Epistula data Gilberto S.R.E. Cardinali Agustoni, Praefecto emerito Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae, die 9 m. Iunii a. 2004, Ioannes Paulus PP.II (original) (raw)

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA GILBERTO S.R.E. CARDINALI AUGUSTONI PRAEFECTO EMERITO SUPREMI TRIBUNALIS SIGNATURAE APOSTOLICAE

Venerabili Fratri Nostro GILBERTO S.R.E. CARDINALI AGUSTONI
Praefecto emerito Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae

Provido de consilio Venerabilis Frater Christophorus Bernardus von Galen, Episcopus Monasteriensis, CCCL abhinc annos in oppido vulgo dicto Telgte Mariale sacrum locum constituit ad fidem populi sui roborandam. Et revera totum per hoc tempus, etiam difficilioribus in rerum adiunctis, inter aerumnas et discrimina, catholici pastores et fideles illuc ad Virginis Mariae mirabilem imaginem iter facere pergunt, ut ei suas commitant necessitates et vota eiusque suavem experiri possint maternam tutelam et consolationem. Sed ab ipsa quoque fidenter ac toleranter omnia sustinere discunt et sic Christi passionibus adhaerere eiusque veri esse discipuli crucem suam cotidie tollentes (cfr Lc 9,23). Quis enim in fide non confirmatur contemplans Matrem Christi, quae ante crucem stabat et piis spectabat oculis Filii vulnera, quia exspectabat non pignoris mortem, sed mundi salutem (S. Ambrosius, Expositio evangelii secundum Lucam, X, 132)?

Quamobrem Nos toto corde cupimus comitari peregrinos, qui celebre petunt sanctuarium dioecesis Monasteriensis Deiparam Perdolentem ibidem pientissime veneraturi. Cum vero noverimus hoc anno etiam centesimam incidere anniversariam memoriam illius diei quo haec Dei Genetricis imago sollemniter a Legato Pontificio diademate est coronata, libenter accepimus postulatum Venerabilis Fratris Rainardi Lettmann, Episcopi Monasteriensis, ut Patrem Purpuratum ad singularem hanc celebritatem mitteremus maiore splendore obeundam.

Te igitur, Venerabilis Frater Noster, mittere statuimus qui apud illam communitatem, Nobis carissimam, personam Nostram geras, quem scimus prudentia et meritis onustum nec non Apostolicae Sedis tot per annos diligentem Ministrum. Quapropter his Litteris Nostris Missum Extraordinarium te nominamus ad sollemnem duplicis iubilaei celebrationem in sanctuario quod diximus Perdolentis Dei Matris die III proximi mensis Iulii peragendam.

Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis fidelesque ibi adstantes ferventer hortaberis ad Christum perseveranter sequendum adque Eius Matrem pie venerandam, sicut his in regionibus mos est idemque ab antiquo servatur. Singularem fraternam salutationem Nostram transmittes quoque christianis aliarum confessionum.

Sollicito denique sacrorum Antistiti dioecesis Monasteriensis, quam quondam Ipsimet invisimus tempore pastoralis Nostri itineris in Germaniam, cunctis Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus omnibusque christifidelibus sacros ritus pie participantibus, praestite Perdolenti Matre Redemptoris, Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae auspicem atque propensae Nostrae voluntatis testem, Nostro nomine largiaris volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Iunii, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana