Lapsus et conversio Mariae (original) (raw)
plures inveniuntur catholici, cuius nos
penitus expurgare nequimus facti, qui pro
cultioris facundia sermonis gentilium
vanitatem librorum utilitati praeferunt
sacrarum scripturarum. sunt etiam alii,
sacris inhaerentes paginis, qui licet alia
gentilium spernant, Terentii tamen fingmenta
frequentius lectitant et, dum dulcedine
sermonis delectantur, nefandarum notitia
rerum maculantur. unde ego, Clamor
Validus Gandeshemensis, non recusavi illum
imitari dictando, dum alii colunt legendo,
quo eodem dictationis genere, quo turpia
lascivarum incesta feminarum recitabantur,
laudabilis sacrarum castimonia virginum
iuxta mei facultatem ingenioli celebraretur.
hoc tamen facit non raro verecundari
gravique rubore perfundi, quod, huiusmodi
specie dictationis cogente detestabilem
inlicite amantium dementiam et male dulcia
colloquia eorum, quae nec nostro auditui
permittuntur accommodari, dictando mente
tractavi et stili officio designavi.
sed si haec erubescendo neglegerem,
nec proposito satisfacerem nec innocentium
laudem adeo plene iuxta meum posse
exponerem, quia, quanto blanditiae
amentium ad illiciendum promptiores, tanto
et superni adiutoris gloria sublimior et
triumphantium victoria probatur gloriosior,
praesertim cum feminea fragilitas vinceret et
virilis robur confusioni subiaceret.
non enim dubito, mihi ab aliquibus obici,
quod huius vilitas dictationis multo inferior,
multo contractior penitusque dissimilis
eius, quem proponebam imitari, sit sententiis.
concedo; ipsis tamen denuntio, me in hoc
iure reprehendi non posse, quasi his
vellem abusive assimilari, qui mei inertiam
longe praecesserunt in scientia sublimiori.
nec enimtantae sum iactantiae, ut vel
extremis me praesumam conferre auctorum
alumnis; sed hoc solum nitor, ut, licet
nullatenus valeam apte, supplici tamen
mentis devotione acceptum in datorem
retorqueam ingenium. ideoque non sum
adeo amatrix mei, ut pro vitanda
reprehensione Christi, qui in sanctis
operatur, virtutem, quocumque ipse dabit
posse, cessem praedicare.
si enim alicui placet mea devotio, gaudebo;
si autem vel pro mei abiectione vel pro
vitiosi sermonis rusticitate placet nulli,
memet ipsam tamen iuvat, quod feci, quia,
dum proprii vilitatem laboris, in aliis meae
inscientiae opusculis heroico ligatam
strophio, in hoc dramatica vinctam serie
colo, perniciosas gentilium delicias
abstinendo divito.
quae, ubi XX annos solitariam vitam egit, corrupta virginitate saeculum repetiit et contubernio meretricum admisceri non metuit; sed, post biennium praefati Abrahae monitis illam sub amatoris specie quaerentis reducta, larga effusione lacrimarum continuaque exercitatione ieiuniorum, vigiliarum atque orationum per vicenos annos emundavit maculas criminum.
Abraham.
Tunc frater
et coheremita Effrem, commodum ducis
meae adhuc confabulationi vacare
an quoadusque divinas expleas laudes,
me vis praestolari?
Effrem.
Nostra confabulatio eius debet esse laudatio,
qui se congregatis in suo nomine
medium spopondit interesse
Abraham.
Nihil aliud locuturus accessi,
nisi quod divinae voluntati non nescio concordari.
Effrem.
Quare nec ad momentum quidem me subtraho,
sed tuo affectui totum dedo.
Abraham.
Quiddam agendum mihi exaustuat mente,
in quo tuum velle meis votis exopto respondere.
Effrem.
Si unum cor
unaque nobis anima iubetur esse,
idem velle idemque cogimur nolle.
Abraham.
Est mihi neptis tenella,
utriusque parentis solamine destitute
in quam pro compassione orbitatis nimio affectu ducor
cuiusque causa continua sollicitudine fatigor.
Effrem.
Et quid tibi, triumphator saeculi,
cum curis mundi?
Abraham.
Id scilicet curo,
ne inmensa eius serenitas pulchritudinis
alicuius obfuscetur sorde coinquinationis.
Effrem.
Huiusmodi cura si est vituperanda.
Abraham.
Spero
Effrem.
Cuius est aetatis?
Abraham.
Si unius rotatus mansurni apponeretur,
duas olympiades vitali aura vesceretur.
Effrem.
Inmatura pupilla.
Abraham.
Ideo non deest mihi cura
Effrem.
Ubi deget?
Abraham.
In meis mansiunculis.
Nam rogatu propinquorum nutriendam eam suscepi,
sed eius gazas pauperibus erogare decrevi.
Effrem.
Despectio temporalium
condecet animum caelo intentum.
Abraham.
Exaestuo mente,
gestiens illam Christo desponsari
eiusque tyrocinio mancipatum ire.
Effrem.
Laudabile.
Abraham.
Cogor nomine.
Effrem.
Quid vocatur?
Abraham.
Maria.
Effrem.
Maria?
Abraham.
Ita.
Effrem.
Tanti excellentiam nominis
decet stemma virginitatis.
Abraham.
Non diffido, quin, si nostris
suaviter hortamentis provacetur,
ad cedendum facilis experiatur.
Effrem.
Accedamus
eiusquie cogitationi caelebis securitatem vitae instillemus.
Abraham.
O adoptiva filia, o pars animae, Maria,
cede meis paternis monitionibus
meique comparis Effrem saluberrimis institutionibus
et nitere ut auctricem virginitatis
quam aequivoco aequiperas nomine,
imiteris et castitate.
Effrem.
Multum disconvenit, filia,
ut, quae cum dei genetrice Maria
per mysterium nominis praemines in axe inter sidera
numquam casura, inferior meritis
terrae volutes in fimis.
Maria.
Misterium nominis ignoro;
unde, quid circuitione verborum significes,
haut intellego.
Effrem.
Maria interpretatur "maris stella",
circa quam videlicet fertur mundus
et rotatur polus.
Maria.
Cur maris stella dicitur?
Effrem.
Quia numquam occidit,
sed navigantibus recti semitam itineris dirigit.
Maria.
Et qui posset fieri, ut ego tantille,
ex lutea materia confecta, eo attingerem meritis,
quo mysterium rutilat nominis?
Effrem.
Illibata corporis integritate
puraque mentis sanctitate.
Maria.
Grandis est honoris,
hominem aequari astrorum radiis.
Effrem.
Nam, si incorrupta et virgo permanebis
angelis dei fies aequalis; quibus tandem stipata,
gravi corporis onere abiecto, pertransies aera,
supergradieris aethera, zodiacum percurres circulum,
nec subsistendo temperabis gressum,
donec iungaris amplexibus filii virginis
in lucifluo thalamo sui gentricis.
Maria.
Qui haec arvi pendit, asinum vivit;
unde praesentia despicio, memet ipsam denego,
quo merear ascribi gaudiis tantae felicitatis.
Effrem.
Ecce, nansiscimur in pectore infantili
senilis maturitatem ingenii.
Abraham.
Gratia dei est id quod est.
Effrem.
Negari nequit.
Abraham.
Sed licet dei gratia sit illustrata,
inbecilem tamen aetatem suo
uti non prodest arbitrio.
Effrem.
Verum.
Abraham.
Ideo faciam illi exiguam absque introitu cellulam
meis mansiunculis contiguam, per cuius fenestram
psalterium ceterasque divinae legis paginas illam
crebrius visitanto instruam.
Effrem.
Convenit.
Maria.
Tuo, pater Effrem, interventui me committo.
Effrem.
Caelestis sponsus,
cuius affectu in tenella aetate inhaesisti,
tueatur te, filia, ob omni fraude diaboli.
Abraham.
Frater Effrem,
si quid mihi utriusque casu fortunae ingeritur,
te primum adeo, te solum consulo;
unde ne sis adversus querimoniae, quam prosequor,
sed fer opem dolori, quem patior.
Effrem.
Abraham, Abraham, quid pateris?
cur plus licito contristaris?
Numquam fuit fas heremicolar
conturbari saecularium more.
Abraham.
Incomparabilis luctus mihi contigit
interolerabilis dolor me afficit.
Effrem.
Ne fatiga me longa verborum circuitione
sed, quid patiaris, expone.
Abraham.
Maria, mis optima filia, quam per bis bina lustra
summa diligentia nutrivi, summa solertia instruxi.
Effrem.
Quid illa?
Abraham.
Ei mihi! periit.
Effrem.
Qualiter?
Abraham.
Miserabiliter; deinde evasit latenter.
Effrem.
Quibus insidiis
circumvenit eam fraus antiqui serpentis?
Abraham.
Per illicitum cuiusdam simulatoris affectum,
qui, monachico adveniens habitu simulata eam visitatione frequentabat,
donec indocile iuvenilis ingenium pectoris ad sui amorem inflexit,
adeo, ut per fenestram ad petrandum facinus exiliret.
Effrem.
A! contremisco auditu.
Abraham.
At ubi ipsa infelix se corruptam sensit,
pectus pulsavit, faciem manu laceravit,
vestes scidit, capillos eruit,
voces in altum eiulando dedit.
Effrem.
Nec iniuria; huiusmodi namque ruina
toto lacrimarum fonte est lugenda.
Abraham.
Lamentabatur namque
se, quod fuerat, non esse.
Effrem. Vae illi miserae!
Abraham.
Lugebat se nostris contraria monitis egisse.
Effrem.
Ac valde.
Abraham.
Deflevit se vigiliarum, orationum
ieiuniique sudores evacuasse.
Effrem.
Si in tali compunctione perseveraret,
salva fieret.
Abraham.
Haut perseveravit,
sed peiora prioribus apposuit.
Effrem.
Visceratenus conturbor
totisque membris resolvor.
Abraham.
Postquam enim hisce lamentis se punivit,
nimietate victa doloris
praeceps ferebatur in foveam desperationis.
Effrem.
Eh heu, quam gravis perditio!
Abraham.
Et quia veniam desperavit posse promereri
saeculum repetere vanitatique elegit deservire.
Effrem.
Hem, par victoria
spiritalibus in sorte heremitarum nequitiis antea fuit
insolita.
Abraham.
Sed nunc daemonum sumus praeda.
Efrem.
Mirum, qui fieri posset,
ut te ignorante evaderet.
Abraham.
Interim fueram consternatus mente
ex ostensae visionis terrore
qua, si mens non fuisset laeva,
mihi praefigurabatur eius ruina.
Effrem.
Vellem modum visionis audire.
Abraham.
Putabam me ante fores cellulae stetisse,
et ecce, draco mirae magnitudinis
nimique foetoris, rapido impetu adveniens
candiculam secus me columbam repperiens
cepit, devoravit, subitoque non comparuit.
Effrem.
Evidens visio.
Abraham.
At ego,
ubi expergiscens mente, quae videbam, tractavi,
verebar aliquam ecclesiae imminere persecutionem,
quae fideles quosdam attraheret in errorem.
Effrem.
Verendum erat.
Abraham.
Unde prostratus in orationem praecognitorem
futurorum supplicavi
ut mihi detegeret solutionum somnii.
Effrem.
Recte egisti.
Abraham.
Tertia demum nocte, cum lassa sopori
membra dedissem
putabam eundem draconem
meis vestigiis disruptam volutasse
ipsamque columbam absque laesione emicuisse.
Effrem.
Laetificor auditu,
nec ambigo, quin tua
quandoque ad te revertatur Maria.
Abraham.
Postquam evigilans huius solamine visionis
temperabam tristitiam prioris,
mentem recepi ut reminiscerer alumnae;
illud quoque si sine tristita memini,
quod ipsam in duorum
intervallo dierum divinae innitentem
laudi solito non sensi.
Effrem.
Sero meministi
Abraham.
Fateor. Accessi, manu fenestrum pulsavi
filiam saepius nomando vocavi.
Effrem.
A! frustra vocasti!
Abraham.
Hoc adhuc non sensi
sed, cur neglegenter in divinis ageret, rogavi
sed nec levis tinnitum responsi recepi.
Effrem.
Et quid tunc fecisti?
Abraham.
Ubi abesse, quam quaerebam, deprehendi
viscera discutiebantur timore
membra contremuerunt pavore.
