Pacem, Dei munus pulcherrimum, Litterae Encyclicae, De pacis reconciliatione christiana, d. 23 m. Maii a. 1920, Benedicti PP. XV (original) (raw)
EPISTOLA ENCYCLICA
PACEM, DEI MUNUS PULCHERRIMUM*
SUMMI PONTIFICIS
BENEDICTI PP. XV
VENERABILIBUS FRATRIBUS
PATRIARCHIS PRIMATIBUS
ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS
ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS
DE PACIS RECONCILIATIONE CHRISTIANA.
Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem
Pacem, Dei munus pulcherrimum, « quo, ut Augustinus ait, etiam in rebus terrenis atque mortalibus nihil gratius soleat audiri, nihil desiderabilius concupisci, nihil postremo possit melius inveniri » [1]; pacem quadriennio amplius tantis et bonorum votis et piorum precibus et matrum lacrimis imploratam, tandem coepisse affulgere populis Nos equidem ante omnes gaudemus vehementerque laetamur. At vero hanc ipsam paterno conceptam animo laetitiam nimis multa eademque acerbissima perturbant ; nam si fere ubique bellum aliqua ratione compositum est, et pacis quaedam conventiones subscriptae, reliqua sunt tamen antiquarum semina inimicitiarum ; vosque probe tenetis, Venerabiles Fratres, nullam pacem consistere, nulla pacis f oedera posse vigere, quamvis diutinis laboriosisque consultationibus constituta sancteque firmata, nisi per caritatis mutuae reconciliationem odia simul inimicitiaeque conquiescant. De hac re igitur, quae maximi sane momenti est ad commune bonum, vobiscum, Venerabiles Fratres, colloqui placet ac populos item vestros diligentius commonere.
Nos enimvero, ex quo ad huius Cathedrae dignitatem arcano Dei consilio evecti sumus, numquam, dum bellum conf agravit, cessavimus, quacumque potuimus ope, contendere, ut quamprimum omnes orbis terrarum populi fraternam inter se officiorum vicissitudinem repeterent. Itaque instare precibus, hortationes iterare, amicitiae reconciliandae vias proponere, denique omnia tentare, si liceret, favente Deo, ad pacem, quae iusta quidem et honesta futura esset et stabilis, hominibus aditum iamiamque patefacere; interea studiosam paterno pectore dare operam, ut maximis omne genus doloribus et aerumnis, quae immanem dimicationem consequebantur, aliquid usque quaque levationis afíerremus. Iam vero quae Nos ab initio tam difficili Nostri Pontificatus impulit Iesu Christi caritas vel ad elaborandum pro pacis reditu, vel ad horrores belli mitigandos, eadem hodie, cum pax aliqua tandem aliquando convenit, urget nos ut , omnes Ecclesiae filios atque adeo hominum universitatem hortemur, velint diuturniora iam odia abiicere ex animis, concor» diamque suscipere mutuumque amorem.
Nec sane est cur multis demonstremus generis humani societatem maximis affectum, iri detrimentis si, pace conventa, obscurae tamen gentium inter gentes inimicitiam simultatesque perseverarent. Mittimus damna earum rerum omnium, quibus civilis vitae, progressio alitur et promovetur, ut mercatoris, ut opificiis, ut artibus, ut litteris, quae quidem communi populorum consuetudine ac tranquillitate vigent. At, quod maius est, gravissimum vulnus acceptura esset christianae vitae ratio ac forma, cuius vis omnis in caritate consistit, cum ipsa christianae legis praedicatio Evangelium pacis appelletur [2].
Etenim, ut scitis et ut Nos pluribus alias commemoravimus, nihil tam saepe tamque vehementer a Iesu Domino inculcatum, est discipulorum auribus, quam hoc de mutua caritate praeceptum, utpote quod cetera complecteretur omnia; idque et novum Christus ipse nominavit et suum, et christianorum tamquam insigne voluit esse, unde internosci ab aliis facile possent. Denique iam moriens id ipsum suis testatus est, rogavitque ut inter se diligerent ac diligendo eam ineffabîlem unitatem imitari; contenderent, quae divinis Personis est in Trinitate: « Ut omnes unum sint... sicut et nos unum sumus ... ut sint consummati in unum » [3] .
