Pontificalis Domus ordinatio quadamtenus mutatur, Litterae Apostolicae Motu Proprio datae (Die 28 m. Martii a. 1968) (original) (raw)

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

PONTIFICALIS DOMUS
PONTIFICALIS DOMUS ORDINATIO
QUADAMTENUS MUTATUR

PAULUS PP. VI

PONTIFICALIS DOMUS, quae volventibus saeculis per diuturnum, varium, multiplicem rerum usuumque progressum, ad Summum ipsum Pontificem ad eiusque munus attinentium, informata est, egregium quoddam corpus, singulari decore et utilitate praeditum, numquam non exstitit, circa eam Petri Cathedram versans, quae simul spirituale catholicae Ecclesiae centrum, simul Christi in terris Vicarii sedes semper fuit.

Iamvero, Summus Pontifex sive qua aspectabile catholicae Ecclesiae Caput, sive qua temporarius civitatis Princeps, ab aliarum nationum civilibus potestatibus publice agnitae, omni tempore cum ab ecclesiasticorum tum a laicorum hominum ordinibus, fideles, idoneos peritosque sibi ascivit viros, quorum opera, non solum sacri ritus digne perficerentur — quibus cumulum in certis sanctae Ecclesiae adiunctis sollemnissimae caeremoniae afferebant — sed etiam multiplicia sustinerentur munera, quae temporaria civitatis administratio postularet.

Attamen, ob palam mutatas recentiore aetate rerum vicissitudines, non pauca de ministeriis Pontificali Domui tributis, quam olim habebant, perfunctionem amiserunt; atque propterea tamquam munera dumtaxat honoraria permanserunt, iam nihil cum nostrae huius veritate vitae congruentia. Ceterum, cum religiosum Romani Pontificatus munus cotidie novas raciones modosque induat, fit idcirco ut — quemadmodum in medio posuimus cum primum Nobilium et Patriciorum ordines coram admisimus — vera rerum reputatione Apostolica Sedes, licet quandoque invita, ex sibi traditis institutis et consuetudinibus ea cogatur secernere et deligere, quae sibi praecipua et summa esse videantur. Huc accedit quod hodie, non modo in tota Ecclesia, praesertim post Concilium Oecumenicum Vaticanum II celebratum, sed in universo insuper terrarum orbe, acris quaedam atque attenta sentiendi facultas increbruit, de iis omnibus quae ad praestantiam rerum spiritualium pertinent, ad iura veritatis, ad publicae disciplinae pretium, ad utilitatis studium, ad observantiam rerum efficacium, suas functioni aptarum et consentanearum, rebus contra posthabitis, quae vel in verbo, vel in ornatu, vel in pompa tantum sint positae.

Quam ob rem opportunum Nobis in praesentia videtur, Nostrae Pontificalis Domus compositionem huiusmodi nostrorum temporum necessitatibus accommodari eandemque ad rerum veritatem referri; ut nempe hinc significetur potissimum Christi in terris Vicarii munus ad animorum salutem attinere, hinc demonstretur ad eundem Summum Pontificem sive in civili populorum societate, sive in omnium gentium necessitudinibus partes spectare singulares.

Quocirca valde cupimus ut Pontificalis Domus membra, quod tum spectat ad Cappellam, hoc est coetum dignitatum sacris sollemnibus Pontificis Maximi astantium, — quae Summo Pontifici tamquam catholicae religionis Capiti apparent tum quod ad Familiam pertinet, quae eidem Pontifici, tamquam Capiti societatis persona iuridica praeditae, praesto est, quaeque sive a nationibus, sive a compagibus omnium gentium agnoscitur, gaudetque iure mittendi et accipiendi legatos, haec, inquimus, omnia membra cupimus ut, aut in provincia rerum spiritualium, aut in campo rerum temporalium vel munera vel professiones reapse exerceant; ut videlicet veterum verorumque institutorum, unde variae exortae sunt Aulae Pontificiae potestates, ea nunc species et imago praebeatur, quae pariter cum horum dierum necessitatibus conveniat, pariter ab iisdem poscatur.

