Liber Precum Publicarum - Holy Communion (original) (raw)

Ordo Administrandi Cœnam

Domini sive Sacram Communionem

Quotquot cupiunt participes fieri sacr� Communionis, indicabunt nomina sua Pastori, pridie aut mane, priusquam inchœntur Matutin�, vel immediate post principium matutinarum precum.

Si quis autem eorum fuerit manifeste criminosus, ita ut Ecclesia per eum sit offensa, vel affecit proximum notoria injuria, verbis aut facto, Pastor vocabit eum, & commonefaciet, ne ullo modo audeat accedere ad mensam Domini, donec pr�buerit clara indicia su� resipiscenti�, & satisfecerit Ecclesi�, ac illis quos affecit injuria ; vel ad minimum, promittat se illis satisfacturum, quam primum commode fieri potest.

Eodem ordine, admonebit pastor eos, inter quos intelligit esse simultates ac odia, nec permittet eos communicare mense Domini, donec certior redditus fuerit de eorum reconciliatione. Quod si altera pars dixerit se velle ex animo alteri ignoscere, & ii etiam satisfacere, & altera noluerit accipere satisfactionem, aut deponere iram & odium, Pastor admittet pœnitentem, ablegato pertinace.

Mensa Dominic� Cœn� operietur mundo panno lineo : ad cujus mens� septentrionalem partem minister stans, orabit Precationem Dominicam, in hunc modum :

PATER noster qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, & in terra. Panem nostrum quotidiamum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed livera nos a malo. Amen. Matt. 6 Lucas 11.

cum Collecta sequente.

Lord's Prayer

OMNIPOTENS Deus, cui omne cor patet, & cui omnes affectus animorum cogniti sunt, & quem nihil latet, purifica cogitationes cordium nostrorum, ut per inspirationem Sancti Spiritus te ex animo amemus, & debita veneratione celebramus Nomen tuum sanctum, Per Jesum Christum Dominum nostrum.

Tunc recitabit sacerdos clare Decem pr�cepta : et universus populus post singula mandata, genibus flexis, misericordiam Dei implorabit pro violatione illorum, in hunc qui sequitur modum.

Collect for Purity

Minister. Deus h�c verba ad hunc modum effatus est. Ego sum Dominus Deus tuus. Deos nullos alios habebis pr�ter me.
Populus. Domine miserere nostri, et dirige corda nostra ad servandam hanc legem.
Minister. Non facies tibi sculptile, neque ullam similitudinem ullius rei qu� est supra in cœlo, aut infra in terra, aut in aquis sub terra : non adorabis ea nec coles. Ego enim Deus tuus fortis zelotes sum, visitans iniquitates patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me, et faciens misericordiam in millia, his qui diligunt et custodiunt pr�cepta mea.
Populus. Domine miserere nostri, et dirige corda nostra ad servandam hanc legem.
Minister. Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : non enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei frustra.
Populus. Domine miserere nostri, et dirige corda nostra ad servandam hanc legem.
Minister. Memento ut diem Sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua, septimo autem die Sabbatum Domini Dei tui est : nullun in eo facies opus, tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas. Sex enim diebus fecit Dominus cœlum et terram et mare, et omnia qu� in eis sunt, et requievit die septimo. Idcirco benedixit Dominus Dominus diei Sabbati, et sanctificavit eum.
Populus. Domine miserere nostri, et dirige corda nostra ad servandam hanc legem.
Minister. Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis long�vus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Populus. Domine miserere nostri, et dirige corda nostra ad servandam hanc legem.
Minister. Non occides.
Populus. Domine miserere nostri, et dirige corda nostra ad servandam hanc legem.
Minister. Non committes adulterium.
Populus. Domine miserere nostri, et dirige corda nostra ad servandam hanc legem.
Minister. Non furtum facies.
Populus. Domine miserere nostri, et dirige corda nostra ad servandam hanc legem.
Minister. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Populus. Domine miserere nostri, et dirige corda nostra ad servandam hanc legem.
Minister. Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinus, nihil denique quod sit alterius.
Populus. Domine miserere nostri, et qu�sumus has omnes leges in cordibus nostris inscribas.

Tunc per ministrum, stantem ad sacram Mensam, legetur Collecta sive Oratio diei assignata, una cum altera duarum Collectarum sequentium pro fœlici statu Regin�.

Ten Commandments
Exod. 20.
Deu. 5.