Ergo divini Magistri vestigia sectantes Apostoli, eiusque voce ac praeceptis probe conformati, mirificae sedulitatis erant, ad fideles ita cohortandos: « Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes » [4]. « Supra omnia autem haec charitatem habete, quod est vinculum perfectionis » [5]. «Chiarissimi, diligamus nos invicem: quia charitas ex Deo est » [6]. Bene autem monitis exsequebantur et Christi et Apostolorum illi priscorum temporum fratres nostri: qui quidem, etsi alii ex aliis contrariisque inter se nationibus erant, tamen discordiarum memoriam voluntaria oblivione delentes, concordissime vivebant. Et vere cum mortalibus inimicitiis, in societatis humanae sinu tum flagrantibus, mirandum in modum tanta mentium animorumque consensio discrepabat.
Iam quae modo allata sunt ad praeceptum mutui amoris nr gendum, eadem ipsa valent ad oblivionem iniuriarum: nec minus affirmate id praecipit Dominus: « Ego autem dico vobis: Dico ligite inimicos vestros: benefacite his qui oderunt vos: et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos » [7]. Hinc illud gravissimum Ioannis Apostoli: « Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem » [8]. Denique sic a Christo Domino instituti sumus ad Deum orandum, ut profiteamur ita nos nobis velle ignosci, si aliis ignoscamus: « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris » [9]. Quod si huic obtemperare legi nimis aliquando est arduum et difficile, adest ad omnem submovendam difficultatem divinus humani generis Redemptor non solum opportuno suae gratiae auxilio, sed etiam suo ipsius exemplo, qui cum in cruce penderet, eos, a quibus tam iniuste indigneque torquebatur, Patri excusans: « Pater, inquit, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt » [10]. Nos igitur, cum misericordiam benignitatemque Iesu Christi, cuius, quamvis nullo merito, vicem gerimus, sequi ante omnes debeamus, ipsius exemplo, inimicis Nostris quicumque, scientes imprudentesve, personam operamve Nostram quibusvis contumeliarum aculeis vel lacerarunt vel lacérant, universis et singulis toto pectore veniam damus, omnesque summo studio ac benevolentia complectimur, nullum etiam praetermittentes locum eosdem benefactis pro Nostra facultate cumulandi. Quod ipsum christiani homines, qui hac sint appellatione digni, faciant oportet erga eos qui se, tenente bello, iniuriis affecerint.
Neque enim eo contenta est christiana caritas ut non inimicos oderimus atque ut eos fratrum loco dirigamus, vult quoque ut benigne eisdem faciamus, vestigiis insistentes Redemptoris nostri, qui « pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo » [11], et mortalis vitae cursum, quem totum maximis in homines beneficiis emensus erat, profuso pro iisdem sanguine consummavit. Quare Ioannes: « In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animam ponere. Qui habuerit substantiam huius mundi et vident fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo: quomodo charitas Dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate » [12] . Numquam vero amplius « dilatanda spatia charitatis » visa sunt, quam hisce ipsis diebus, in summis nempe angustiis quibus premimur omnes ac laboramus: neque alias fortasse unquam hominum generi tam opus fuit, quam hodie communis beneficentia, quae a sincero aliorum amore nascatur plenaque sit devotionis et alacritatis. Etenim si circumspiciamus quacumque pervagatus est bellicus furor, immensi terrarum tractus obiciuntur ubi solitudo et vastitas, ubi inculta et relicta omnia; redactae usque eo plebes ut victu vestitu tectisque ipsis careant; viduae orphanique innumerabiles, qui cuiuslibet opis indigent; incredibilis multitudo debilium, infantium potissimum ac puerorum, in affectis corporibus testantium belli huius atrocitatem.
