Equestres Ordines, Litterae Apostolicae Motu proprio datae, De Ordinum Equestrium dignitate iis deferenda qui Civitatibus praesunt, d. 15 m. Aprilis a. 1966, Paulus PP. VI (original) (raw)

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

EQUESTRES ORDINES*

DE ORDINUM EQUESTRIUM DIGNITATE IIS DEFERENDA
QUI CIVITATIBUS PRAESUNT.

Equestres Ordines a Romanis Pontificibus, varia quidem ratione, instituti sunt vel immutati, amplificati, quibus bonam existimationem, propensam voluntatem, gratum animum ii significarent egregiis Viris, in publica re versantibus aut alio modo spectabilibus et honoris provectione dignis. Hoc inductus consilio, Pius Pp. XII, Decessor Noster rec. mem., Litteris Apostolicis sub anulo Piscatoris die XXV mensis Decembris anno MCMLVII datis, Ordinem Pianum magnopere auxit, aureum torquem inducendo; quem gradum ad populorum Moderatores voluit pertinere vel ad alios, qui amplissima pollerent auctoritate. Iisdem vero Litteris statuit, ut in Supremum Ordinem Militiae D. N. Iesu Christi et in Ordinem Militiae Auratae seu ab aureo calcari, ob peculiarem prorsus et singularem causam, referrentur merentes. Cum vero hac nostra accidat aetate, ut Apostolica Sedes saepius in dies, ac quidem ea ipsa, non aliorum opera, nationum Moderatores attingat atque adeo crebrius humanitatis officia cum his exerceat et ab iisdem accipiat, expedire visum est rem ad praedictos Ordines Equestres spectantem congruenti ratione componi et accuratius definiri. Itaque, omnibus attente perpensis, haec, quae sequuntur, constituimus atque decernimus:

I. — Torques aureus Ordinis Piani iis tantum, qui Civitatibus praesunt, tribuatur, idemque solus deferatur ob sollemnes eventus, veluti cum ii pro muneris sui officio Summum Pontificem invisunt.

II. — Supremus Ordo Militiae D. N. Iesu Christi et Ordo Militiae Auratae, cum honores sint ob extraordinariam causam conferendi, iis, qui Civitatibus praesunt, solummodo ob maximas celebritates, quibus ipse Summus Pontifex intersit, impertiantur aut propter singulares eventus, qui tanti momenti sint, ut per totum orbem terrarum pervagentur et hominum ubivis incolentium animos moveant. Cum praeterea ambo hi Ordines Equestres indolem potius religiosam praeferant, alter enim nomine D. N. Iesu Christi, alter nomine Beatae Mariae Virginis decoratur, convenire videtur, ut ii tantum Civitatum Moderatores in illos asciscantur, qui fidem profitentur christianam.

Quaecumque autem a Nobis hisce Litteris motu proprio datis sunt decreta, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Aprilis, anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 3, pp. 341-342

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana