Scholia Bobiensia - Latin text (1) (original) (raw)

back
SCHOLIA IN CICERONIS ORATIONES BOBIENSIA

Based on the edition by P.Hildebrandt (1907), but the page numbers in red are from the edition by T.Stangl (1912). Quotations from Cicero are in italics, and the section numbers in the surviving speeches are shown in green. A translation of some excerpts from the Scholia is also available on this website.

The text has been preserved in a palimpsest, and many pages are missing. Attempts by modern scholars to fill in some of the shorter gaps are shown in curly brackets.


Contents:
IN VERREM LIB. I
PRO SULLA
IN CLODIUM ET CURIONEM
DE REGE ALEXANDRINO
PRO FLACCO
CUM SENATUI GRATIAS EGIT
CUM POPULO GRATIAS EGIT
PRO MILONE
PRO SESTIO
IN VATINIUM
PRO PLANCIO
DE AERE ALIENO MILONIS
PRO ARCHIA


[344] {Verr_2.1'45} . . . [pro]ponere sine illis localibus faleris melius est. Nam tanto maior fides adquiritur nostris criminationibus, quanto videmur tragoedia praetermissa veluti nuda propositione esse contenti. Velim tamen et in hac brevitate perspicias non abesse Ciceronis studium τῆς αὐξήσεως. Id enim egit, ut quamvis proponeret [tantum], tamen acerbitatem mali facinoris extolleret. Ignem parum erat dixisse: subiecit 'ex lignis viridibus', quod est intolerabilius; addidit etiam 'umidis', quo spiritus magis magisque auferri solet; superposuit 'in loco angusto', ubi densior fumus animas haurientes urget. Post haec deinde intulit 'hominem ingenuum domi, nobilem, p. R. socium atque amicum, fumo excruciatum semivivum reliquit'. Totum, si gradatim consideres, αὐξητικὸν est. Et nihilominus visus est tantum proposuisse, non et exaggerasse, cum robustius non potuerit augere. Ita, si rem spectes, magna copia est, si verba numeres, summa brevitas.

{Verr_2.1'46} Eaque in onerariam navem suam coicienda curavit.
Copiam rapinarum et signorum multitudinem de modo navis ostendit; quippe, si ad haec spolia templi avehenda oneraria navis admota est, apparet quantitas oneris de alvei magnitudine.

Tum subito tempestates coortae sunt.
A consequentibus signis argumentatur ad divinum quoddam testimonium et magis invidiosum reum facit, quod non humanis probationibus, sed indiciis numinum deprehensus sit.

Ita magni fluctus eiciebantur.
Enniano hemistichio usus est ex ea tragoedia, quae 'Achilles' inscribitur.

Signa Apollinis reperiuntur.
[345] Expedita βραχυλογίᾳ usus est, ut gratissime multa concluderet. Sed et ipsa velocitas magnam habet virtutem probandi, nam consequetur, ut violentiae tempestatis illa causa fuerit, quod Verres templum Apollinis spoliasset, cum redhibitis omnibus tranquillitas restituta sit.

{Verr_2.1'47} Apollinemne tu Delium.
Decore amplificationem prosecutus est, quasi plus sit Apollinem Delium violasse quam quemcumque alium, propterea quod apud hanc insulam maior illi quaedam non tantum numinis, verum etiam nativitatis religio debeatur. ἀφορμὴ praeterea elegans animadvertenda est, quemadmodum veterem fabulam sic intulerit, ut Verrem admoneret puerilis eruditionis, ne levius fieret hoc (?) non erit Λατος induceretur.

{Verr_2.1'48} Apollinem Dianamque peperisse.
Huic opinioni repugnare videtur Herodotus. Nam cum res Aegyptias persequeretur, sic ait {2'156}: Ἀπόλλωνα δὲ καὶ Ἄρτεμιν Διονύσου καὶ Ἴσιος λέγουσιν εἶναι παῖδας. Λητοῦν δὲ τροφὸν αὐτοῖς καὶ σώτειραν γενέσθαι..

Ut ne Persae quidem.
Δεινῶς μετὰ παραδείγματος . Exemplo invidiosissimo reum deprimit, quod legatus p. R. id apud socios admiserit, quod etiam Persarum hostile ingenium recusavit.

{Verr_2.1'49} Tenem ipsum.
συλλογιστικῶς καὶ μετὰ ἐπιμονῆς obstinate inmorando huic parti, quo magis videatur universam Tenedum diripuisse auferendo simulacrum conditoris, ut, quoniam ipse urbis auctor fuisset, in eo existimaretur Verres totius oppidi statum depopulatus esse.

{Verr_2.1'50} Non ad praetorem, sed Romam deferri oportere.
Vigilanter, ne videretur iudicio Neronis C. Verres absolutus, cum fanum Iunonis Samiae diripuisset, ait illum non de innocentia Verris pronuntiasse, [sed] iudicium omne ab se ad senatum removisse.

{Verr_2.1'52} Contra sectorem quaestoremque pugnare,
quoniam bona proscriptorum sectores mercabantur et eorum pretia quaestores in aerarium referebant.

[346] Eoque se absolutum.
παραδειγματικῶς praeiudicatum dicit esse de criminibus legati absoluto Charidemo, quem Samii apud Chios reum fecerant; qui eo potissimum defensus sit, quod ostendisset omnem illam direptionem ad populi R. legatum pertinere.

{Verr_2.1'53} Plaustris avecta exportataque esse.
Animadvertamus plerasque apud M. Tullium conpositiones non lascivire, sed ad rigorem vetustatis inferri. Quod autem pertineat ad virtutem partis huius, non intulit nominatim signa, quot abstulisse Aspendo videbatur, sed cum generaliter dixisset plostris, ait exportata esse, ut de qualitate vehiculorum appareret multitudo eorum quae plostris avecta sint.

Aspendium citharistam.
Simulacrum dicit huius citharistae abstulisse Verrem. Fuisse autem fertur tantae subtilitatis, ut non exerta manu nervos citharae inpelleret, sed perquam occultis motibus, ac propterea proverbialiter dictus est 'in se canere' solitus. Simulque orator χαριέντως, 'ut illum ipsum', inquit, 'artificio superasse videatur' callidiorem videlicet ostendens hunc in furando quam illum in psallendo.

{Verr_2.1'54} Quae, malum, est ista audacia atque amentia?
Ne infrigescat impetus accusationis, postquam breviter multa proposuit, adicit locos vehementes ad augendum, ut iudex, postquam didicerit, inflammetur; congregata enim debent esse haec officia dicentis et maxime in accusationibus, ut indignationi calor subiciatur.

Neque in suburbana amicorum.
Hortensium praecipue videtur significare, qui huiusmodi signis et tabulis pictis familiariter delectabatur. Id manifestius in Hortensio ostendit dialogo: 'Cum in villa Luculli (?) bellum esset omni apparatu venustatis ornatum'.

{Verr_2.1'56} Vereor, ne haec forte cuipiam nimis antiqua et iam obsoleta videantur.
Aput ineruditos iudices exempla de vetustate prolata minus efficaciae habent, quoniam videri possunt ab oratore confingi. Hoc etiam Demosthenes κατὰ Ἀριστογείτονος in consilio habens ita dixit: καὶ τί δεῖ λέγειν περὶ τῶν παλαιῶν, ἀλλὰ τοὺς εφ' ὑμῶν αὐτῶν ἀναλογίσασθε et reliqua.

[347] P. Servilius.
Collega fuit in consulatu Appio Claudio bellumque gravissimum in Cilicia gessit; inter cetera etiam Phaselida et Olympum subiecit; unde rebus bene gestis Isauricus cognominatus est.

{Verr_2.1'58} Vidi conlucere omnia furtis tuis.
Vehementi παραπροσδοκίᾳ καὶ μετὰ μεταβολῆς conlucere omnia furtis illius vidisse se dixit, quasi non esset ornatus fori, sed confessio rapinarum.

Qui se iudiciorum dominos dici volebant, harum cupiditatum esse servos.
ἐκ τῶν ἀντιθέτων laceravit Hortensium, cum illum dicat habuisse in iudiciis dominationem, eundem tamen pati significet in his luxuriae apparatibus quandam libidinis servitutem.

{Verr_2.1'59} Ex suis templis ablata in foro venerabantur.
Graecorum quidem mentes cerimoniosas et deorum observantissimas ostendit, invidiam tamen hoc ipso Verris accumulat, quo magis illos miserabiles facit, qui Romae simulacra deorum recognoscentes venerarentur, ut, quamvis effigies sacrae locum mutassent, nihil tamen de officio suo animi religio perdidisset, quominus illi ubicunque inventos adorarent quos apud se colere consuessent.

In foro p. R. et reliqua.
Senatores hac in parte proscindit, quibus exprobrat infamiam iudiciorum, quod in foro libere et sine metu magistratuum furta publicentur, ubi damnari potius oporteret.

{Verr_2.1'60} Mercator signorum publicorum tabularumque pictarum missus est.
[μετ'] εἰρωνείας καὶ κατὰ συγχώρησιv infertur hic quaestio στοχαστικοῦ ζητήματος. Nam cum sit coniecturaliter tractaturus omnia illa non emisse C.Verrem, sed diripuisse, concedit interim per qualitatem, quasi emisse concedat, et hoc, magistratui Romano per provincias agere [licere] mercaturam. Verum post haec [348] ἄτεχνος πίστις opponitur, inartificialis probatio, de citatione tabularum, in quibus emptio non inveniretur.

{Verr_2.1'62} Quo facilius ad Siciliam possim.
Oratorie simulat ad principalem causam Siciliae, de qua sine dubio dici oportet, se festinare, nimirum, ut quaequae retro ἐκ τῆς παρασκευῆς dicta sunt et altius ad praeparandum repetita, necessario dixerit, non studio loquacitatis ingesserit.

{Verr_2.1'63} Oppidum est in Hellesponto Lampsacum.
Alta ἐπιδιήγησις. Utcumque praesentis causae ratio postulavit, videmus ele ...


[77] [PRO SULLA INCIPIT.]

. . . [ne sibi] videatur adsciscere, ait se non periculum communicare, sed laudem, nec ut plures periclitentur, sed ut multi aequaliter glorientur.

{Sull_10} 'In Autronium testimonium dixisti', inquit, 'Syllam defendis' et relicum.
Acutissimum torquet [argumentum] prope ad vim dialecticorum, ut adversarii propositio utrimque conclusa teneatur. 'Dixisti', inquit, 'in Autronium testimonium et quodammodo nunc deficis a constantia tua, qui P. Syllae patrocinaris'. Huic ita factae propositioni opponitur, ut animadvertis, acuta responsio. 'Si minus integre', inquit, 'testimonium dixi, nec defensioni meae, quam nunc adgredior, inesse debet auctoritas; si vero fides constitit mihi testimonium dicenti, cur non ab eadem fide etiam defensionis huius aequitas descendat?' Et hic iam se animis iudicum latenter insinuat, ut praesens defensio in testimonii vicem cedat.

Videor enim iam non solum studium ad defendendas causas, verum etiam opinionis aliquid et auctoritatis adferre.
[Cavet] valde, ne odium quoddam nimiae huius adseverationis incurrat. Facit enim periculum inpudentiae qui, cum patronus sit, velit testis videri.

{Sull_11} Duae coniurationes abs te, Torquate, constituuntur.
Coniuratio diversi generis infertur geminata propositione et fit a M. Tullio consultissima et non incuriosis lectoribus admiranda discretio, ut solum tempus ipse defendat coniurationis eius, quae se consule deprehensa sit, illud vero superius Hortensio patrocinante fateatur dilucide peroratum. Ita nec fit ulla iactura defensionis, quod illud superius tempus omittat, quoniam defendit Hortensius, et cum hoc sibi potissimum velut privatim et peculiariter vindicet ad diluendum, magis existimatur testimonio niti quam probatione defendens ea scilicet, quibus ipse consul interfuit.

[78] {Sull_12} Ergo istius coniurationis crimen defensum ab eo est, qui interfuit.
Non contentus sibi uni vindicare testis auctoritatem etiam in illo praecedentis coniurationis tempore, quoniam se non potest, vel ipsum testem constituit Hortensium. Sic contra iniuriam temporis utriusque non defensiones duorum, sed testimonia videntur opponi.

Non modo animo nihil comperi, sed [vix] ad auris meas istius suspicionis fama pervenit.
Obnixe negando de illa superiore coniuratione nihil se comperisse hoc persuadere conititur omnia sibi in consulatu suo fuisse manifesta.

{Sull_14} Multa, cum essem consul, de summis rei p. periculis audivi, multa quaesivi, multa cognovi; nullus umquam de Sylla nuntius ad me, nullum indicium, nullae litterae pervenerunt, nulla suspicio.
Haec vero non patroni magis quam testis oratio est. Quibus enim verbis praeterquam his uti posset qui testimonium rogaretur? Mira ergo . . . optinens . . . quasi exspectandum iam non sit, ut probet, quoniam credi debeat rei p. conservatori.

Sed ego nondum utor ad hunc defendendum.
Moderate et consulte facit, quo magis mereatur obtinere testis auctoritatem, quam sibi ipse non vindicet.

{Sull_15} Quae enim fuit Autronii causa, quae Syllae est?
. . . dissimilitudinem duorum, P. Syllae et Autronii, facta comparatione prosequitur, ne huius praedamnatio sit illa sententia, quae in Autronium dicta est. Necessario igitur ostendit numquam similes fuisse, ut per hoc facilius Syllam persuadeat innocentem.

{Sull_17} Illum Allobroges, maximarum rerum verissimi indices.
Oratoria suptilitate adserit hic et confitetur Allobrogum fidem, quos 'verissimos indices' dicit; a quibus Syllam nominatum non esse constabat.

Hic contra ita quievit, ut eo tempore omni Neapoli fuerit.
Quoniam videri poterat P. Sylla damnatus conscientia detecti criminis sui ab oculis omnium secessisse et urbem Romam reliquisse, trahit orator ad verecundiae argumentum dicens eapropter sub oculis esse civium noluisse, quod erubesceret in aliquo vitae suae honorem defloratum dignitatemque mutilatam. Nec moverit nos, quod ita loquatur de Sylla Cicero, quasi damnatus crimine ambitus habuerit Romae demorandi facultatem: habuit enim secundum legem Calpurniam. Nam superioribus [temporibus] damnati lege Cornelia hoc genus poenae ferebant, ut magistratuum petitione per decem annos abstinerent. Aliquanto postea severior lex Calpurnia et pecunia multavit et in perpetuum honoribus iussit carere damnatos; [79] habebant tamen licentiam Romae morandi. Postea, iam damnatis Sylla et Autronio, poenam de ambitu graviorem consules C. Antonius et Cicero sanxerunt, ut praeter haec veteribus legibus constituta etiam exilio multarentur.

Et locus est ipse non tam ad inflammandos calamitosorum animos, quam ad consolandos accommodatus.
[Dicit] Neapolitanam civitatem procul fuisse ab omni contagio illius coniurationis ac propterea delectam P. Syllae, ut ibi non sceleratus lateret, sed miser conquiesceret.

{Sull_18} Veniebat enim ad me et saepe veniebat Autronius.
Salubriter institit huic parti, multis et inpensis precibus auxilium defensionis commemoratis amicitiae veteris officiis Autronium postulasse multosque alios ad hoc impetrandum pro se deprecatores adhibuisse nec tamen extorsisse, ut patronus ei et defensor adsisteret: ne hoc dicere adversarius posset: 'idcirco Autronium non defendisti, quod non satis egerit, ut a te defenderetur.' Sed si hoc impensissime deprecatus est nec impetravit, videri iam potest idcirco ad defendendum Syllam venire, quod de eius innocentia certus sit.

{Sull_21} Quod tandem, Torquate, regnum? Consulatus, credo, mei; in quo ego imperavi nihil.
Cumulaturus invidiam Torquatus in personam M. Tullii et hoc dixerat, quodam illum spiritu velut regiae potestatis exposcere, ut Sylla innocens iudicetur. Itaque . . . statim . . . consulatum suum talia edidisse moderationis et continentiae et virtutis exempla, ut non ipse rex, sed aliis regnum adfectantibus esset inimicus. Qua exsecutione simul et invidia liberat auctoritatem suam et impenetrabilius facit quod ad Syllae victoriam locuturus est.

An tu in tanto imperio, tanta potestate non dices me fuisse regem, nunc privatum regnare dicis?
A maiore ad minus . . ., ut, quod nunc privatus in defendendo reo innocentissimo faciat, non sit regiae superbiae, sed fidei religiosae, qua non putet innocentes esse damnandos, nec cadat suspicio regiae cupiditatis in privatum senatorem, quae non ceciderit in consulem.

Si falsum dixerim, te in eosdem dixisse; si verum, non esse hoc regnare, cum verum iuratus dicas, probare.
In altero ... est, in altero . . . 'Aut invidiae mecum particeps', inquit, 'videberis, si quid in eo regaliter feci, quod in sceleratos homines testimonium dixi, quoniam et te in eosdem dixisse manifestum est: aut, si fides et religio incorrupta in illis omnibus testimoniis fuit, non potest rex videri, qui testimonio adserit veritatem.' [80] In parte igitur percussit Torquati verecundiam, in parte diluit regalis animi proprietatem.

{Sull_22} Uter tandem rex est, isne, cui innocentes homines non resistunt, an is, qui calamitosos non deserit?
. . . praemiserat enim Torquati propositionem valde insolentissimam et liberae civitatis odio dignam: 'Nisi tu defendisses P. Syllam, nemo defenderet.' Cui statim . . . in forma concessiva occurrit. 'Ut', inquit, 'alios concedam patrocinium denegaturos fuisse, in quem iustius derivabitur animi regalis cupiditas: in me, qui protego innocentes, an in te, qui subveniendum non putas innocentibus?' Non tantum ergo se liberavit, sed Torquatum multo acerbius proscidit.

At hic etiam facetus esse voluisti, cum Tarquinium et Numam et me tertium peregrinum regem esse dixisti.
Novitatem Ciceronis multi quidem per illa tempora contumeliis agitare voluerunt, ut Catilina et Clodius et ipse, quamvis collega fuerit, C. Antonius: [cuius] virtutibus obtrectare non poterant, eius humilitatem natalium maledica insectatione carpebant. Notissimum est autem fuisse Ciceronem natione Vulscum Arpino municipio: unde illi quaedam peregrinitatis ab invisoribus concinnabatur infamia. Nec in praesentis causae iudicio Torquatus pepercerat facta mentione regum peregrinorum Tarquinii et Numae. Fuerat enim Pompilius Curibus Sabinis ortus, Tarquinius vero Priscus Demarati Corinthii filius, qui fugiens dominationem Cypseli in Italiam se Tarquinios contulerat ibique liberos procreaverat. Animadvertamus tamen, quantis aculeis asperitatis talionem M. Tullius referat hic Torquato, quem partim despiciendo plus abicit et humillimum facit, partim maiore insectatur invidia, quod in exemplis maiorum illius haereat invidia tyrannidis.

{Sull_23} 'Hoc dico', inquit, 'te esse e municipio.' Fateor et addo etiam: ex eo municipio, unde iterum iam salus huic urbi imperioque missa est.
. . . magna cum gloria subdidit consensionem amplectens municipii sui Arpinatis egregiam nobilitatem: unde et C. Marius exstiterit, bellorum maximorum strenuissimus victor, et ipse, cuius consulatus ad opprimendam Catilinae coniurationem salutaris inluxerit.

Nemo istuc M. Catoni seni, nemo Tiberio Coruncanio, nemo Manio Curio.
M. Cato ille Censorius et Tib. Coruncanius fuerunt e municipio Tusculano; Manius porro Curius, qui de Samnitibus triumfavit, Sabinis oriundus videtur, ubi etiam [81] foculo adsidens aurum, sibi quod hostes optulerant, repudiavit confessus votum sibi esse praecipuum, non ut ipse opibus adflueret, sed ut pecuniosis hostibus imperaret.

{Sull_25} Est enim ipse materno genere municipalis.
Quos in totum destruere non potuit, ex parte destruxit. Nam familiae Manliae veteris egregia nobilitas eminebat, sed maternum genus humilitare conatus est, quasi non sit illi ad originem parentis utriusque dignitas vetustatis aequalis.

Honestissimi generis, sed tamen Asculani.
Asculum civitas est in Piceno, unde etiam principia belli socialis arserunt.

Nisi forte regium tibi videtur ita vivere et relicum.
Decore et hoc cum sublimitate maximae laudis impletur . . . ea ostendens inesse moribus suis, quae non congruentia, sed contraria sint regiae cupiditati.

{Sull_26} Ego tantis a me beneficiis in re p. positis si nullum aliud mihi praemium ab senatu populoque R. nisi honestum otium postularem, quis [non] concederet?
Gloriose in hunc locum decurrit orator laudibus suis plurimis demeritis erga rem p. tribuens, quod tantis iam perfunctus periculis honeste posset ab omni labore requiescere, nisi animus patriae devotissimus nullo posset otio consenescere. Et hic, quantum mea opinio est, imitatus est C. Gracchum: sic enim et ille de legibus promulgatis, ut ipsius etiam verborum faciam mentionem, 'Si vellem,' inquit, 'aput vos verba facere et a vobis postulare, cum genere summo ortus essem et cum fratrem propter vos amisissem, nec quisquam de P. Africani et Tiberi Gracchi familia nisi ego et puer restaremus, ut pateremini hoc tempore me quiescere, ne a stirpe genus nostrum interiret et uti aliqua propago generis nostri reliqua esset, haud [scio] an lubentibus a vobis impetrassem.

{Sull_28} Etenim, in qua civitate rem tantam gesserim, memini, in qua urbe verser, intellego. Plenum forum est eorum hominum, quos ego a vestris cervicibus depuli, iudices, a meis non removi.
[Figura] quidem in orationibus plurimis frequentata Ciceroni, qua velut divino quodam mentis instinctu imminentem sibi providebat invidiam et ex ea periculum, quod evenit. Verum mihi altius consideranti hanc omnem, quam localiter intulit [figuram], occurrit vehemens et ad causam P. Syllae salubriter pertinens virtus. Nam cum in praesenti exsecutione testetur extinctis iam plurimis hostibus patriae superesse tamen innumerabiles, qui sibi nocere votis ardentibus cupiant, hoc sine dubio relinquit iudicum tacitis cogitationibus, numquam se ad defendendum [82] Syllam processurum fuisse, si eum vel tenui aliquo argumento sensisse cum hostibus rei p. suspicaretur, cui minuendus esset illius coniurationis numerus, ne plures in posterum sibi reservet inimicos.

{Sull_31} Quod cum is tribunus pl. facit, qui unus videtur ex illis ad lugendos coniuratos relictus, nemini mirum est; difficile est enim tacere, cum doleas.
Insectatur invidia maiore Torquatum et, cum sit ab illo ipse reprehensus quasi mutato proposito voluntatis, qui Catilinae oppresserit coniurationem, reis tamen eiusdem criminis patrocinetur, versa quodammodo vice ipsum Torquatum quasi defensorem coniurationis insimulat et dicit imitari eum tribunum pl., qui moleste poenas hostium publicorum ferat. Significat videlicet L. Calpurnium Bestiam sive - nam et hoc suspicari possumus - Q.Metellum Nepotem. Post quod exemplum . . . in fine sententiam posuit, quod genus in Tullianis orationibus rarum est. 'Difficile est,' inquit, 'tacere, cum doleas'. Dolor enim quibusdam tormentis animi laborantis effusus ad inpatientiam vocis erumpit.

{Sull_32} Qui filium suum vita privavit, ut in ceteros firmaret imperium.
De familia Torquati mutuatur exemplum, quo validius ad consensum redigeretur, puniendos ab re p. fuisse hostes intra moenia deprehensos, cum per contextum sui generis recordaretur extitisse, qui filium capite puniret. Et hoc in loco Manlium significat, qui cum P. Decio functus est consulatum. Ex virtute cognomen Torquati habuit, quod uno de Gallis hostibus interfecto torquem sibi velut spolium superati hostis induerat. Ab hoc comperimus filium non ob aliquod criminosum, sed gloriosum et militare facinus interemptum, quod contra patris interdictum cum hoste quamvis feliciter dimicasset.

{Sull_34} Atque etiam illud addam, ne qui forte incipiat subito te amare, Torquate.
. . . ista dicit insidiosa quadam benignitate proscindens adversarium.

{Sull_36} Ab Allobrogibus nominatum Syllam esse dicis. Quis negat? Sed lege indicium et vide, quemadmodum nominatus sit.
. . . facta ab indicio Allobrogum et . . . inlata propositione, [ne] sensio in contrarium vergeret, vigilantissime ἀπὸ τοῦ τρόπου ipsius indicii modum tractare [83] adgressus est ostendens quaesisse Gallos de L. Cassio Longino, quemadmodum Sylla esset animatus, et hoc eos fecisse, non quod de eius moribus et proposito voluntatis aliquid audissent, sed quod facta mentione P. Autronii, quem consortem fuisse praecedentis illius de ambitu damnationis audierant, existimassent aliquid etiam de coniuratione quaerendum. Deinde vincenter subicit responsum Cassi illud unum respondentis nihil se de P. Sylla scire pro certo. Ibidemque statim . . . , quod nos a pari dicimus, defensionem complectitur dicens huiusmodi responsum Cassi pro eo habendum, atque si negasset P. Syllam sceleris huius esse participem, quoniam is, qui de omnibus instructissimus fuerit, de hoc ideo nihil scierit, quod Sylla innocens esset.

Si respondisset idem sentire et secum facere Syllam.
. . . ad formam concessivam revocans argumentationem: etiamsi quaerentibus Gallis respondisset L. Cassius P. Syllam huius initi contra rem p. sceleris esse participem, valere non debuisse pro crimine, quando facile crederetur illum, quo spem robustiorem Gallis daret, de nobilissimo viro non dubitasse mentiri. Quae . . . multum proficiet ad illud, quod negaverat Cassius se comperisse, quid animi Sylla haberet, ut tale genus responsionis absolute purgaverit innocentiam.

