Sallustius, Historiae 1 - Latin text (original) (raw)

Back

C. SALLUSTI CRISPI

HISTORIARUM FRAGMENTA

Based on the editions by B.Maurenbrecher (1893) and A.Kurfess (1957), but with the fragment numbers adjusted to match the translation by P.McGushin. McGushin's fragment numbers are shown in red; Maurenbrecher's fragment numbers are shown in green.


LIBER PRIMUS

[1] {1.M} Res populi Romani M. Lepido Q. Catulo consulibus, ac deinde militiae et domi gestas composui.

[2] {8.M} Nam a principio urbis ad bellum Persi Macedonicum.

[3] {4.M} [Cato] Romani generis disertissimus paucis absolvit . . . Fannio veritatem {tradidit Sallustius}.

[4] {2.M} Recens scriptum.

[5] {3.M} Nos in tanta doctissimorum hominum copia.

[6] {10.M} ADNOT. SUPER LUCANUM Quod Cato hic rogatione Clodii missus est Cyprum, ut cerneret hereditatem regis Ptolemaei, qui defunctus vita populum Romanum heredem fecerat; meminit huius Sallustius in principio libri primi historiae.

[7] {6.M} Neque me diversa pars in civilibus armis movit a vero.

[8] {7.M} Nobis primae dissensiones vitio humani ingeni evenere, quod inquies atque indomitum semper in certamine libertatis aut gloriae aut dominationis agit.

[9] {11.M} Res Romana plurimum imperio valuit Ser. Sulpicio et M. Marcello consulibus, omni Gallia cis Rhenum atque inter mare nostrum atque Occanum, nisi qua a paludibus invia fuit, perdomita. Optimis autem moribus et maxima concordia egit inter secundum atque postremum bellum Carthaginiense.

[10] {11.M} At discordia et avaritia atque ambitio et cetera secundis rebus oriri sueta mala post Carthaginis excidium maxime aucta sunt. Nam iniuriae validiorum et ob eas discessio plebis a patribus aliaeque dissensiones domi fuere iam inde a principio, neque amplius quam regibus exactis, dum metus a Tarquinio et bellum grave cum Etruria positum est, aequo et modesto iure agitatum. Dein servili imperio patres plebem exercere, de vita atque tergo regio more consulere, agro pellere et, ceteris expertibus, soli in imperio agere. Quibus saevitiis et maxime fenore oppressa plebes cum� assiduis bellis tributum simul et militiam toleraret, armata montem sacrum atque Aventinum insedit, tumque tribunos plebis et alia sibi iura paravit. Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum.

[11] {15.M} Quietam a bellis civitatem.

[12] {12.M} Postquam remoto metu Punico simultates exercere vacuum fuit, plurimae turbae, seditiones et ad postremum bella civilia orta sunt, dum pauci potentes, quorum in gratiam plerique concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine dominationes affectabant; bonique et mali cives appellati non ob merita in rempublicam, omnibus pariter corruptis; sed uti quisque locupletissimus et iniuria validior, quia praesentia defendebat, pro bono ducebatur.

[13] {16.M} Ex quo tempore maiorum mores non paulatim, ut antea, sed torrentis modo praecipitati; adeo iuventus luxu atque avaritia corrupta, ut merito dicatur, genitos esse, qui neque ipsi habere possent res familiaris, neque alios pati.

[14] {13.M} Omnium partium decus in mercedem corruptum erat.

[15] {17.M} AUGUSTINUS Eo quippe tempore disputatur, quo iam unus Gracchorum occisus fuit, a quo scribit seditiones graves coepisse Sallustius.

[16] {19.M} Tantum antiquitatis curaeque maioribus pro Italica gente fuit.

[17] {20.M} Citra Padum omnibus lex Licinia ingrata fuit.

[18] {21.M} Atque omnis Italia animis discessit.

[19] {22.M} Post defectionem sociorum et Latii.

[20] {23.M} Quippe vasta Italia rapinis, fuga, caedibus.

[21] {24.M} Postremo i�psos colonos per miserias et incerta humani generis orare.

[22] {25.M} Incidit forte per noctem in lenunculum piscantis.

[23] {28.M} Bellum, quibus posset condicionibus, desineret.

[24] {26.M} Nihil esse de republica neque libertate populi Romani pactum.

[25] {144.M} Nexuit catenae modo.

[26] {29.M} Libertatis insueti.

[27] {32.M} Quis rebus Sulla suspectis maximeque ferocia regis Mithridatis in tempore bellaturi.

[28] {33.M} Maturaverunt exercitum Dyrrachium cogere.

[29] {34.M} Inde ortus sermo, percuntantibus utrimque: satin salve, quam grati ducibus suis, quantis familiaribus copiis agerent.

[30] {35.M} ADNOT. SUPER LUCANUM Sulla de Asia regressus pugnavit cum Mario adulescente, qui victus Praeneste fugit. Hic est Marius, qui invita matre Iulia adeptus est consulatum, de quo Sallustius meminit.

[31] {36.M} Et Marius victus duplicaverat bellum.

[32] {37.M} Apud Praeneste locatus.

[33] {38.M} Carbo turpi formidine Italiam atque exercitum deseruit.

[34] {42.M} Ut Sullani fugam in noctem componerent.

[35] {31.M} Ut Sullae dominatio quam ultum ierat desideratur.

[36] {44.M} Ut in M. Mario, cui fracta prius crura, bracchiaque, et oculi effossi, scilicet ut per singulos artus exspiraret.

[37] {45.M} Et liberis eius avunculus erat.

[38] {47.M} Cum arae et alia diis sacrata supplicum sanguine foedarentur.

[39] {48.M} LYDUS The nomenclators, as Aemilius says in his commentary on the Histories of Sallustius, are those who indicate and name the Roman citizens.

[40] {49.M} Igitur venditis proscriptorum bonis aut dilargitis.

[41] {50.M} Nihil ob tantam mercedem sibi abnuituros.

[42] {51.M} Quo patefactum est rempublicam praedae, non libertati repetitam.

[43] {18.M} Et relatus inconditae olim vitae mos, ut omne ius in viribus esset.

[44] {52.M} Simulans sibi alvom purgari.

[45] {53.M} Id bellum excitabat metus Pompei victoris Hiempsalem in regnum restituentis.

[46] {46.M} Magnis operibus perfectis obsidium cepit per L. Catilinam legatum.

[47] {54.M} De praefecto urbis quasi possessione reipublicae magna utrimque vi contendebatur.

[48] {55.M} Clementia et probitas vostra, Quirites, quibus per ceteras gentis maxumi et clari estis, plurumum timoris mihi faciunt advorsum tyrannidem L. Sullae, ne, quae ipsi nefanda aestumatis, ea parum credundo de aliis circumveniamini - praesertim cum illi spes omnis in scelere atque perfidia sit neque se aliter tutum putet, quam si peior atque intestabilior metu vostro fuerit, quo captis libertatis curam miseria eximat - aut, si provideritis, in tutandis periculis magis quam ulciscendo teneamini.

2 Satellites quidem eius, homines maxumi nominis optumis maiorum exemplis, nequeo satis mirari, qui dominationis in vos servitium suum mercedem dant et utrumque per iniuriam malunt quam optumo iure liberi agere, 3 praeclara Brutorum atque Aemiliorum et Lutatiorum proles, geniti ad ea quae maiores virtute peperere subvortunda. 4 Nam quid a Pyrrho, Hannibale, Philippoque et Antiocho defensum est aliud quam libertas et suae cuique sedes, neu cui nisi legibus pareremus? 5 Quae cuncta scaevos iste Romulus quasi ab externis rapta tenet, non tot excercituum clade neque consulum et aliorum principum, quos fortuna belli consumpserat, satiatus, sed tum crudelior, cum plerosque secundae res in miserationem ex ira vortunt. 6 Quin solus omnium post memoriam humani generis supplicia in post futuros composuit, quis prius iniuria quam vita certa esset, pravissumeque per sceleris immanitatem adhuc tutus fuit, dum vos metu gravioris serviti a repetunda libertate terremini.