Ita enimvero vetus Nostra beneque merita Aula — quae posthac primigeno et illustri vocabulo Pontificalis Domus tantummodo appellabitur — proprio suo decore splendere perget; quoniam ecclesiasticis et laicis viris constabit, qui praeterquam peculiari peritia et auctoritate ornentur, etiam egregie factis insigniantur, quae in regionibus vel catholici apostolatus, vel litterarum, vel scientiarum, vel variarum professionum, ad animorum utilitatem et ad summi Dei laudem gesserint.

Quas ob causas, adiutorum Nostrorum audita sententia, haec quae sequuntur de Pontificali Domo statuimus atque decernimus.

I

1. § 1. Pontificalis Domus ex viris sive sacri sive laici ordinis componitur, qui hinc Cappellam, de qua diximus, hinc Familiam Pontificiam, vel ecclesiasticam vel laicam, efficiunt.

§ 2. In Cappellam primum asciscuntur viri ad varias Ecclesiae sanctae, id est Populi Dei, classes pertinentes — Episcopos dicimus, sacerdotes et laicos — deinde nonnulli viri ex iis delecti, quos Summus Pontifex in amplissimorum munerum suorum perfunctione sibi auxilii grafia adiunxerit, tum eiusdem Summi Pontificis Familiares.

§ 3. Familiae Pontificiae laici quidam annumerantur, qui potiores gravioresque partes, quasi aliorum quoque personam sustinentes, Summo Pontifici sive qua Capita Apostolicae Sedis, sive qua Principi Vaticanae Civitatis, navant. Eidem insuper Familiae et ecclesiastici viri annumerantur, qui in huiusmodi perfunctione muneris Summo ipsi Pontifici propius assident, et eius Familiares.

2. Pontificali Domui praeest Praefectus Palatii Apostolici, ad quem pertinet: membra eiusdem convocara vel religiosarum vel civilium caeremoniarum causa, de quibus in n. 4; eorundem membrorum ministeria statuere; invigilare tum caeremoniarum, quas diximus, ordini, tum ceteris omnibus, quae ad earum rectum processum spectant, iuxta peculiares normas in n. 5 datas et variarum caeremoniarum usus, collatis cum Secretaria Status consiliis.

3. § 1. Omnia Pontificalis Domus membra, sive ex ecclesiastico ordine ea sunt sive ex laico, a Summo Pontifice nominantur.

§ 2. Quantum temporis ecclesiastici vira, sive Cappellae sive Familiae Pontificiae membra, in officiis suis maneant, et praescriptis declaratur Constitutione Apostolica Regimini Ecclesiae Universae (n. 2 § 5) editis (1), et aliis peculiaribus praescriptis vel iam datis, vel dandis. Laici vero homines in officio ad quinquennium manent.

Tempus, quo quis in officio maneat, potest Summus Pontifex prolatare.

§ 3. Vacante Apostolica Sede, omnia Pontificalis Domus ministeria finem capiunt; attamen viri, in eam allecti, pro sua cuiusque parte, praesto esse pergunt, ut sueta Domus negotia atque variae caeremoniae, illis temporis adiunctis agenda, recte et ordine fiant, ad praescriptorum normam, quae Sacrum Purpuratorum Patrum Collegium ediderit.

§ 4. In Pontificali Domo nullum prorsus munus est veluti hereditarium existimandum.

4. § 1. Caeremoniae, quibus viri in Pontificalem Domum allecti intersunt, aut sacrae aut civiles sunt.

§ 2. E sacris caeremoniis aliae censentur sollemnes (ut eae, quae fiunt cum Pontifex Maximus sui muneris insignia suscipit, vel publica habentur Consistoria, vel Eucharisticum Sacrum adstante Summo Pontifice peragitur, vel Sanctorum caelitum honores Beatis decernuntur), aliae vero ordinariae.