{Sull_37} Nisi forte veri simile est P. Syllae nomen in memoria Cassio non fuisse.
. . . Verisimilia contrahit argumenta per qualitatem personae, quam generis nobilitas inlustrabat, ut se etiam non quaerenti Cassio potuerit offerre nec tamen aliquid ille se dixerit comperisse.

{Sull_39} Sed ego in quaestionibus et indiciis non hoc quaerendum arbitror, num purgetur aliqui, sed num arguatur.
. . . et perquam exercitata respondendi facultate propositioni accusatoris occurrit non illud spectandum in indiciis, an defensus sit aliqui, sed an nominatus, quoniam videri possit etiam stulta defensio id quod non accusetur velle purgare.

{Sull_40} Exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, me accusat; ait me aliter ac dictum sit, in tabulas publicas rettulisse. O dii immortales! et relicum.
. . . iuxta dignitatem personae. μετ' ἀγαναcτήσεως κατὰ γένεσιν. In excessum locus totus effunditur cum indignatione vehementi. Fit enim coniectura incidens, an P. Syllae nomen subtraxerit Cicero et id egerit, ne in tabulas publicas referretur. Non debuit ergo humiliter et timide hanc defensionem, sed cum impetu flagrantissimae indignationis implere, quasi monstri simile sit in tanto consule aliquid [84] potuisse fraudis existere. Hae sunt defensiones, quae in personis inlustribus quendam spiritum laudis imitantur.

{Sull_41} Institui senatores, qui omnia iudicum dicta, interrogata, responsa perscriberent. At quos viros! non solum summa fide, sed etiam, quos sciebam memoria, scientia, celeritate scribendi facillime quae dicerentur persequi posse.
Ad diluendam quaestionem, quae, ut diximus, incidens nata est, an falsum consul in tabulas publicas rettulerit, inferuntur haec exempla validissima, quod ad scribendum omne, quod iudices pronuntiarent, idoneos admoverit senatores. Et vigilanter duo illis praecipua et quae ad instrumentum fidei necessaria sunt adscribit: animi integritatem et velocitatem scribendi, ut fides non deceperit veritatem . . .

* * * [_Desunt XVI paginae._]

. . . conversus.

{Sull_91} O miserum, infelicem illum diem.
Oratorie deplorat etiam illud tempus, quo damnatus est ambitus crimine, ut in eo desinat invidiosus esse, in quo miserandus existimetur.

{Sull_92} Vos reiectione interposita nihil suspicantibus nobis repentini in nos iudices consedistis ab accusatoribus delecti ad spem acerbitatis et relicum.
Sensus quidem multae obscuritatis est; cuius intellectus sic aperietur: Per illud tempus, cum esset alius praeter Syllam reus, qui causam de vi lege Plautia diceret, omni labore conisus est L. Torquatus, ut ante iudicum reiectio fieret ad eam cognitionem, quae de illo quoque futura erat, qui huiusmodi reatu petebatur, et hoc nimirum eo consilio et calliditate perfecit, ut melioribus et iustioribus ad illam causam iudicibus electis, qui superessent inmitiores et asperi iudices, quique ab illorum numero fuissent reiecti, de P. Sylla iudicarent pro naturae suae videlicet asperitate hunc vel innocentem damnaturi. De reo metuens orator in orationis exitu praecavet et invigilat, ut iudicibus, quorum asperitatem metuit, incutiat verecundiam, priusquam ad ferendas sententias eant, ut metuentes invidiam nimiae duritiae, si reum poenae addixerint, iam pro illo sentire cogantur. Et ne hoc ipso tamen animos eorum laederet, communicavit fortunam temporis sui et consulatus, in quo et ipse contraxerat quasi nimis acerbae severitatis invidiam dicitque in commune omnibus consulendum, ut severitatem nimiam, quam temporis necessitate susceperunt, praesenti humanitate mitificent.

[PRO SYLLA EXPL.]


[85] INC. IN P. CLAUDIUM [ET CURIONEM]

. . . [huiusmodi genera orationum] aput Graecos [ἐπαινοῦντα καὶ ψέγοντα] nominantur continentia ferme laudes et vituperationes. Non enim rei postulantur a Tullio vel C. Curio vel P. Clodius, sed quoniam habuerant in senatu quandam iurgiosam decertationem, visum Ciceroni est hanc orationem conscribere plenam sine dubio et asperitatis et facetiarum, quibus mores utriusque proscindit et de singulorum vitiis quam potest acerbissime loquitur. Sed enim principium huius offensae fertur a P. Clodi reatu descendisse. Nam visus est in domo pontificis maximi C. Caesaris eiusdemque praetoris incestum fecisse cum eius uxore Pompeia eo tempore, quo per Vestales virgines et matronas honestissimas in operto Bonae Deae sacrificium viris omnibus inaccessum fiebat. Unde elabso tamen Clodio magna invidia percrebruit et infamia caerimoniarum , ut senatus decernere cogeretur omni diligentia consulum pervestigandum, si quod esset publicis religionibus inlatum flagitium. Accedebat huc etiam praeiudicium quoddam C. Caesaris ipsius pontificis, qui uxorem suam ilico repudiavit. Postquod reus de incesto factus est P. Clodius accusante L. Lentulo, defendente C. Curione patre. Nam tres illis temporibus Curiones inlustri nomine extiterunt atque in libris adhuc feruntur: Curio avus, qui Servium Fulvium incesti reum defendit, et hic C. Curio pater, qui P. Clodio adfuit, et tertius ille Curio tribunicius, qui bello civili Pompeiano in Africa periit, cum esset partium Caesaris, oppressus ab equitibus Iubae regis. Sed hactenus de Curionibus dictum sit. Multum diuque habitis concertationibus ante iudicium P. Clodius a turbulenta multitudine, ne causam diceret, non sine impetu seditionis adiutus est auctore huius conspirationis Q. Fufio Caleno tribuno pl., cuius mentionem creberrimam Tullius in Filippicis orationibus facit. Obstinante vero paene universo senatu pro sanctimonia religionum adversus crimen incesti iudices tamen ad extremum dati sunt. Et primo quidem ab senatu praesidium petiverunt, [ut] de Clodio, potentissimo homine, liberius iudicaretur. Verum ita res cecidit, ut in eum multi grave testimonium dicerent: quorum in numero Marcus ipse Tullius interrogatus ait ad se salutatum venisse ipsa die Clodium, qua se ille contenderat Interamnae fuisse millibus passuum ferme LXXXX ab urbe disiunctum; quo scilicet videri volebat incesti Romae committendi facultatem non habuisse. Et post haec ab iudicibus XXV damnatus est. Praevaluit tamen ad eius victoriam maior eorum numerus, qui absolverunt, nam XXX et una pro eo sententiae latae sunt. Inde igitur [86] kapitalis inimicus in M. Tullium coepit efferri et, cum illo anno potestate quaestoria fungeretur, aput populum creberrimis eum contionibus lacessebat; minas quin immo praetendens ad familiam se plebeiam transiturum, ut tribunus pl. fieret, denuntiabat. Quibus minacissimis illius vocibus vehementi et acerrimo spiritu hac oratione Cicero respondit [perstringendo mores] duorum, tam ipsius quam Curionis.