7 Agundum atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia vostra penes illum sint, non prolatandum neque votis paranda auxilia. Nisi forte speratis taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata periculosius dimissurum. 8 At ille eo processit, ut nihil gloriosum nisi tutum et omnia retinendae dominationis honesta aestumet.9 Itaque illa quies et otium cum libertate, quae multi probi potius quam laborem cum honoribus capessebant, nulla sunt; 10 hac tempestate serviundum aut imperitandum, habendus metus est aut faciundus, Quirites. Nam quid ultra? 11 Quaeve humana superant aut divina impolluta sunt? Populus Romanus, paulo ante gentium moderator, exutus imperio, gloria, iure, agitandi inops despectusque, ne servilia quidem alimenta reliqua habet. 12 Sociorum et Lati magna vis civitate pro multis et egregiis factis a vobis data per unum prohibentur et plebis innoxiae patrias sedes occupavere pauci satellites mercedem scelerum. 13 Leges, iudicia, aerarium, provinciae, reges penes unum, denique necis civium et vitae licentia. 14 Simul humanas hostias vidistis et sepulcra infecta sanguine civili. 15 Estne viris reliqui aliud quam solvere iniuriam aut mori per virtutem? Quoniam quidem unum omnibus finem natura vel ferro saeptis statuit neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus nisi muliebri ingenio exspectat.

16 Verum ego seditiosus, uti Sulla ait, qui praemia turbarum queror, et bellum cupiens, qui iura pacis repeto. 17 Scilicet, quia non aliter salvi satisque tuti in imperio eritis, nisi Vettius Picens et scriba Cornelius aliena bene parata prodegerint; nisi approbaritis omnes proscriptionem innoxiorum ob divitias, cruciatus virorum illustrium, vastam urbem fuga et caedibus, bona civium miserorum quasi Cimbricam praedam venum aut dono datam. 18 At obiectat mihi possessiones ex bonis proscriptorum; quod quidem scelerum illius vel maxumum est, non me neque quemquam omnium satis tutum fuisse, si recte faceremus. Atque illa, quae tum formidine mercatus sum, pretio soluto iure dominis tamen restituo, neque pati consilium est ullam ex civibus praedam esse. 19 Satis illa fuerint, quae rabie contracta toleravimus, manus conserentis inter se Romanos exercitus et arma ab externis in nosmet vorsa; scelerum et contumeliarum omnium finis sit; quorum adeo Sullam non paenitet, ut et facta in gloria numeret et, si liceat, avidius fecerit.

20 Neque iam quid existumetis de illo, sed quantum audeatis vereor, ne alius alium principem expectantes ante capiamini, non opibus eius, quae futiles et corruptae sunt, sed vostra socordia, qua raptum ire licet et quam audeat, tam videri Felicem. 21 Nam praeter satellites commaculatos quis eadem volt aut quis non omnia mutata praeter victoriam? Scilicet milites, quorum sanguine Tarulae Scirtoque, pessumis servorum, divitiae partae sunt? 22 An quibus praelatus in magistratibus capiundis Fufidius, ancilla turpis, honorum omnium dehonestamentum? Itaque maxumam mihi fiduciam parit victor exercitus, cui per tot volnera et labores nihil praeter tyrannum quaesitum est. 23 Nisi forte tribuniciam potestatem evorsum profecti sunt per arma, conditam a maioribus suis, utique iura et iudicia sibimet extorquerent, egregia scilicet mercede, cum relegati in paludes et silvas contumeliam atque invidiam suam, praemia penes paucos intellegerent.

24 Quare igitur tanto agmine atque animis incedit? Quia secundae res mire sunt vitiis optentui, quibus labefactis, quam formidatus est, tam contemnetur. Nisi forte specie concordiae et pacis, quae sceleri et parricidio suo nomina indidit. Neque aliter rem publicam et belli finem ait, nisi maneat expulsa agris plebes, praeda civilis acerbissuma, ius iudiciumque omnium rerum penes se, quod populi Romani fuit. 25 Quae si vobis pax et composita intelleguntur, maxuma turbamenta rei publicae atque exitia probate, annuite legibus impositis, accipite otium cum servitio et tradite exemplum posteris ad rem publicam suimet sanguinis mercede circumveniundam!

26 Mihi quamquam per hoc summum imperium satis quaesitum erat nomini maiorum, dignitati atque etiam praesidio, tamen non fuit consilium privatas opes facere, potiorque visa est periculosa libertas quieto servitio. 27 Quae si probatis, adeste, Quirites, et bene iuvantibus divis M. Aemilium consulem ducem et auctorem sequimini ad recipiundam libertatem!