Effrem.
Nec mirum; certe et ego id ipsum
nunc patior audiendo.
Abraham.
Deinde flebilibus sonis auras pollui,
rogitans, quis lupus meam agnam raperet,
quis latro meam filiam captivaret.
Effrem.
Iure conquestus fuisti
eius perditionem, quam nutristi.
Abraham.
Tandem accesserunt, qui, veritatem scientes,
res sese ita, ut tibi nunc exposui, habere
ipsamque vanitati dixerunt deservire.
Effrem.
Ubi moratur?
Abraham.
Ignoratur
Effrem.
Quid fiet?
Abraham.
Est mihi fidelis amicus, qui,
civitates villasque peragrasse
non quiescet, donec,
quae illam terra suscepterit
agnoscet.
Effrem.
Quid, si experietur?
Abraham.
Habitum mutabo
ipsamque sub amatoris specie adibo,
si forte meo monitu post grave naufragium
revertatur ad pristinae quietis portum.
Effrem.
Et iam quid fiet, si carnium esus
vinique haustus apponetur?
Abraham.
Haut abrogabo, ne agnoscar.
Effrem.
Recta prorsus laudabilique discretione uteris,
si artioris frena observantiae aliquantisper laxabis,
quo errantem Christo lucreris.
Abraham.
Eo magis ad audendum incitor,
quo te mihi in hoc concordari re experior.
Effrem.
Qui clancula cordium cognoscit,
qua intentione unaquaeque res geretur,
intellegit, nec in discretissimo eius
examine reus praevaricationis habetur,
qui a strictioris rigore conversationis
ad tempus descendendo
imbecillioribus assimilari non respuit,
quo efficacius animam revocet, quae erravit.
Abraham.
Tuum est interim me precibus adiuvare
ne inpediar diabolica fraude.
Effrem.
Ipsum summum bonum
sine quo nihil fit boni,
faciat tuum velle in bono consummari.
Abraham.
Num ille est meus amicus,
quam ante hoc biennium pro inquisitu direxi Mariae?
Ipse est.
Amicus.
Ave, venerande pater.
Abraham.
Ave,
affabilis amice. Diu te sustinui,
sed nunc advenire desperavi.
Amicus.
Ideo moram feci,
quia te ambigua re sollicitari
non praesumpsi;
at ubi veritatem investigavi,
reditum maturavi.
Abraham.
Vidistin Mariam?
Amicus.
Vidi!
Abraham.
Ubi?
Amicus.
In proxima civitate.
Abraham.
Cum quibus moratur
quibusque assimilari nititur?
Amicus.
Piget dicere.
Abraham.
Quare?
Amicus.
Quia dictu miserabile.
Abraham.
Dic, obsecro.
Amicus.
In domo cuiusdam lenonis habitatione elegit
qui tenello amore illam, colit.
Nec frustra; nam omni die non modica
illi pecunia ab eius amatoribus adducitur.
Abraham.
A Mariae amatoribus?
Amicus.
Ab ipsis.
Abraham.
Qui sint eius amatores?
Amicus.
Perplures.
Abraham.
Ei mihi! O bone Iesu,
quid hoc monstri est,
quod hanc, quam tibi sponsam nutrivi,
alienos amatores audio sequi.
Amicus.
Hoc meretricibus antiquitus fuit in more,
ut alieno delectarentur in amore.
Abraham.
Affer mihi sonipedem delicatum
et militarem habitum,
quo, deposito tegmine religionis,
ipsam adeam sub specie amatoris.
Amicus.
Ecce omnia.
Abraham.
Affer obsecro et pilleum,
quo coronam velem capitis.
Amicus.
Hoc maxime opus est, ne agnoscaris.
Abraham.
Quid, si unum solidum, quem habeo mecum afferam,
quo stabulario pro mercede tribuam?
Amicus.
Aliter ad colloquium Maria
non potes pervenire.
Abraham.
Salve,
bone stabularie!
Stabularius.
Quis loquitur hospes? salve.
Abraham.
Estne aput te locus
viatori ad pernoctandum aptus?
Stabularius.
Est plane;
nostra hospitiola nulli sunt neganda.
Abraham.
Laudabile.