§ 3. Civiles caeremoniae tribuuntur in Admissiones publicas (ut cum Augustus Pontifex vel Reges, vel summos Civitatum Moderatores, vel Administrorum Collegii Praesides, vel Administros ab exteris negotiis, vel Oratores, et Legatos liberis cum mandatis apud Apostolicam Sedem litteras, crediti sibi muneris testes, reddentes coram admittit), et in Admissiones publica nota carentes.

5. Curante Palatii Apostolici Praefecto, opportunae condentur leges, ab Augusto Pontifice approbandae, quibus ratio pontificiarum caeremoniarum sive sacrarum sive civilium definietur, itemque vestes describentur, quas ecclesiastici laicique viri tum ad Cappellam, tum ad Familiam Pontificalis Domus pertinentes in ipsis caeremoniis induant.

II

6. § 1. Cappella Pontificia, praeter ecclesiasticos viros in Pontificiam Familiam allectos eosdemque in n. 7 § 1 descriptos, hos etiam, qui sequuntur, viros complectitur:

- Purpuratos Patres e Sacri Collegii ordinibus

- Patriarchas, Archiepiscopos atque Episcopos seu Eparchos Pontificio Solio estantes, sive Latini sive Orientalium Rituum

- Alterum a Camerario S. R. E.

- Singularum Ss. Congregationum Moderatorem Praelatum, Supremi Tribunalis Apostolicae Signaturae Secretarium, Sacrae Romanae Rotae Decanum

- Sacram Paenitentiariam Apostolicam Regentem

- Apostolicam Cancellariam Regentem

- Moderatores Praelatos trium Secretariatuum

- Praelatum Moderatorem Pontificii Consilii instrumentis Communicationis socialis praepositi

- Abbatem Archicoenobii Montis Casini, simulque Generales Abbates Regularium Canonicorum et Sacrorum Ordinum Monachorum

- Summum Moderatorem vel, eo absente, Generalem Procuratorem Ordinum religiosorum stipem quaeritantium

- Auditores Sacrae Romanae Rotae

- Viros in Supremo Tribunali Apostolicae Signaturae votantes.

- Viros e Canonicorum Collegiis trium Patriarchalium Basilicarum Urbis

- Sacri Consistorii Advocatos

- Parochos Urbis.

- Clericos Ministrantes Summo Pontifici sacris operanti (cfr. n. 6 § 5)

- Viros sive e Concilio de Laicis sive e Pontificia Commissione a Iustitia et Pace nuncupata

- Summi Pontificis Familiares.

§ 2. Quas modo commemoravimus, Dignitates sacris sollemnibus intersunt, quae vel Summus Pontifex ipse perpetret, vel quae, Ipso adstante, perpetrentur (cfr. n. 4 § 2); ubi singulae quaeque proprium locum tenent, secundum priorum partium legem, peculiaribus normis definiendam.

§ 3. Cum Summus Pontifex sollemniter ad aram incedit, Dignitatibus, secundum priorum partium ordinem § 2 statutum, comitatus, virorum collegia, plurali numero supra commemorata, binos tantum sodales mittunt, qui eorum partes agant, praeter Urbis Curiones qui eidem pompae numero frequentiores interesse possunt.

§ 4. E Pontificia Cappella eae dehinc tollentur Dignitates, et quoad munus et quoad nomen, quae sequuntur: Apostolici Palatii Patres Cardinales; Antistites lemnisco ornati; Principes ad Solium astatores; Diaetarchus (vulgo Maggiordomo) Sanctitatis Suae; ab internis negotiis Administer; Summus Magister Collegii a Sancto Spiritu; Magistratus Romanus; Magister Sacri Hospitii; Cubicularii honorarii; Cappellani Secreti et Cappellani Secreti honorarii; Clerici Secreti; Pontificiae Familiae a sacris confessionibus; Acolythi cereos ferentes; Cappellani communes; Magistri Ostiarii a Virga Rubea; Pontificiae Tiarae Custos; Pontificii Accensi (vulgo Mazzieri); Cursores Apostolici.