OMNIPOTENS Deus, cujus regnum est �ternum, & potentia infinita, miserere univers� Ecclesi�, & sic dirige cor elect� famul� Elizabeth� Regin� nostr�, ut cognoscat se esse famulam tuam, & ante omnia qu�rat gloriam et honorem tuum: & ut nos ei subjecti agnoscentes, ut decet, eam a te habere imperium, fideliter ei serviamus, eam honoremus, & obsequamur ipsi cum omni submissione, in te, & propter te, juxta pr�ceptum et ordinationem tuam. Per Jesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum, qui tecum. &c.

Alia Collecta.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, in cujus manu docemur ex Verbo tuo corda regum esse, qui es humilium consolator, et fidelium fortitudo, ac protector in te sperantium, da Regin� nostr� Elizabeth�, ut super omnia et in omnibus te honoret et amet, et studeat servare populo sibi commisso pacem, cum omni pietate. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

Post has Collectas, sacerdos, seu quis alius minister ad it deputatus, legat Epistolam, in loco ad id assignato, et sic incipiat.

Epistola Sancti N. Apostoli, scripta ad N. capite. &c.

Epistola finita, legatur Evangelium.

Evangelium Sancti N. scriptum capite N. &c.

Post Evangelium, sequetur Symbolum.

Prayers for the Queen

CREDO in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem cœli et terr�, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia secula. Deum de Deo, Lumen de Lumine : Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de cœlis. Et incarnatus de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in cœlum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui loquutus est per Prophetas. Et unam Sanctam Catholicam, et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma, in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi seculi. Amen.

Post Symbolum sequatur Concio, sive legatur una Homiliarum, vulgari lingua.

Finita Homilia aut Sermone ad populum, Pastor indicabit festos ac jejunos dies, si qui fuerint, sequenti septimana.

Inprimisque hortabitur, ut pauperum meminerint, et eorum inopiam sublevent. Deinde cantentur vel recitentur una vel plures ex sententiis sequentibus.

Nicene Creed

SIC luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra opera bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Mat. 5. Ne reponatis vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea corrumpit, et ubi fures perfodiunt et furantur ; sed recondite vobis thesauros in cœlo, ubi neque erugo neque tinea corrumpit, et ubi fures non perfodiunt neque furantur. Mat. 6. Qu�cumque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis. H�c enim est lex et Prophet�. Mat. 7.
Non omnis qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnam cœlorum, sed qui fecerit voluntatem Patris mei, qui in cœlis est. Mat. 7. Zach�us stans dicebat ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Luc. 19.
Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Aut quis pascit gregem, et de lacte gregis non edit? i. Cor. 9.
Si non vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos vestra carnalia messuerimus? i. Cor. 9. An nescitis quod ii qui in sacris operantur, ex sacrifiis vivant? Qui sacrario assistunt, una cum sacrario partem accipiunt? Qui sacrario assistunt, una cum sacrario partem accipiunt? Sic et Dominus ordinavit, ut qui Evangelium annunciant, ex Evangelio vivant. i. Cor. 9. Qui sementem facit parce, is parce messurus est. Et qui sementem facit libenter ac benigne largiendo, copiose messurus est, unus quisque secundum propositum cordis, non ex molestia aut necessitate : nam hilarem datorem diligit Deus. 2. Cor. 9.
Communicet qui catechizatur sermone, ei qui se catechizat, omnibus bonis. Ne erretis, Deus non irridetur. Quicquid enim seminaverit homo, hoc et metet. Gal. 6.
Cum tempus habemus, operemur bonum erga omnes, maxime autem ad domesticos fidei. i. Tim. 6.
Est autem qu�stus magnus pietas cum animo sua sorte contento. Nihil enim intulimus in mundum, videlicet nec effere quicquam possumus. i Tim. 6.
Pr�cipe his qui divites sunt, ut prompti sint ad largiendum et distribuendum, thesaurizantes sibi ipsis thesaurum, fundamentum bonum in posterum, ut apprehendant �ternam vitam. i Tim. 6.
Non est Deus injustus, ut obliviscatur operis vestri, et laboris ex caritate suscepti, quam exhibuistis erga nomen illius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. Heb. 6.
Beneficenti� qutem et communionis nolite oblivisci : talibus enim victimis placetur Deo. Heb. 13.
Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum egere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? i. Joa. 3.
Fac eleemosynam ex substantia tua, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini. Tob. 4.
Quo modo potueris, ita esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Pr�mium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis. Tob. 4.
Fœneratur Domino, qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. Pro. 13.
Beatus vir qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. Psa. 13.

Interea �diles seu alii, quibus illud munus assignabitur, colligent oblatum a populo eleemosynam, et in cistam ad pauperum usum reponet. Singuli item consuetas oblationes et decimas suo tempore Pastori persolvent.

Post h�c minister dicet,

Oremus pro statu universalis Ecclesi�, hic in terra militantis.

Offertory Sentences

OMNIPOTENS �terne Deus, qui per Apostolum tuum jubes facere orationes, obsecrationes, deprecationes, et gratiarum actiones pro omnibus hominibus, humiliter te petimus, ut clementer accipias [h�c munera atque] has preces nostras, quas offerimus divin� majestati tu�, supplicantes, ut perpetuo inspires et conserves univers� Ecclesi� spiritum veritatis et concordi�. Pr�sta etiam, ut omnes qui confitentur nomen tuum sanctum, consentiant in fide, et vera doctrina Evangelii, et vivant inter se concordes in caritate. In primis autem te oramus, ut serves et defendas famulam tuam Elizabetham Reginam nostram, ut sub ipse quietam vitam degamus cum omni pietate et honestate. Da suis consiliariis et universis qui magistratum gerunt, ut sine personarum acceptione administrent justitiam, qua vitia et nequiti� puniatur et corrigantur ; pietas, religio, et virtus crescant, et afficiantur dignis pr�miis. Da gratiam, cœlestis Pater, omnibus Episcopis, pastoribus, et his qui curam gerunt animarum, ut tam vita quam doctrina ornent ministerium Evangelii, et administrent sacramenta, juxta institutionem Filii tui. Tribue universo populo gratiam tuam, ut humili animo, et qua decet reverentia, audiant et accipiant sanctum verbum tuum, et tibi serviant in sanctitate et justitia, omnibus diebus vit�. Submisse etiam te petimus, propter bonitatem tuam, Domine, ut consoleris et succuras omnibus qui sunt in angustiis, doloribus, infirmitatibus, vel aliis adversitantibus constituti. H�c nobis largire, O Pater, propter Jesum Christum Mediatorem nostrum unicum et Advocatum. Amen.

Tunc sequetur h�c exhortatio, certis temporibus, quando presbyter videbit populum negligenter accedere ad Sacram Communionem.

1 Ti. 2.

Si nulla largiatur eleemosyna omititur [hæc munera atque].

CONVENIMUS hodie, dilectissimi fratres, ad alendum nos pastu cœn� dominic�, ad quam jubeo vos omnes, qui saltem hic adestis, et item obsecro in Domino Jesu Christo, ut non velitis recusare accedere, pr�sertim tam amanter a Domino ipso vocati ac invitati. Scitis quam graviter et iniquo animo ferri solet, cum quis apparavit opiparum convivium, et mensam conquisitissimis epulis instruxit, adeo ut nihil desit, nisi ut conviv� accumbant, si ii qui vocantur temere et ingrate recusent accedere. Quis e vobis, si secum eo pacto ageretur, non succenseret? Quis non opinaretur immensam fieri sibi injuriam? Quamobrem, dilectissimi in Christo Jesu, cavete, ne subterducentes vos ab hac sacratissima cœna, iram Dei in vos devocetis. Facile dici potest abs quovis homine, Nolo communicare, quoniam secus sum impeditus mundanis negotiis : verum hujusmodi excusationes non tam facile recipiuntur et probantur coram Domino. Si quisquam dixerit, Sum gravis peccator, et ideo non ausim accedere : cur qu�so non corrigit seipse? cur non resipiscit? Cum Dominus vocat, an non turpe esse ducitis respondere : Nolumus accedere? Quando converteremini ad Dominum, excusabitis vos et dicetis, Non sumus parati? Reputate diligenter apud vos, quam non valebunt ejusmodi fict� et simulat� causationes coram Domino. Qui respuerant convivium in Evangelio, (Luc. 14.) quia emerant villam, vel quia vellent experiri boves quos comparaverant, vel quia contraxerant matrimonium, non excusabantur, sed habebantur cœlisti illo epulo indigni. Ego hic adsum, ac pro meo officio invito vos in Domino, exhortor in Christo Jesu, si vestram ipsorum redemptionem amplecti libeat, ut sitis participes hujus religiosissim� communionis. Et quemadmodum Filius Dei non dedignabatur morte animam profundere in ara crucis pro salute vestra, sic vestrum est una participes esse Communionis, in recordationem mortis illius, prout ipse pr�cipit. Jam si recusare hanc cœnam certum est vobis, saltem perpendite et reputate quam immensam injuriam facitis Deo omnipotenti, et quam grave supplicium imminet cervicibus vestris, ob cœn� contemptionem. Et quoniam tam graviter Dominum offenditis vel ipsa sacrati epuli recusatione, admoneo, hortor ac obsecro vos, ut ad hanc ingratitudinem aliud scelus non adjungatis : quod quidem fiet, si astiteritis tanquam spectatores et admiratores illorum qui communicant, cum sitis interim ipsi exortes. Quid enemin aliud duci poterit hoc, pr�terquam accumulata qu�dam et amplificata contemptio et ingratitudo adversus Deum? Equidem magn� ingratitudinis est denegare cum accerseris, multo vero majoris est cum astas, interim nec edendo ned bibendo degustare ex hac sacrosancta communione cum ceteris. Qu�so an non merito duci poterit h�c acerba mysteriorum Christi Domini illusio? Sermo est late patens, et ad omnes pertinens, Accipite et manducate, Accipite et bibite ex hoc omnes, Hoc facite in mei recordationem. Quo ore, imo quo vultu audietis h�c verba? An non est h�c neglectio, contemptio, et irrisio testamenti Dominici? Quamobrem, potius quam hoc admittatis, discedite hinc, et date locum iis, qui pie sunt affecti. Verum inter discedendum, precor a vobis, ut iterum atque iterum cogitetis, abs quo disceditis. Disceditis a mensa Domini, et ab epulo cœlestis pabuli. Has res si diligenter perpenderitis, ad meliorem et saniorem vitam (Deo bene juvante) convertemini. Quam rem ut consequamini, supplices preces immortali Deo, in hac participatione sacr� mens�, fundemus.

First Exhortation

Aliquando etiam dicetur hoc, pro arbitratu presbyteri.

DILECTISSIMI, quandoquidem nostrum est ex animo reddere omnipotenti Deo, cœlesti Patri nostro, gratias, quia dedit Filium suum Servatorem nostrum Jesum Christum, non solum ut moreretur pro nobis, verum etiam ut esset nostrum spirituale pabulum et alimentum, quemadmodum proditum est nobis, cum Verbo Divino, tum sacramentis Corporis et Sanguinis sui, tam salutaribus iis qui digne recipiunt, et tam tremendis e contra iis qui recipiunt indigne : meum est exhorari vos, ut diligenter trutinetis amplitudinem et dignitatem hujus sancti Mysterii, et ingens periculum indign� receptionis ejus, et non secus descendere in vos, et explorare conscientias vestras, quam si deberetis sancti ac impolluti adire divinissimum et cœleste epulum, sic ut nullo modo adire liceat vobis, destitutis veste illa nuptiali, (Mat. 22.) quam Dominus poscit in Sacra Scriptura, dummodo recipi velitis ut digni conviv� hujusmodi cœlestis mens�. Ratio autem et via ad hanc rem h�c est quam subdo.
Primum oportet explorare vitam et mores vestros ad normam mandatorum Dei, et cuicunque intelligetis vos neutiquam satisvecisse, voluntate, dicto, vel opere, in eo gemere et deplorare impiam vestram vitam, confitentes vos omnipotenti Deo cum firmo et constanti proposito resipiscendi, et non relabendi �que turpiter.
Quod si deprehenderitis vestra inique facta ejus farin� esse, ut non solum in Deum, sed in proximos etiam commissa sint, tum illis quidem conciliabitis vosipsi, parati ad satisfaciendum pro virili in omnes injurias et injustitias illis per vos illatas; nec minus parati ad condonandum omnibus in vos inique patratis, similiter ac veniam erratorum consequi velletis ipsi a Domino. Nam absque hoc sit, receptio hujus Sacr� Communionis non solum non conducit, sed adauget potius vestram condemnationem. Et propterea quod non est fas quenquam accedere ad h�c Mysteria, nisi solida spe et fiducia misericordi� divin�, et sedata ac tranquilla consciantia eo incitatum : idcirco, si quisquam e vobis sit, qui superioribus rationibus non possit pacare suam conscientiam, verum eget ampliore consolatione, tum me petat, aut aliquem alium consultum et eruditum ministrum Verbi Divini, et nudet vulnus, ut possit recipere spirituale consilium, admonitionem, et solatium, ut conscienti� levetur onus, et ut ministerio Verbi Divini consequatur fomentum et beneficium absolutionis, ad pacificationem conscienti�, et amotionem omnis scrupuli ac h�sitationis.

Second Exhortation

Tunc Minister recitabit hanc exhortationem.

DILECTI in Domino, qui constituistis communicare Corpori et Sanguini Domini nostri Jesu Christi, necesse est ut ad memoriam revocetis, quid scripserit sanctus Paulus Corinthiis (1 Cor. 11.), et quomodo exhortetur eos, ut quilibet seipsum probet, et sic de Pane illo edat, et de Calice bibat. Nam sicut magnum beneficium est spiritualiter manducare Corpus, et bibere Sanguinem Christi, manere in Christo, et habere Christum in se habitantem, ac unum effici cum ipso; quod contigit illis, qui digne accedunt, id est corde contrito et humiliato, cum vera fide ac fiducia certa misericordi� promiss� per Christum : ita pr�sens periculum est, si indigne accedamus, quia efficimur rei Corporis et Sanguinis Domini, et ad judicium et condemnationem manducamus, propterea quod non discernimus Corpus Domini, nec ei debitum habemus honorem. Sed ipsius iram et indignationem nobis accersimus, ac provocamus eum, ut nos puniat diversis plagis, morbis, et morte. Quare si quis blasphemus Verbi Dei hostis, adulter, flagrans ira, odio, aut reus alterius criminis sit, is non audeat accedere ad mensam Domini, nisi se ex animo pœniteat, ac omnino constituat emendare vitam, et persuasus sit se esse reconciliatum Deo fiducia misericordi� propter Christum, et redeat in gratiam cum omnibus hominibus. Sed ante defleat peccata sua quam accedat, ne cum sacrosancto Pane simul intret in eum Satanas, sicut in Juda proditore, ut eum repleat omni iniquitate, et perducat ad exitium corporis et anim�. Quare, fratres, vosipsos judicate, ne a Domino judicemini: ejicite ex animis studium peccandi, pœniteat vos serio pr�teritorum peccatorum, toto pectore confidite Servatori nostro Christo. Diligatis omnes homines ex animo: ita enim efficiemini vere particepes horum mysteriorum. Sed ante omnia necesse est, ut maxima cum humilitate et ex corde agamus gratias Deo Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, quod redemit mundum per passionem et mortem Servatoris nostri Jesu Christi, veri Dei et veri hominis, qui se humiliavit usque ad mortem, mortem autem Crucis, pro nobis miseris peccatoribus, habitantibus in tenebris et umbra mortis, ut nos efficeret filios Dei et h�redes vit� �tern�. Ad hunc enim finem institutum est Sacramentum, ut semper memores essemus infiniti amoris magistri et unici mediatoris nostri Jesu Christi, et innumerabilium beneficiorum, qu� per effusionem pr�ciosi sui Sanguinis nobis obtinuit, et reliquit in his sacris Mysteriis, quasi pignus amoris et perpetuum monumentum suum, scilicet proprium Corpus et pr�ciosum Sanguinem, ut ex his spiritualiter pascamur, et haberemus �ternam consolationem. Ei autem una cum Patre et Spiritu Sancto agamus gratias, ut merito debemus, et humiliemus nosmetipsos, ac subjiciamus ejus sanctissim� voluntati, et studeamus ei obseqi, in vera sanctitate et justitia, omnibus diebus vit� nostr�.

Third Exhortation

Deinde minister alloquetur communicaturos his verbis

VOS quos serio pœnitet de peccatis vestros coram Deo, et reconciliati estis proximis, ac diligitis omnes homines ex animo, et constituistis posthac ducere vitam vestram juxta pr�cepta Dei, Accedite huc propius, ut percipiatis Sacramentum ad vestram consolationem, confitemini humiliter peccata vestra Deo et Ecclesi� hic congregat� in nomine ipsius.

Tunc fiat h�c generalis confessio nomine eorum qui communicaturi sunt, vel per eorum aliquem, vel per unum ex Ministris, aut per ipsum Sacerdotem, omnibus interim genua flectentibus.

OMNIPOTENS Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, conditor omnium rerum, et Judex universorum mortalium, nos confitemur et deploramus nostra multiplicia peccata, et innumeras iniquitates, quas subinde per omnem vitam contumaciter designavimus, cogitatione, verbis, facto, contra divinam Majestatem tuam, provocantes justissimam iram et indignationem tuam adversus nos : vere enim ex animo dolemus, et serio nos pœnitet de peccatis nostris : eorum commemoratio est nobis acerbissima, illorum gravitatem ferre non possumus. Miserere nostri, misericordissime Pater, propter Filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum. Condone nobis peccata pr�terita, et benigne concede, ut semper posthac serviamus et placeamus tibi in novitate vit�, ad laudem et gloriam nominis tui. Per Jesum Christum Dominum nostrum.

Confession

Deinde eriget se Sacerdos, et conversus ad populum sic loquetur.

DOMINUS noster Jesus Christus, qui suam potestatem dedit Ecclesi�, ut absolvat pœnitentes a peccatis ipsorum, et reconciliet cœlisti Patri eos, qui suam fiduciam collocant in Christum, misereatur vestri, remittat et condonet vobis omnia peccata vestra, confirmet et corroboret vos in omni opere bono, et perducat vos ad vitam �ternam. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

Absolution

Sic stans, et ad populum conversus, dicet.

AUDITE, quomodo Christus ad se invitat peccatores, et eos consoletur verbis omni consolatione plenissimis.
Venite (inquit) ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos requiescere faciam.
Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam �ternam.

Audite etiam quid Sanctus Paulus dicat.

Fidelis sermo, et omni observatione dignissimus, Christus Jesus venit in hunc mundum, ut salvos faceret peccatores.

Et beatus Joannes inquit,

Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.

Quo finito, Minister cantabit.

SURSUM corda.
Responsio: Habemus ad Dominum.
Minister: Gratias agamus Domino Deo nostro.
Responsio: Dignum & justum est.
Minister: Vere Dignum et justum est, �quum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine Sancte, Pater Omnipotens, �terne Deus.

Sequetur propria pr�fatio diei, si qu� sit assignata, alioqui statem subjungetur.

Ideo cum angelis . . . &c.

Comfortable Words

Propri� Prefationes.

Die Nativitatis et septem diebus sequentibus.

QUIA dedisti nobis Unicum Filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum, quem hodierna die pro nobis nasci voluisti, et per operationem Sancti Spiritus fieri verum hominem ex virgine Maria matre sua, sine labe peccati, ut nos ab omni peccato mundaret. Ideo cum Angelis et Archangelis, cum thronis, &c

Proper Prefaces:
Christmas

Die Pasch�, et septem diebus sequentibus.

ET te quidem omni tempore, sed in hoc potissimum die gloriosius pr�dicare, cum Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim est vere Agnus, qui abstulit peccata mundi : qui mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit. Ideoque cum Angelis. &c.

Easter

Die Ascensionis. et septem diebus sequentibus.

QUI post gloriosam Resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit, et ipsis cernentibus elevatus est in cœlum, ut nobis pr�paret locum; et ubi ipse esset, istic nos adcendamus, et cum eo regnemus in gloria. Ideo cum Angelis. &c.

Ascension

Die Pentecostes, et sex diebus sequentibus.

QUI ascendens super omnes cœlos, sedensque ad dexteram tuam, promissum Spiritum hodierna die in filios adoptionis effudit : qui cum subito et vehementi sonitu de cœlo descendit, et super Apostolos in figura linguarum ardentium resedit, ut induceret in omnem veritatem: contulitque donum linguarum, et fortitudinem confitendi, ac pr�dicandi Evangelium omni nationi, ut ex tenebris erroris ad veram lucem et cognitionem tuam, per Jesum Christum, perveniremus. Quapropter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exutat, sed et supern� virtutes atque Angelic� potestates hymnum glori� tu� concinunt, sind fine dicentes, Sanctus. &c.

Pentecost

In festo Trinitatis

QUI cum Unigenito Filio tuo, et Spiritu Sancto, unus es Desu, unus es Dominus : non in unius singularitate person�, sed cum Trinitate Personarum, in unitate substanti�. Quod enim de gloria tua revelante te credimus, hoc de Filio tuo, hoc de Spiritu Sancto, sine differentia discretionis sentimus : quem laudant Angeli ad Archangeli : Cherubin quoque et Seraphim, qui non cessant clamare jugiter una voce, dicentes : Sanctus. &c.

Finis omnium Pr�fationem

Trinity Sunday

IDEO cum Angelis et Archangelis, cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia cœlistis exercitus, hymnum glori� tu� canimus, sine fine dicentes : Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt cœli et terra gloria tua. Osanna in excelsis. Benedictus qui venit in Nomine Domini. Osanna in excelsis.

Note that this agrees much more closely with the 1549 English version.

Tunc Sacerdos nomine eorum qui communicare volunt sic orabit genibus flexis.