EXPLANATIO

Statueram, P. C., quoad reus esset P. Clodius, nihil de illo neque apud vos neque alio ullo in loco dicere.
Facere videtur hoc [προοίμιον] gravitatis et modestiae suae, verum summa cum asperitate, quamvis absolutus sit Clodius, tamen incestum vere commisisse adhuc adseverat. Hoc enim testificando, se omni humanitate et patientia reo P. Clodio pepercisse, sine dubio [βιαίως] confirmat veritatem sui testimonii, ut omnia de illo cum fide dixerit, cui per illud tempus reatus parcendum putaverit.

Ac furiosis contionibus indixerat.
Opportune et acriter furiosum Clodium dicit, ut in eum suspicio conveniat incesti, cuius ingenium furore iactetur.

Quod simul ab eo mihi et rei p. denuntiabatur.
Et suae dignitati plurimum dedit et Clodium vehementius accusavit; nam gloriae Ciceronis accedit, quod seiungi ab re p. non potest; invidiae autem P. Clodii adstruitur, si odisse videatur in Cicerone rem p.

Nihil me addere ad alterius periculum.
Satis agit, ut in dicendo testimonio non existimetur esse mentitus.

Sin esset iudicatum non videri virum venisse, quo iste venisset.
Amaritudo stomachi est in hac sententia, qua perstringit mores P. Clodi scilicet inpudicos ita dicendo : non videri virum venisse, quo iste venisset, quasi hoc pronuntiaverint, qui eum sententiis suis liberaverunt, non ut incestum sibi probari non potuisse dicerent, sed ut ipsum virum negarent.

Ut ille iudicio tamquam e naufragio nudus emersit.
[Hoc] in loco et ipsorum iudicum perstringit infamiam, quorum sententiis fuerat absolutus. Nam partim trecena millia, partim vero, secundum opiniones aliorum, quadringena accepisse dicuntur.

Syriam sibi nos extra ordinem polliceri.
[87] Diximus in argumento per illud tempus Clodium fuisse quaestorem. Opimas igitur provincias cupiditati suae blandientem dicit in animo habuisse, quasi hoc ab senatu consequi posset, quod ipse rapinarum meditatione gestiret.

Creditoribus suis spem ostentare provinciae videretur.
Et defaeneratum hac in parte significat.

Augent magnum quendam cumulum aeris alieni,
quod non posset nisi omnium provinciarum spoliatione dissolvi.

Ingemuit gravius timidior quidam creditor.
Ne quaesieris eius personam, de quo videtur hoc dicere. Nam generaliter fingit, ut desperatio pecuniae recuperandae consternaverit creditores eius metuentes scilicet revertendi tarditatem.

Confirmat se comitiis consularibus Romae futurum.
Aculeus est asperitatis, nam plerisque in locis interversas ab eodem Clodio criminatus est pecunias candidatorum.

Tanto prius ad aerarium venit, ut ibi ne scribam quidem quemquam offenderet.
Aput aerarium sortiri provincias et quaestores solebant et scribae, ut pro certo appareret, in quam provinciam vel cum quo praeside proficiscerentur. Ardorem quendam nimiae cupiditatis volens exprimere festinasse ad aerarium dixit, ut etiam scribarum praeveniret adventum.

Qui omnia sacrificia nosset.
Ut incestum significaret, medie suspendit elocutionem, non ut religionem praetenderet, sed ut crimen.

Cum se ad plebem transire velle diceret, sed misere fretum transire cuperet.
Quoniam patriciis non licebat tribunatum pl. accipere, idcirco se Clodius denuntiaverat in plebeiam familiam transiturum, ut adeptus hanc potestatem de suis inimicis vindicaretur. De 'freto' autem quod ait, illud significat, quo Sicilia ab Italia separatur: in qua se provincia sub C. Vergilio gratularetur idem futurum esse quaestorem.

Hanc loquacem Siciliam non despexit.
Loquacem videtur Siciliam dicere, quod plerosque de pecuniis repetundis accusaverant, sed ut scimus ipsum C. Verrem.

[88] Accesserunt ita pauci, ut eum non ad contionem, sed sponsum diceres advocasse.
Aere alieno gravatum et supra dixerat Clodium; solebant autem versuram facientes quasi ad spem solutionis futurae sponsores dare. Verum hic volens eius perfidiam denotare ait non aliter paucos ad rostra venisse, quam si convocasset eos, qui pro se sponderent. Multos enim fefellerat, cum periculo sponsionis adstringeret.

Cuius satisdationes semper dicuntur induci.
Satisdationes dicit rescindi sententia praetoris. Et hoc in loco significat viros, qui stulte timerent, [ne] pro Clodio mutuante pecuniam spondeant, cum saepenumero experti sint multos sponsores eius hoc nexu liberatos, cum se circumventos illius fraude docuissent.

Primum homo durus ac priscus invectus est in eos, qui mense Aprili aput Baias essent.
Consuetudo erat multis ineunte verno ad aquarum, quae sunt in Campania, velut fomenta salubria convenire. [μετ' εἰρωνείας] igitur intulit personam Clodii quasi priscae severitatis et continentiae viri, cui displiceant et quae non ad delicatam voluptatem, sed ad valetudinis optinendae curam fieri soleant, cum sit ipse omnium libidinum cupiditatibus deditus. Et hinc fiet gradus ad ipsius Ciceronis Puteolanas possessiones, in quas devertere ad oblectamentum solebat. Removit ergo inpudentiam reprehendentis a moribus suis, ne vel superbus vel nimium delicatus habeatur.

Per quem hominibus maioribus natu ne in suis quidem praediis tunc, cum Romae nihil agitur, liceat esse valetudinique servire.
Congesta et copiosa defensio est in ipsa propositione, ut eorum moribus nihil oporteat exprobrari, qui certo tempore anni salubres aquas petant, vel quia aetate provecti sint, quae ferme valetudo parum fida est, vel quia in suis praediis demorentur, quod est legitimae honestatis, vel quia eo tempore, quo sint Romae omnia quietissima, ne quis hoc ad fugiendum laborem civilium rerum facere videatur, vel quod sit omnimodo valetudini serviendum, quae non minus ipsis senatoribus quam rei p. necessaria sit, ut fortius possint obire omnia, quae gerenda sunt.