§ 5. Clericorum Summo Pontifici sacris operanti ministrantium officium est, eidem ad aram assistere, moderantibus pontificalium caeremoniarum Magistris. In horum numerum, praeter Clericos Cappellae Pontificiae qui nunc sunt, ii quoque viri ascisci poterunt, qui in collegiis, modo sublatis, operam ad hunc diem navabant, id est: Cappellani Secreti atque Cappellani Secreti honorarii, Clerici Secreti, Acolythi cereos ferentes, Cappellani communes, Magistri Ostiarii a Virga Rubea.

III

7. Pontificiam Familiam constituunt viri, sive ex ecclesiasticorum sive e laicorum ordine delecti.

§ 1. In Pontificiam Familiam ecclesiasticam hi ascribuntur viri, qui sequuntur:

- Substitutus Secretariae Status idemque Notarum arcanarum Summi Pontificis Secretarius

- Sacri Consilii pro publicis Ecclesiae negotiis a Secretis

- Eleemosynarius Sanctitatis Suae

- Vicarius Generalis Sanctitatis Suae pro Civitate Vaticana (cfr. n. 7 § 5)

- Pontificiae Academias Ecclesiasticae Praeses

- Pontificalis Domus Doctor Theologus (cfr. n. 7 § 4)

- Secretarius Epistularum Summi Pontificis ad Principes

- Secretarius Litterarum Latinarum Summi Pontificis

- Protonotarii Apostolici

- Praelati Pontificali Aulae addicti (cfr. n. 7 § 11)

- Magistri pontificalium caeremoniarum

- Praelati honorarii Sanctitatis Suae (cfr. n. 7 § 6)

- Cappellani Sanctitatis Suae (cfr. n. 7 § 6)

- Sacer Pontificalis Domus Concionator.

§ 2. Familia Pontificia, quae laicis constat, complectitur:

- Astatores ad Solium

- Delegatum Specialem Pontificiae Commissionis pro Civitate Vaticana.

- Consiliarium Generalem Civitatis Vaticanae

- Praefectum Cohortis Honorariae Summi Pontificis (cfr. n. 9)

- Praefectum Pontificiae Helvetiorum Cohortis

- Praefectum Palatinas Cohortis Honorariae

- Praefectum Pontificiae Cohortis a publica tutela

- Consultores Civitatis Vaticanae

- Praesidem Pontificiae Academiae Scientiarum

- Honoratos viros Summo Pontifici Astantes (vulgo Gentiluomini di Sua Santità; cfr. n. 7 § 7)

- Curatores Sacri Palatii Apostolici

- Addictos Aulae Pontificiae (cfr. n. 7 § 7)

- Summi Pontificis Familiares.

§ 3. In Familia Pontificia igitur munera et appellationes tolluntur, quae antea spectabant ad: Cardinales Palatinos, Praelatos Palatinos (hoc est: Diaetarchum Sanctitatis Suae, Praefectum Cubiculi Secreti Pontificis, Auditorem Ss.mi Domini Nostri Papae), Magistrum Sacri Hospitii, Suppellectilis Pontificiae Domus Procuratorem, Praefectum stabuli, Praefectum Tabellariorum, Latores Rosae Aureae, Secretarium Legationum, Nobilis Pontificiae Cohortis Tribunum Exemptum, Cubicularios honorarios, Cubicularios honorarios extra Urbem, Cappellanos Secretos, Cappellanos Secretos honorarios, Cappellanos Secretos honorarios extra Urbem, Clericos Secretos, Cappellanos communes, Familiae Pontificiae a sacris confessionibus, Praegustatorem Secretum.

§ 4. Magister Sacri Palatii Apostolici munera sua servat; appellabitur autem Pontificalis Domus Doctor Theologus.