Has tantas miserias contemplanti, quibus premitur humanum genus, sponte venit in mentem viator ille evangelicus [13] , qui, descendens ab Ierusalem in lericho, incidit in latrones, a quibus despoliatus, plagisque impositis, est semivivus relictus. Magna enim est inter utrumque similitudo ; et quemadmodum ad illum, misericordia motus, Samaritanus accessit, qui, alligatis vulneribus, infusoque oleo et vino, duxit eum in stabulum, et curam eius egit: ita ad sananda humanae societatis vulnera manum suam adhibeat oportet Iesus Christus, cuius quidem Samaritanus ille personam sustinebat.
Iam hoc opus et munus tamquam proprium sibi Ecclesia vindicat, quae Iesu Christi spiritum custodit, ut haeres; Ecclesia, inquimus, cuius omnis vita mirabili beneficiorum varietate contexitur: ipsa enim « mater christianorum verissima, proximi « dilectionem atque charitatem ita complectitur ut variorum morborum, quibus pro peccatis suis animae aegrotant, omnis apud ipsam medicina praepolleat »: unde « pueriliter pueros, fortiter iuvenes, quiete senes, prout cuiusque non corporis tance tum, sed et animi aetas est, exercet ac docet » [14]. Haec autem christianae beneficentiae officia animos permulcendo, incredibile est quam sint tranquillitati publicae restituendae conducibilia.
Quare, Venerabiles Fratres, oramus et obsecramus in visceribus caritatis Christi, omni studio ac diligentia in hoc incumbite ut, quotquot habetis vestrae mandatos curae, eos non moderad odia deponenda iniuriasque condonandas excitetis, sed eificacius etiam ad ea omnia christianae beneficentiae instituta provehenda impellatis, quae sint subsidio egenis, solatio maerentibus, munimento infirmis, denique omnibus qui bello maximas iacturas fecerint, opportunam varii generis opem afferant. Praecipue vero volumus sacerdotes hortemini, administri qui sunt christianae pacis, ut in hac re, quae vitam christianam maxime continet, assidui sint, id est in amore erga proximos vel 'inimicos commendando: atque « omnibus omnia facti » [15] adeo ut ceteros antecedant exemplo, odio inimicitiaequë bellum indicant, acriterque gerant usque quaque, gratissimum facientes et amantissimo Iesu Cordi, et ei, qui vices ipsius iii terris, quamvis non digne, sustinet. Quo loco admonendi sunt etiam vehementerque rogandi catholici homines, qui scribendis vel libris vel commentariis vel diariis dant operam, velint « sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem » [16] induere, eamque scribendo exprimere, non modo a falsis vanisque criminationibus abstinentes, sed etiam ab omni violentia contumeliaque verborum, quae quidem cum christianae legi contraria est, tum male obductas refricare cicatrices dumtaxat potest, cum praesertim recens a vulnere animus sit vel levissimi attactus iniuriarum impatientior.
Quae vero hic de colendae caritatis officio singulos admonemus, eadem ad populos diutina belli contentione perfunctus volumus pertinere, ut, amotis, quantum fieri potest, dissidiorum causis, - et salvis utique iustitiae rationibus - amicitiam inter se et coniunctionem redintegrant. Nec enim alia est evangelica lex caritatis in singulis hominibus, alia in ipsis civitatibus et populis, qui demum omnes e singulis hominibus confluantur et constant. Exacto autem bello, non ratione tantum caritatis, sed quadam etiam necessitate in universalem quandam populorum inter populos conciliationem inclinare res videntur, cum gentes naturali vinculo mutuae et indigentiae simul et benevolentiae inter se nunc maxime copulentur, hoc exquisitiore humanitatis cultu et commerciorum aucta mirum in modum facilitate.