Stabularius.
Intra, ut tibi praeparetur cena.
Abraham.
Magnas grates tibi pro hilari susceptione debeo,
sed adhuc maiora a te expeto.
Stabularius.
Quae voles, ut concessurum efflagita.
Abraham.
Accipe vile munius, quod defero,
et fac, ut praepulchra,
quam tecum obversari experiebar, puella
nostro intersit convivio.
Stabularius.
Cur illam desideras videre?
Abraham.
Quia nimium delector in eius agnitione,
cuius pulchritudinem quampluribus laudari audiebam
saepissime.
Stabularius.
Quisquis laudator eius formae extitit
nihil fefellit; nam praenitet venustate vultus
prae ceteris mulieribus.
Abraham.
Ideo ardeo in amore eius.
Stabularius.
Miror, te in decrepita senectute
iuvenculae mulieris amorem spirare.
Abraham.
Percerte nullius alius rei causa accessi
nisi eam videndi.
Stabularius.
Procede, procede, Maria
tuique pulchritudinem nostro neophitae ostenta.
Maria. Ecce, venio
Abraham (Secum dixit).
Quae fiducia, quae constantia mentis
mihi post haec,
cum hanc, quam nutrivi in heremi latibulis
meretricio cultu ornatam conspicio?
Sed non est tempus, ut praefiguretur in facie
quod tenetur in corde:
erumpentes lacrimas viriliter stringo
et simulata vultus hilaritate internae
amaritudinem maestitudinis contego.
Stabularius.
Fortunata Maria, laetare;
quia non solum, ut actenus, tui coaevi,
sed etiam senio iam confecti
te adeunt, te ad amandum confluunt.
Maria.
Quicumque me diligunt,
aequalem amoris vicem a me recipiunt.
Abraham.
Accede, Maria, et da mihi osculum.
Maria.
Non solum dulcia oscula libabo,
sed etiam crebris senile collum amplexibus mulcebo.
Abraham.
Hoc volo.
Maria.
Quid sentio? quid stupendae novitatis gustando haurio?
Ecce, odor istius flagrantiae
praetendit flagrantiam mihi quondam usitatae abstinentiae.
Abraham.
Nunc, nunc est
simulandum
nunc lascivientis more pueri iocis
instandum ne et ego agnoscar
prae gravitate
et ipse se reddat latibulis prae pudore.
Maria.
Vae mihi infelici! unde cecidi
et in quam perditionis foveam corrui!
Abraham.
Hic non est aptus querelae locus,
ubi convivarum confluit conventus.
Stabularius.
Domna Maria, cur suspiria trahis?
cur mades lacrimis?
Nonne per biennium hic conversabaris,
et numquam ex te gemitus prorupit,
numquam tristior sermo prodiit?
Maria.
O, utinam fuissem ante biennium morte absumpta,
ne ad tanta devenirem flagitia!
Abraham.
Non, ut tua tecum peccata plangerem, adveni,
sed ut tuo iungerer amori.
Maria.
Levi conpunctione permovebar,
ideo talia fabar;
sed epulemur et laetemur, quia, ut monuisti,
hic non est tempus peccata plangendi.
Abraham.
Affatim refecti, affatim sumus inebriati
tua largitate administrante
o bone stabularie da licentiam a cena surgendi
quo lassum corpus in stratum componam
dulcique quiete recreem.
Stabularius.
Ut libet.
Maria.
Surge, domine me, surge;
tecum pariter tendam ad cubile.
Abraham.
Placet. Nullatenus cogi possem,
ut te non comitante exirem.
Maria.
Ecce triclinium ad inhabitandum nobis aptum;
ecce lectus haut vilibus stramentis compositus.
Sede, ut tibi detraham calciamenta,
ne tu ipse fatigeris discalciando.
Abraham.
Muni prius seris ostium,
ne quis introeundi inveniat aditum.
Maria.
Super hod ne solliciteris;
faciam, ut nulli ad nos tribuatur accessus facilis.
Abraham.
Tempus, ablato capitis velamine, quis sim, aperire.
O adoptiva filia, o meae pars animae, Maria,
agnoscisne me senem, qui te paterno more nutrivi,
qui te caelestis regis unigenito desponsavi?
Maria.
Ei, mihi! pater et magister meus
Abraham est, qui loquitur!
Abraham.
Quid contigit tibi, filia?
Maria.
Gravis miseris.
Abraham.
Quis te decepit? quis te seduxit?
Maria.
Qui protoplastos prostravit.
Abraham.
Ubi est angelica illa,
quam in terris egisti, conversatio?
Maria.
Prorsus perdita.
Abraham.
Ubi est verecundia tua virginalis?
ubi continentia admirabilis?
Maria.
Evacuata.
Abraham.
Quam mercedem, nisi resipiscas, pro ieuiniorum,
orationum,. vigiliarum, sudore, ultra potes sperare,
cum, velut lapsa ab altitudine caeli,
dimersa es in profundum inferni?
Maria.
Eh heu!
Abraham.
Quaere me despexisti? quaere deseruisti?
quaere eventum tuae perditionis mihi non indicasti,
quo ego cum dilecto meo Effrem
dignam pro te poenitentiam agerem?
Maria.
Postquam lapsa in peccatis corrui,
tuae sanctitati polluta proximare non praesumpsi.
Abraham.
Quis umquam a peccato extitit immunis,
nisi solus filius virginis?
Maria.
Nullus.
Abraham.
Humanum est peccare, diabolicus est in peccatis durare;
nec iure reprehenditur, qui subito cadit,
sed qui citius surgere neglegit.
Maria.
Ei mihi infelici!
Abraham.
Cur decidis? cur in terra iaces inmobilis?
Erigere et quae dicam, percipe.
Maria.
Pavore concussa corrui,
quin vim paternae monitionis ferre nequivi.
Abraham.
Attende mei in te dilectionem
et depone timorem.
Maria.
Nequeo.
Abraham.
Nonne tui causa desiderabilem heremi habitationem
reliqui omnemque regularis observantiam conversationis
plene evacuavi, in tantum, ut ego, vetus heremicola,
factus sum lascivientium conviva,
et qui diu silentio studebam,
iocularia verba, ne agnoscerer proferebam?
Cur dimisso vultu terram inspicis?
cur respondendo mecum verba miscere dedignaris?
Maria.
Proprii conscientia reatus confundor;
ideo nec oculos ad caelum levare
nec sermonem tecum praesumo conserere.
Abraham.
Noli diffidere, filia, non desperare,
sed emerge de abysso desperationis
et fige in deo spem mentis.
Maria.
Enormitas peccatorum
prostravit me in desperationis profundum.
Abraham.
Peccata quidem tua sunt gravia,
fateor, sed superna pietas maior
est omni creature.
Unde tricas rumpe datumque poenitendi spatiolum
pigritandi noli neglegere
quatinus superhabundet divina gratia,
ubi superhabundavit facinorum abominatio.
Maria.
Si ulla promerendae spes veniae inesset,
studium poenitendi minime deesset.
Abraham.
Miserere meae,
quam pro te subii, lassitudinis
et depone perniciosam desperationem,
quam omnibus commissis
non nescimus esse graviorem.
Qui enim peccantibus deum misereri velle desperat,
inremediabiliter peccat,
quia, sicut scintilla silicis pelagus nequit inflammare,
ita nostrorum acerbitas peccaminum
divinae dulcedinem benignitatis non valet inmutare.
Maria.
Non enim supernae magnificentiam pietatis nego,
sed proprii enormitatem sceleris considerando
ad dignae satisfactionem poenitentiae
vereor non sufficere.
Abraham.
In me sit iniquitas tua;
tantummodo revertere ad locum, unde existi,
et ini secundo conversationem, quam deseruisti.
Maria.
In nullo umquam tui renitor votis,
sed, quae iubes, obtemperanter amplector.
Abraham.
Nunc fateor te vere meam, quam nutrivi filiam;
nunc censeo te prae omnibus fore diligendam.
Maria.
Aliquantulum auri vestiumque possideo;
quid tua de his auctoritas decreverit, expecto.
Abraham.
Quae adquisisti peccando,
cum ipsis peccatis sunt abicienda.
Maria.
Rebar pauperibus eroganda
seu sacris esse altaribus offerenda.
Abraham.
