Munus Apostolicum - Vacatio legis prorogatur quorundam Decretorum Concilii Oecumenici Vaticani II, Litterae Apostolicae Motu Proprio datae, Die 10 m. Iunii a. 1966, Paulus PP.VI (original) (raw)
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*
MUNUS APOSTOLICUM
VACATIO LEGIS PROROGATUR
QUORUNDAM DECRETORUM
CONCILII OECUMENICI VATICANI II
PAULUS PP. VI
Munus apostolicum, quo uti omnium Pastor fungimur, quemadmodum inter Concilium Oecumenicum Vaticanum II, die VII mensis Decembris superioris anni, auspice Deipara Maria ab origine omnis labis experti, clausum, Nos sollicitos fecit de sanctae Christi Ecclesiae decore, ita Nos nunc movet atque stimulat, ut quae in eodem Concilio decreta sunt, et diligenter et sincera fide efficiantur.
Iamvero quod ad multa huius Concilii Decreta attinet, suo tempore statuimus ea legitime vacare usque ad diem XXIX huius mensis, memoriae sanctorum Apostolorum Petri et Pauli sacrum.
Per idem vero tempus operam dedimus, ut normae pararentur iuxta quas Decreta ad effectum adducerentur. Cuius rei causa, Litteris Apostolicis, a verbis Finis Concilio incipientibus, die III mensis Ianuarii hoc anno datis, Commissiones, quas vocant, Postconciliares condidimus De Episcopis et dioecesium regimine, De Religiosis, De Missionibus, De educatione christiana, De apostolatu laicorum; quibus scilicet proposuimus ut, Commissione Centrali, quam appellant, praeeunte omniumque labores disponente, eas, quas diximus, normas expenderent et conficerent.
Ac re vera cum unaquaeque harum Commissionum Postconciliarium in creditam sibi provinciam impendisset operam sedulam et accuratam, omnes statuto tempore potuerunt summam suorum actorum Commissioni Centrali tradere. Quae, rebus mature perpensis, de ipsis aliquid adnotavit, aliquid admonuit; ac denique quae ex iisdem actis concludendo collegerat, Nobis ad considerandum detulit. Simul autem eadem Nobis subiecit id sibi ipsisque Commissionibus Postconciliaribus opportunum videri, si decreta exsecutionem legum Concilii respicientia in vulgus gradibus ederentur.
Quapropter dum diligentiam et studia laudamus in eo ab iisdem Commissionibus collocata, ut quas pararent normas cum sensu celebrati Concilii quam aptissime cohaererent, laeto animo nuntiamus brevi omnia exsecutoria, uti vocant, decreta vulgatum iri.
Attamen hoc gradatim fiet; non modo ut certa sententia Commissionis Centralis teneatur, sed ut etiam magis commode et ordinate Concilii Decreta in rem adducantur; eo magis quod nonnullae normae constitutivae, nonnullique coetus postconciliares, in praescriptis Concilii Oecumenici nitentes, cum proposita Romanae Curiae reformatione, cuius initium iam introduximus, coniunguntur.
Has ob causas decernimus, ut vacatio legis, quae ad diem XXIX huius mensis pertinebat, aliquatenus differatur, atque eo die cesset, in singulis decretis exsecutoriis indicato, quae, ut Nobis animus est, quam primum promulgabuntur.
Quod dum iubemus, magnopere confidimus fore ut huiusmodi normae exsecutoriae, eo spectantes ut e sacris Concilii Decretis uberiores percipiantur fructus, ab omnibus christifidelibus prompto et alacri animo accipiantur; atque adeo sancta Dei Ecclesia novo splendore fulgeat, tamquam signum in monte levatum, ad totius humani generis salutem.
Quaecumque vero a Nobis hisce Apostolicis Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Iunii, anno MDCCCCLXVI, Pontificatus Nostri tertio.
PAULUS PP. VI
* AAS 58 (1966), pp. 465-466