et hoc solum sufficere potest ad excusationem prolixitatis.