Non satis acceptabile
munus deo esse comprobatur,
quod criminibus adquiritur.
Maria.
Nulla super his ultra sollicitudine fatigar.
Abraham.
Matuta nitescit, lucessit, abeamus.
Maria.
Tuum est, pater amande, ut ad instar boni pastoris
praecedas repertam ovem,
et ego, paribus incedens vestigiis,
subsequor praecedentem.
Abraham.
Haut ita; sed ego pedibus incedam,
te autem, equo superponam,
ne itineris asperitas secet teneras plantas.
Maria.
O, quem te memorem? quam tibi gratiarum
inpendam reconpensationem, qui me indignam
miseratione non terrore cogis
sed miti condescensione ad poenitentiam hortaris?
Abraham.
Nihil aliud a te expeto,
nisi ut reliquum vitae inhaerendo insistas dei obsequio.
Maria.
Spontanea mente inhaeream, pro viribus, insistam,
et, si facultas desit posse, numquam tamen deerit velle.
Abraham.
Convenit, ut, quo studio deserviebas vanitati,
famuleris, divinae voluntati.
Maria.
Fiat, precor, tuis meritis,
ut in me perficiatur voluntas divinitatis.
Abraham.
Maturemus reditum.
Maria.
Maturemus; nam me taedet morarum.
Abraham.
Quanta celeritate asperi difficultatem itineris trascurrimus!
Maria.
Quod devote agitur, facile perfecitur.
Abraham.
Ecce, tua deserta cellula.
Maria.
Ei mihi! Ipsa mei sceleris est conscia
ideo ingredo formido.
Abraham.
Et merito; fugiendus est quippe locus
in quo hostem sequitur triumphus.
Maria.
Et ubi me decernis conpunctioni vacare?
Abraham.
Ingredere in cellulam interiorem
ne vetustus serpens decipiendi
ultra inveniat occasionem.
Maria.
Non contraluctor, sed, quae iubes, amplector.
Abraham.
Familiarem meum Effrem accedam,
quo ipse, qui solus mecum tuae condoluit perditioni,
congaudeat inventioni.
Maria.
Competit.
Effrem.
Num mihi aliquid affers gaudio?
Abraham.
Ac magni.
Effrem.
Placet; nec dubito, quin Mariam nanciscereris.
Abraham.
Nanciscebar plane et gaudens reduxi ad ovile.
Effrem.
Divinae gratia visitationis factum credo.
Abraham.
Procul dubio.
Effrem.
Vellem scire, qualiter iuxta id temporis vitam
moresque ordinaverit.
Abraham.
Iuxta meum velle.
Effrem.
Hoc illi expedit vel maxime.
Abraham.
Quicquid ipsi agendum proposui
quam vis difficile, quamvis grave,
haut abrogavit subire.
Effrem.
Laudabile.
Abraham.
Nam induta cilicio continuaque vigiliarum
et ieiunii exercitatione macerata
artissimae legis observatione corpus tenerum
animae cogit pati imperium.
Effrem.
Aequum est, ut iniquae sordes delectationis
eliminentur acerbitate castigationis.
Abraham.
Quisquis eius lamenta intellegit,
mente vulneratur;
quisquis conpunctionem sentit,
et ipse conpungitur.
Effrem.
Solet fieri.
Abraham.
Elaboret pro viribus ut quibus causa fuit perditionis,
fiat exemplum conversionis.
Effrem.
Consequens est.
Abraham.
Nititur, ut, quanto extiti foedior,
tanto appareat nitidior.
Effrem.
Iocondor audiendo
praecordialique laetor gaudimonio.
Abraham.
Et merito; nam falanges angelicae
gaudentes dominum laudant
super peccatoris conversione.
Effrem.
Nec mirum; nullius namque iusti magis delectatur
perseverantia quam impii poenitentia.
Abraham.
Unde in illa tanto iustius laudatur,
quanto ultra resipisci posse desperabatur.
Effrem.
Congratulantes laudemus, laudantes glorificemus,
unigenitum et venerabilem
dilectum et clementem dei filium
qui non vult perire,
quos sui sacro redemit sanguine.
Abraham.
Ipsi honor, gloria
laus et iubilatio;
per infinita saecula.
Amen.