Ita fuit caecus, ut facile appareret vidisse eum, quod fas non fuisset.
[ἀμφιβολία ἀπ' ὀνόματος]; de Appi enim Caeci familia genus trahebat. Et praecipitem volens significare atque temerarium resculpit infamiam illius incesti, quod fecisse in [89] operto Bonae Deae videbatur, quo viris ingredi non liceret, quasi poenam criminis sui luere iam coeperit nihil providendo quod dicat.

Illum patronum libidinis suae.
C. Curionem, qui de proscribtione Syllana fundum emerat in Campania, qui C. Marii nuper fuerat et ipsius Arpinatis. Quo se exemplo facillime Cicero purgavit non esse id in se reprehendendum, quod municipi suo C. Mario consulari numquam fuerit infame.

Nam rusticos ei nos videri minus mirandum est, qui manicatam tunicam et relicum.
Mixta responsio et facetiis urbanitatis et asperitatis violentia non sine [συγκρίσει καθ' ὁρισμόν]. Definit enim rusticos et urbanos ita, ut in se ingenium sobriae virtutis, in Clodio indicia foeditatis et dedecora proscribat.

Tu, qui indutus muliebri veste fueris.
Videtur enim Clodius habitu muliebri sexum mentitus penetrasse domum C. Caesaris, ut incestum sub hac fraude committeret. Id describitur [διατυπώσει προσώπου], ut omnia liniamenta turpitudinis detegantur.

Cum calautica capiti accommodaretur.
[κόσμου] genus, quo feminae capita velabant, hoc nomine ferebatur. Et Afranius meminit in Consobrinis ita dicens: "Cum mithris, calauticis." Inpudico igitur habitu erubescendi dedecoris quaedam figura describitur. Atque ita se et in historia temporis huius commemoratio habet: C. Caesaris pontificis maximi praetoris domi sacrificium sollemne pro populo fiebat. Huc vir ornatu muliebri quod introierat, sacrificium instauratum est. Res ad senatum delata est. Patres conscribti decreverunt, [ut] de ea re non aliter quam de incestu quaereretur. Eo crimine reus factus est P. Clodius Pulcher delatore L. Lentulo, qui consul fuit post cum C. Marcello, subscribentibus Cn. et L. Lentulis. Aurelia, Caesaris mater, testis in iudicio audita est. Ea pro testimonio dixit suo iussu eum esse dimissum; idem dixit Iulia, soror Caesaris. Et tamen post haec absolutus est.

Credo, postquam speculum tibi adlatum est, longe te a pulchris abesse sensisti.
Festivissime simul et nobilitatem generis infamatam et mores femineos in speculi contemplatione detexit, quo ferme ad explorandam curae suae diligentiam mulieres uti solent. Ergo et inliberalem figuram probro dedit et maiorum suorum dissimillimum contestatus est. Nam fuit hoc Claudiae familiae cognomen [90] inlustre. Quippe antiquitus P. Claudius Appi Caeci filius primus ex isto genere Pulcher appellatus est. Hic consul aput Drepanam adversus auspicia Poenis classe conflixit. Ea pugna Romanorum naves perierunt CXX. Ob id factum dies ei dicta est perduellionis a Pullio et Fundanio tr. pl. Cum comitia eius rei fierent et centuriae introducerentur, tempestas turbida coorta est; vitium intercessit. Postea tr. pl. intercesserunt, ne idem homines in eodem magistratu perduellionis bis eundem accusarent. Itaque actione mutata, iisdem accusantibus, multa inrogata populus eum damnavit aeris gravis CXX millibus.

'At sum', inquit 'absolutus.' Novo quidem hercle more, cui uni absoluto lites aestimatae sunt.
[διασυρμός]. Victoriam quoque iudicii orator convertit in dedecus inopinata inlata huiusmodi responsione. Lites autem damnatis reis aestimabantur, cum taxatio pecuniae fiebat, quae illis adplicaretur. Quoniam ergo non probatione innocentiae sed corruptis iudicibus fuerat Clodius absolutus, idcirco ait absoluto lites aestimatas, hoc est poena quidem liberatum, sed pecunia quodammodo multatum, quam iudicibus pro absolutione numerasset.

Quasi ego non contentus sim, quod mihi quinque et XX iudices crediderunt, [XXXI tibi nihil crediderunt] qui sequestres abs te locupletes acceperint.
Notemus verborum medietates elegantissime ab oratore suspendi. Nam cum prae se ferret Clodius victoriam iudicii, quod liberatus sententiis pluribus videretur, ait Tullius ad confirmandam testimonii sui religionem XX et quinque sibi iudices credidisse, illos videlicet, qui reum damnaverant; sed etiam illos, qui pro reo sententiam dixerint, ipsi Clodio nihil credidisse, quando ab senatu auxilium petierint et aput sequestres idoneos illam deponi pecuniam voluerint, ne frustrarentur ea spe, quam reo paciscente praesumserant. Et has ergo sententias, quae videbantur Clodio aliquid honestatis adquirere, in vituperationem convertit, ut pars iudicum damnarit incestum, pars vero privatum lucrum praeposuerit religioni. Et hic subest [παραπροσδοκία] postulasse iudices ab senatu praesidium, non ut fortiter et libere iudicarent, sed ne illam sibi pecuniam reus absolutus eriperet.

Divortium pontificis maximi.
Praetexuntur argumenta, quibus incestum P. Clodii potuerit facillime probari, nisi pecunia intercessisset. Nam C. Caesar pontifex diebus illis repudiarat uxorem; feminae quoque, quae illi sacrificio interfuerant, de interventu virili testimonium dixerant; servi etiam, cum peterentur in quaestionem, alienati fuerant et in diversas provincias ab domino missi: quinque etenim servi, in quos maxime suspicio [91] congruebat, partim missi sunt ad Appium Claudium, qui frater eiusdem fuerat et in Graecia tunc agebat, partim ad vilicum Diogenem nomine, qui trans Alpis morabatur. Nec non etiam ancillae in tormenta sunt postulatae, quae propiores ministerio fuerant Pompeiae, uxoris Caesaris. Quarum fuit e numero Habra quaedam nomine, cuius in cellam P. Clodius confugisse arguebatur. De stupro autem scelerato quod ait, illud videtur incestum significare, cuius infamia circa sororem Clodiam pervolgabatur.

Quattuor tibi sententias solas ad perniciem defuisse.
Ne quam habeat Clodius absolutus innocentiae dignitatem, facta comparatione numeri ostendit prope eandem portionem fuisse, quae damnarit incestum, nec illi integritas sua, sed cuiusdam perexigui numeri felicitas patrocinata sit.