Hanc igitur oblivionem offensionum fraternamque populorum reconciliationem quam Christi Iesu lex sanctissima iubet ac rationes ipsae humani civilisque convictus flagitant, haec Apostolica Sedes, cum, saeviente bello, ut supra docuimus, nunquam urgere praetermiserit, nec passa sit unquam quibusvis simultatibus odiisve obliteran, multo nunc magis, pacis constitutis foederibus, fovet ac praedicat, ut litteris datis haud ita pridem ad omnes Germaniae episcopos [17] , alterisque ad Cardinalem Archiepiscopum Parisiensem [18]. Quoniam vero hanc excultorum gentium concordiam tuetur multumque promovet ea, quae hodie increbruit, consuetudo ut ad maiora negotia expedienda inter se visitent conveniantque civitatum gubernatores ac principes, Nos, omnia reputantes et mutata rerum adiuncta et magnas communium temporum inclinationes, eiusdem concordiae adiuvandae causa, ne ab eo quidem consilio alieni essemus aliquid remittendi de illarum severitate conditionum, quas, ob eversum Apostolicae Sedis civilem principatum, iure Decessores Nostri statuerunt, ut catholicorum principum solemniores ad Urbem adventus cohiberent. Apertissime autem profitemur hanc Nostrae rationis indulgentiam, quam humanae societatis gravissima praeter modum tempora suadere atque adeo postulare videntur, nequaquam interpretandam esse tanquam Apostolicae Sedis abdicationem tacitam iurium sanctissimorum, quasi in praesenti, quo utitur, abnormi statu ea tandem acquieverit. Quin potius hanc ipsam Nos occasionem nacti « quas Decessores Nostri pluries expostulationes fecerunt, non quidem humanis rationibus, sed officii sanctitate adducti, ut videlicet iura ac dignitatem Apostolicae Sedis defenderent, easdem Nos iisdem de causis hic renovamus », denuo graviusque postulantes ut, pace inter gentes composita, etiam « Ecclesiae Caput in hac desinat absona conditione versari, quae ipsi tranquillitati populorum, non uno nomine, vehementer nocet » [19] .
Ita igitur restitutis rebus, iustitiae et caritatis ordine revocato, reconciliatisque inter se populis, optandum sane est, Venerabiles Fratres, cunctas civitates, quavis ultro citroque suspicione remota, in unam tamquam consociationem seu potius quandam quasi familiam coalescere cum ad propriam uniuscuiusque libertatem tuendam, tum ad ordinem conservandum humanae societatis. Ad quam gentium consociationem contrahendam hortatur, ut alia multa praetereamus, ipsa vulgo explorata necessitas omnem dandi operam ut, sublatis vel imminutis rei militaris sumptibus, quorum immane pondus iam sustinere respublicae non possunt, nulla posthac existant tam exitiosa bella, vel certe quam longissime eiusmodi periculum avertatur, et unicuique populo, cum libera potestate, sua territorii, iustis quidem terminati finibus, integritas conservetur.
Foederatis autem christiana lege nationibus, quicquid iustitiae et caritatis causa susceperint, non studium operamque suam desiderari sinet Ecclesia, quae cum absolutissimum sit societatis universalis exemplar, tum ex sua ipsius temperatione suisque institutis mirifica virtute pollet ad homines copulandos non modo in aeternam eorum salutem, sed etiam in huius vitae commoditatem, sic eos nempe deducens per bona temporalia ut non amittant aeterna. Itaque, historia teste, cognovimus, veteres Europae gentes immanitate barbaras, ex quo in easdem Ecclesiae spiritus penetraverit, extenuate sensim ipsarum inter ipsas multiplici maximoque discrimine sublatisque discordiis, coivisse tandem in unam eiusdem generis societatem, natamque esse Europam christianam, quae, ductu auspicioque Ecclesiae, nationum varietatem retinens, tamen ad unitatem quamdam prosperitatis fautricem gloriaeque niteretur. Praeclare ad rem ita Augustinus: « Haec caelestis civitas dum peregrinatur in terra, ex omnibus gentibus cives evocat atque in omnibus linguis peregrinam colligit societatem, non curans quidquid in moribus, legibus institutisque diversum est, quibus pax terrena vel conquiritur vel tenetur, nihil eorum rescindens vel destruens, immo etiam servans ac sequens, quod licet diversum sit in diversis nationibus, ad unum tamen eundemque finem terrenae pacis intenditur, si religionem qua unus summus et verus Deus colendus docetur, non impedit » [20]. Sic igitur idem sanctus Doctor Ecclesiam alloquitur: « Tu cives civibus, gentes gentibus et prorsus homines, primorum parentum recordatione, non societate solum, sed quadam etiam fraternitate coniungis » [21].