§ 5. Appellatio tollitur Cubiculariorum Secretorum Participantium. Quod attinet autem ad eos, qui usque adhuc hac appellatione veniebant, haec statuuntur: Eleemosynarius Secretus, et Praefectus Sacrarii Apostolici in suo munere perstant, sed prior Eleemosynarius Sanctitatis Suae, alter vero Vicarius Generalis Sanctitatis Suae pro Civitate Vaticana appellabitur; Secretarius Epistularum ad Principes, et Secretarius Litterarum Latinarum, de quibus agitur in n. 134 Constitutionis Apostolicae Regimini Ecclesiae Universae (2), sive officium sive nomen officii sui proprium servant. Officia et nomina praeterea tolluntur Pincernae, Nuntii, et Vestiarii: ministerium, cui in Aula Pontificia hucusque iidem praeerant, peragetur a duobus Praelatis Pontificali Aulae addictis, de quibus in n. 7 § 11. Nomen pariter et officium tollitur SubDatarii.

§ 6. Antistites Urbani et Cubicularii Secreti supra numerum cum ad Familiam tum ad Cappellam Pontificiam pertinere pergunt; appellabuntur autem alteri Praelati honorarii Sanctitatis Suae, alteri Cappellani Sanctitatis Suae, iuxta praescriptum n. 8.

§ 7. In suo item munere permanent, sed mutato nomine: Cubicularii ab ense et lacerna, sive secreti, sive honorarii, qui vocabuntur Honorati Viri Summo Pontifici Astantes; Ostiarii, qui nuncupabuntur Aulae Pontificiae Addicti.

§ 8. Laici viri, Familiae Pontificiae membra, pompae pontificiae et sacris caeremoniis Cappellae non intersunt, etsi iisdem locus proprius assignetur, inter sacros ritus a Summo Pontifice peractos.

§ 9. Astatores ad Solium operam navant Praefecto Palatii Apostolici; eorum est, sive debita officia Summi Pontificis hospitibus praestare in sollemnioribus caeremoniis non religiosis, de quibus in n. 4 § 3, sive praecipuam conferre operam, ut varia ministeria, quae ad Familiam Pontificiam ex Laicis spectant, recto ordine explicentur.

§ 10. Praefectus Palatii Apostolici, in sollemnioribus civilibus caeremoniis, Consultoribus Civitatis Vaticanae peculiaria ministeria committere poterit.

§ 11. Duo Praelati Pontificali Aulae addicti, cotidie in Pontificali Aula operam ponentes, a Summo Pontifice nominantur, eorumque munus, Apostolica Sede Vacante, finem capit.

8. Tituli honorum ecclesiasticorum posthac tres tantummodo gradus admittent, scilicet Protonotarios Apostolicos (de numero et supra numerum), Praelatos Honorarios Sanctitatis Suae et Cappellanos Sanctitatis Suae. Ceteri gradus tolluntur.

9. Pontificia Nobilium Cohors appellabitur Cohors honoraria Summi Pontificis. Quae posthac sua honoris officia praestabit in publicis civilibusque caeremoniis, de quibus in n. 4 § 3, iuxta peculiares normas a Praefecto Palatii Apostolici edendas. Ea quae ad militum numerum, ad eorum nominationem et ad rationem praestandorum officiorum spectant, ordinationibus huius Cohortis propriis, opportune recognitis, statuuntur.

10. Officiis honoris, et publicae disciplinae ministeriis in Pontificali Domo praeponuntur Cohortes Pontificiae, quae sequuntur:

Cohors Helvetica
Cohors Palatina honoraria
Cohors Pontificia a publica tutela.

Quae quidem suas ipsarum normas opportune recognitas servant.

11. Pro necessitatibus, in Pontificalis Domus variis caeremoniis vel religiosis vel civilibus Addictorum quoque coetus honoris officia et publicae disciplinae ministeria subeunt. Qui Addicti ad quinquennium a Praefecto Palatii Apostolici nominantur, cuius erit peculiaria munera iis tribuere.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Martii, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri quinto.

PAULUS PP. VI


(1) Cfr. A.A.S. 59 (1967) p. 891.

(2) Cfr. 1. c., p. 927.