Nam L. quidem Cotta.
Hic fuit auctor iudiciariae legis Aureliae, qua senatoribus abrogata est summa potestas iudicandi et communicata cum Romanis [equitibus et tribunis] aerariis ita, ut in iudiciis esset minor numerus senatorum.

Ut posthac lege Aurelia iudex esse non possit.
Paene quidem verisimile non est, quod prae se tulisse Clodium dicit pecuniam se recepturum, qua sententias emerat eorum, qui se crimine liberassent. Quid enim esset hoc stultius, cum semet ipsum hac praedicatione damnandum fuisse confiteretur, nisi iudices corrupisset? Sed non abhorret a fide hoc dixisse Clodium eo tamen proposito, quo significaret innocentem se principum vi et inimicorum potentia laborasse et eapropter pecuniam dedisse iudicibus, ut quoquo modo illorum manibus eriperetur, qui se opprimi vellent. Id ergo hic [προληπτικῶς] negat iudices illos Tullius pecuniam, quam acceperint, reddituros, ne postea in numero iudicum lege Aurelia esse non possint: sive quod se pecuniam reddendo faterentur esse corruptos, sive quod amissis trecenis vel quadringenis millibus, quae a reo acceperant, in egestatem revolverentur ac propterea in iudicum [numerum posthac referri non possent].

* * * [_Incertum est, quantum desit_]


[INCIPIT DE REGE ALEXANDRINO.]

. . . privatis erubescendum.

Ut rapiat, ut latrocinetur.
Vehementibus et invidiosis verbis utitur; non enim dixit: ut exposcat hereditatem, ut sibi vindicet, sed, quo vel maxime pudor consterneretur [92] audientium, 'ut rapiat', inquit, 'ut latrocinetur', quae sine dubio non iuris verba, sed sceleris ab huiusmodi cupiditate deterreant.

Si hercle in nostris rebus tam acres ad pecuniam, tam adtenti, tam avari soleremus esse.
Dicere quidem generaliter videtur, etiamsi in privatis pecuniis avari homines essent, in publicis tamen disceptationibus non oportere tantam cupiditatem pecuniae profiteri; sed procul dubio nihil aliud agit, quam ut M. Crassi mores denotet, de quo praeter historiam praeterque exitum mortis eius, in quam praeceps quodammodo ruit, cum ad diripiendas Parthiae urbes opulentissimas Eufratem transisset, etiam ipse Tullius auctor est libro tertio de officiis {3'75}, cuius verba inferam, quo magis, quid de moribus eius iudicarit, appareat. Sic enim mihi textum recordor: 'Itaque si vir bonus habeat hanc vim, ut si digitis concrepuerit, possit in locupletum testamenta nomen eius inrepere, hac vi non utatur, ne si exploratum quidem habeat, id omnino neminem umquam suspicaturum.' Deinde subicit: 'At dares hanc vim M. Crasso, ut digitorum percussione heres posset scriptus esse, qui re vera non esset heres, in foro, mihi crede, saltaret.'

Sed tamen quae sunt nostra iudicia.
Temptaverat Crassus adseverare non semel de hac Aegypti hereditate, sed frequentissime praeiudicatum, ac primo quidem illo tempore, quo pecunia repetita esse ab Tyriis et advecta Romam videbatur seposita iam nuper ab Alexa rege. Occurrendum est igitur, ut haec refutentur. Et in ipsa propositione [μικτὴ διαίρεσις] insigniter facta est, quod his verbis ingredi coeperit:

Debent esse modestissima, quoniam quidem est hoc summi imperii nosmet ipsos de nostris rebus iudicare,
nam vult orator intellegi paene inpudenter senatum de causa sua iudicare voluisse, cum sit naturale, ut unusquisque non possit aequitatem tueri de lucro suo potissimum cogitans, quod plerumque conitatur etiam cum inprobitate deposcere.

Qui ex hereditate tanta unum solum nomen agnoverimus.
Cito rapuit pro se argumentum iudicasse quodammodo . . .

* * * [_Desunt XII paginae._]

. . . ut bellum gerendum esse censeret, qui mentionem pecuniae fecerat.

Sic est iusta causa belli, sicuti Crassus commemoravit cum Iugurtha fuisse.
Notissimum est Micipsa rege Numidiae mortuo trifariam inter Atherbalem et Hiempsalem et Iugurtham regnum esse divisum. Quos tamen duos idem [93] Iugurtha partim vi partim vero insidiis interfecit. Haec illi fuit causa praecipua bellum gerendi adversus populum R. Qui tamen post multos imperatores graviter adflictos ad extremum C. Mario imperatore superatus est.

Non patiar hanc exaudiri vocem huius imperii: 'Ego te, nisi das aliquid, hostem, si quid dederis, socium et amicum iudicabo.'
Ad tuendam rationem pudoris exsequitur non decere populum R. has potestates regias nundinari, ut obiecta quadam senatui facie turpitudinis id vel maxime faciendum esse persuadeat, quod sit congruens honestati.

Cum ille rex sit interfectus, hunc puerum in Syria fuisse.
[στοχασμὸς ἀπὸ προσωπικῶν κεφαλαίων] haec sumuntur de locis coniecturalibus, qui sunt primi videlicet in huius status divisione, a voluntate et facultate [ἀπὸ βουλήσεως καὶ δυνάμεως]. Nam quod pueritiae facit mentionem, voluntatis est non potuisse Ptolomaeum kapitalibus odiis dissidere, quem puerilis infirmitas ab huiusmodi obstinatione revocaret; facultatis est autem, quod ait in Syria fuisse, ut absens copiam non habuerit illius interficiendi, quem dicebatur interemisse.

Atque illud etiam constare video: regem illum, cum reginam sororem suam, caram acceptamque populo, manibus suis trucidasset, interfectum esse impetu multitudinis.
Congestis valde praeparationibus fidem fecit [λυσέι κατ' ἀνατροπήν], ut hanc caedem a populo magis Alexandrino factam probaret, non Ptolemaeo iubente commissam. Notemus enim gradatim fieri augmenta, quae praegravent suspicionem ad populares impetus pertinentem. Nam coepit ad hunc modum: 'Atque illud etiam constare video', ut de veritate non sit ambigendum, si constet apud omnes. Dein subdidit: 'cum reginam sororem suam', ut atrocitas parricidii et multo maior in exitio reginae omnibus fuerit horrori. Post haec adiecit eandem 'caram . . .

* * * [_Desunt L paginae._]

Pro Flacco


Attalus' home page | 24.05.10 | Any comments?