Quare Nos, ut eo redeamus unde initium scribendi fecimus, primum filios Nostros, quotquot sunt, amplectentes, in nomine Domini Nostri Iesu Christi rogamus iterum et obsecramus inducant animum mutuas simultates offensionesque omnes voluntaria oblivione conterere, et christianae caritatis, cui nemo extraneus est aut alienus, sanctissimo inter se cohaerere vinculo; tum nationes universas magnopere hortamur, ut veram inter se pacem christianae benevolentiae spiritu componere velint, coeuntes in unum foedus, auspice iustitia, mansurum; denique cunctos homines populosque appellamus, ut mentibus et animis Ecclesiae Catholicae, et per Ecclesiam Christo humani generis Redemptori sese adiungant : atque ita quibus verbis Paulus Ephesios, iisdem Nos alioqui omnes ferissime possimus: « Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, interficiens inimicitias in semetipso. Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis qui prope » [22]. Nec minus apte cadunt quae idem Apostolus habet ad Colossenses: « Nolite mentili invicem, expoliantes vos veterem hominem cum « actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitione nem, secundum imaginem eius, qui creavit illum: ubi non est Gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, Barbaras et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus » [23].
Interea Spiritum Sanctum Paraclitum, - patrocinio confisi Mariae Virginis Immaculatae, quam Reginae pacis titulo ab omnibus invocari nuper iussimus, itemque trium beatorum caelitum quibus sanctorum honores proxime decrevimus - humilibus precibus exoramus, ut « Ecclesiae suae unitatis et pacis propitius dona concedat » [24], et faciem orbis terrarum nova suae caritatis effusione renovet ad communem salutem
Huius auspicem divini muneris benevolentiaeque Nostrae testem, apostolicam benedictionem vobis, Venerabiles Fratres, et Clero populoque vestro amantissime impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XXIII Maii, in festo Pentecostes, MCMXX, Pontificatus Nostri anno sexto.
BENEDICTUS PP. XV
*A.A.S., vol. XII (1920), n. 6, pp. 209-218
[1] De Civitate Dei, lib. XIX, c. XI.
[2] Eph., VI, 15.
[3] Ioan., XVII, 21-23.
[4] I Petr., IV, 8.
[5] Coloss., III, 14.
[6] I Ioan., IV, 7.
[7] Matth., V, 44-45.
[8] I Ioan., III, 15.
[9] Matth., VI, 12.
[10] Luc., XXIII, 34.
[11] Act., X, 38.
[12] I Ioan., III, 16-18.
[13] Luc., X, 30 sqq.
[14] Cf. AUGUSTINUS, De moribus Ecclesiae catholicae, lib. 1, c. XXX.
[15] I Cor., IX, 22.
[16] Coloss., III, 12.
[17] Litterae apostolicae Diuturni, die XV Iulii MCMXIX.
[18] Epist. Amor ille singularis, die VII Octobris MCMXIX.
[19] Litterae encyclicae Ad beatissimi, datae die I novembris MCMXIV.
[20] De Civitate Dei, lib. XIX, c. XVII.
[21] De moribus Ecclesiae catholicae, I, c. XXX.
[22] Eph., II, 13 sqq.
[23] Coloss., III, 9-11.
[24] Secreta in Solemnitate Corporis Christi.