NON accedimus ad hanc mensam tuam, O misericors Domine, fiducia justiti� nostr�, sed in multitudine miserationum tuarum. Neque enim sumus digni, ut colligamus micas de mensa tua. Sed tu es idem Dominus, cujus semper proprium fuit misereri. Concede igitur, misericors Domine, ut sic edamus Carnem Filii tui, et bibamus ejus Sanguinem in his Sacris Mysteriis, ut nostra corpora peccatis inquinata munda fiant perceptione Sacratissimi Corporis sui, et nostras anim� laventur in Pr�cioso Sanguine suo: ut perpetuo habitemus in eo, et ipse in nobis. Amen.

Prayer of Humble Access

Postea Sacerdos erigens se dicet.

O DEUS omnipotens, Pater noster cœlestis, qui ex immensa tua misericordia dedisti nobis unicum Filium tuum Jesum Christum, pro nostra redemptione mortem in cruce pati, ibique unica illa oblatione qua sese semel obtulit, perfectum, plenum, et sufficiens sacrificium, hostiam et satisfactionem integram faceret pro peccatis totius mundi : quique instituit, ac in suo Sacrosancto Evangelio pr�cepit perpetuam memoriam pr�cious� su� mortis celebrare, usque dum rediret. Exaudi nos qu�sumus, misericors Pater, et concede, ut nos sumentes has creaturas Panis et Vini, juxta sacrosanctam institutionem Filii tui, Sarvatoris nostri Jesu Christi, in memoriam ejus dir� mortis et passionis, participes simus sanctissimi Corporis et Sanguinis ejus. Qui eadem nocte qua tradebatur, accepit Panem, et gratias agens fregit, ac dedit discipulis suis, dicens : Accipite, comedite, hoc est Corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem. Simili modo, postquam cœnatum est, accepit Calicem, et gratias agens dedit illis, dicens : Bibite ex eo omnes : hic est enim Sanguis meus novi Testamenti, qui pro vobis et pro multis effunditur, in remissionem peccatorum : hoc facite, quotiescunque biberitis, in meam commemorationem.

Tunc Minister ipse primo recipiet Eucharistiam sub untaque specie : proximo loco tradet reliquis Ministris, si qui adsint, ut eum post adjuvet in communicando populo

Deinde Minister tradet Eucharistiam populo in manus, genibus flexis, et cum exhibet panem, dicet.

Prayer of Consecration

Corpus Domini nostri Jesu Christi, quod pro te traditum est, conservet corpus tuum et animam tuam in vitam �ternam.
Accipe & ede hoc, in memoriam quod Christus mortuus sit pro te: fide illum ede, in corde tuo, cum gratiarum actione.

Minister cum exhibet poculum, dicet.

Sanguis Domini nostri Jesu Christi, qui pro te effusus est, conservet corpus tuum et animam tuam in vitam �ternam.
Bibe hoc, in memoriam Christi sanguinem pro te effusum esse, et gratias age.

Administration of the Elements

_Tunc Minister dicet orationem Dominicam, Pater noster, &c. Et populus recitabit post illum singulus petitiones.

Deinde dicitur oratio sequens

O DOMINE cœlestis Pater, nos humiles servi tui supplices rogamus paternam bonitatem, ut hoc nostrum sacrificium laudis et gratiarum actionis, benigne accipias : humiliter supplicantes, ut propter merita et mortem Filii tui Jesu Christi, et per fidem in illius sanguinem, concedas, ut nos cum universa Ecclesia remissionem peccatorum ceteraque beneficia passionis illius consequamur. Atque hic etiam offerimus, et pr�sentamus tibi, Domine, nosipsos, animas nostras, et corpora nostra, hostiam rationalem, sanctam, et vivam : humiliter obsecrantes, ut quotquot participes sumus hujus Sacrosanct� Communionis, tua gratia et cœlesti benedictione repleamur. Et quanquam indigni sumus, propter multitudinem peccatorem nostrorum, qui tibi ullam sacrificium offeramus, tamen supplicamus, ut acceptam habeas hanc nostram servitutem, non intuendo nostra merita, sed condonando nostra peccata, per Jesum christum Dominum nostrum, per quem et cum quo, in unitate Sancti Spiritus, sit tibi, omnipotens Pater, omnis honor & gloria, in omnem �ternitatem. Amen.

Vel ista oratio

OMNIPOTENS �terne Deus, immortales tibi ex animo gratias agimus, quod nos, qui h�c Sacrosancta Mysteria rite percepimus, pascere digneris spirituali cibo pr�ciosissimi corporis et sanguinis filii tui Servatoris nostri Jesu Christi, nosque certos reddis horum participatione de tuo favore ac gratia erga nos, et quod sumus vera membra in corpore tuo mystico incorporata, quod est sancta communio omnium fidelium, quodque h�redes sumus secundum spem vit� �tern�, per merita Pr�cioissim� Mortis et Passionis dilectissimi Filii tui. Nos ergo supplices rogamus, O Pater cœlestis, it nos [nobis] tua gratia semper adsis, ut in hac Sanctissima Communione perseveremus et omnia hujusmodi opera bona faciamus, qu� tu pr�parasti ut in eis ambulemus, per Jesum Christum Dominum nostrum, cui cum Spiritu Sancto, [et] tibi sit omnis honor et gloria in omnem �ternitatem.

Deinde dicatur aut canatur.

GLORIA in excelsis Deo, et in terra pax, hominibus bon� voluntatis. Laudamus te, Benedicimus te, Adoramus te, glorificamus te. Gratias agimus tibi, propter magnam gloriam tuam. Domine Deus Rex cœlestis, Deus Pater omnipotens. Domine Fili unigenite, Jesu Christe. Domine Desu Agnus Dei, Filius Patris, Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus Sanctus, tu solus Dominus, tu solus altissimus, Jesu Christe. Cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.

Postremo Sacerdos vel Episcopus, si adsit, dimittet eos, hac benedictione.

PAX Dei, qu� superat omnem intellectum, conservet corda vestra et mentes vestras, in cogitatione, et amore Dei, et Filii ejus Jesu Christi Domini nostri: et favor omnipotentis Dei, Patris, Filii, et Spiritus Sancti, vobis adsit, semperque vobiscum maneat.

Sequuntur Collect� dicend� post Offertorium, quando non adsunt communicantes.

ADESTO supplicationibus nostris, misericors Deus, et viam famulorum tuorum in salutis tu� prosperitate dispone, ut inter omnes hujus vit� varietates et casus tuo semper protegamur auxilio. Per Dominum nostrum Jesum Christum. &c.

DIRIGERE et sanctificare dignare, Domine Sancte Pater Omnipotens �terne Deus, hodie corda et corpora nostra in lege tua, et operibus mandatorum tuorum, ut hic et in �ternum, te auxiliante, semper sani corpore, salvi animo, esse mereamur. Per Jesum Christum Dominum nostrum.

LARGIRE qu�sumus, Omnipotens Deus, ut tua Sacrosancta Verba, qu� externis auribus hodie percepimus, ita cordibus nostris per tuam gratiam intus inserantur, ut fructum bon� vit� semper in nobis proferant, ad laudem et gloriam tui nominis. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

ACTIONES nostras, qu�sumus, Domine, aspirando pr�veni, et adjuvando prosequere, ut cuncta nostra operatio a te semper incipiat, et per te cœpta finiatur. Per Jesum Christum Dominum nostrum.

Omnipotens Deus, fons omnis sapienti�, qui non solum quibus rebus opus nobis sit, antequam quicquam petimus, noveris, sed etiam nostram in petendo ignorantiam vides: rogamus tuam clementiam, miserescat te nostrarum infirmitatum; et qu� vel propter indignitatem nostram non audemus, vel propter c�citatem nostram non possumus, tu ea nobis largiri digneris, per merita Filii tui Domini nostri Jesu Christi, qui tecum vivit et regnat Deus, in omnem �ternitatem. Amen.

OMNIPOTENS Deus, qui promisisti te auditurum preces eorum, qui in nomine Filii tui postulant: aures tuas clementer precibus nostris accomoda, et pr�sta, ut qu� fideliter a te petimus, efficaciter consequamur. Per Dominum. &c.

Additional Collects

Diebus festis, si non adsint communicantes, dicentur tamen omnia qu� pr�scripta sunt, usque ad finem homili�, addendo orationem illam generalem pro universali statu totius militantis Ecclesi�, atque unam aut alteram e Collectis pr�cedentibus.

Nunquam celebretur Cœna Dominica, sine convenienti numero communicantium.

In Cathedralibus Ecclesiis et Collegiis, ubi multi sunt Presbyterii et Diaconi, omnes una cum Ministro, singulis Dominicis, simul communicabunt, nisi forte justa de cause eorum quisquam impediatur.

Quisquis autem, ex tota multitudine, ter minimum in anno ad Sacram Communionem se pr�parabit, nominatim autem festo Paschatis, quo etiam tempore singuli consuetas decimas, oblationes, ceteraque debita, suo pastori aut ejus vicario sine fraude persolvet.

Final Rubrics
(note that two are omitted, and one shortened)