[49] {57.M} Nam Sullae dominationem queri non audebat . . . qua fuit offensus.

[50] {58.M} Mox tanta flagitia in tali viro pudet dicere.

[51] {59.M} Ut in ore gentibus agens.

[52] {60.M} Insanum aliter sua sententia atque aliorum mulierum.

[53] {61.M} PLUTARCH But Sulla allowed neither the poverty of his youth to set bounds to his desires, nor the years of his old age, but continued to introduce marriage and sumptuary laws for the citizens, while he himself was living in lewdness and adultery, as Sallustius says.

[54] {62.M} Idem fecere Octavius et Q. Caepio sine gravi cuiusquam expetatione, neque sane ambiti publice.

[55] {63.M} Quin lenones et vinarii laniique, [et] quorum praeterea volgus in dies usum habet, pretio compositi.

[56] {64.M} Tyrannumque et Cinnam maxima voce appellans.

[57] {65.M} Magna vis hominum convenerat agris pulsa aut civitate eiecta.

[58] {66.M} Uti Lepidus et Catulus decretis exercitibus maturrime proficiscerentur.

[59] {67.M} Tunc vero Etrusci cum ceteris eiusdem causae ducem se nanctos rati maximo gaudio bellum irritare.

[60] {71.M} Prudens omnium, quae senatus censuerat.

[61] {72.M} Igitur senati decreto serviundumne sit?

[62] {73.M} Plebei tribuniciam potestatem.

[63] {68.M} Lepidum paenitentem consili.

[64] {69.M} Etruria omnis cum Lepido suspecta in tumultum erat.

[65] {74.M} Nam talia incepta, ni in consultorem vertissent, reipublicae pestem factura.

[66] {75.M} [Philippus], qui aetate et consilio ceteros anteibat.

[67] {77.M} Maxume vellem, patres conscripti, rem publicam quietam esse aut in periculis a promptissumo quoque defendi, denique prava incepta consultoribus noxae esse. Sed contra seditionibus omnia turbata sunt et ab eis quos prohibere magis decebat; postremo, quae pessumi et stultissumi decrevere, ea bonis et sapientibus faciunda sunt. 2 Nam bellum atque arma, quamquam vobis invisa, tamen quia Lepido placent, sumunda sunt, nisi forte cui pacem praestare et bellum pati consilium est.

3 Pro di boni, qui hanc urbem omissam cura nostra adhuc tegitis, M. Aemilius, omnium flagitiosorum postremus, qui peior an ignavior sit deliberari non potest, exercitum opprimundae libertatis habet et se e contempto metuendum effecit; vos mussantes et retractantes verbis et vatum carminibus pacem optatis magis quam defenditis, neque intellegitis mollitia decretorum vobis dignitatem, illi metum detrahi. 4 Atque id iure; quoniam ex rapinis consulatum, ob seditionem provinciam cum exercitu adeptus est, quid ille ob bene facta cepisset, cuius sceleribus tanta praemia tribuistis?

5 At scilicet eos, qui ad postremum usque legatos, pacem, concordiam, et alia huiuscemodi decreverunt, gratiam ab eo peperisse! Immo despecti et indigni re publica habiti praedae loco aestumantur, quippe metu pacem repetentes, quo habitam amiserant. 6 Equidem a principio, cum Etruriam coniurare, proscriptos arcessi, largitionibus rem publicam lacerari videbam, maturandum putabam et Catuli consilia cum paucis secutus sum; ceterum illi qui gentis Aemiliae bene facta extollebant et ignoscundo populi Romani magnitudinem auxisse, nusquam etiam tum Lepidum progressum aiebant, cum privata arma opprimundae libertatis cepisset, sibi quisque opes aut patrocinia quaerundo consilium publicum corruperunt.

7 At tum erat Lepidus latro cum calonibus et paucis sicariis, quorum nemo diurna mercede vitam mutaverit; nunc est pro consule cum imperio non empto sed dato a vobis, cum legatis adhuc iure parentibus, et ad eum concurrere homines omnium ordinum corruptissumi, flagrantes inopia et cupidinibus, scelerum conscientia exagitati, quibus quies in seditionibus, in pace turbae sunt. Hi tumultum ex tumultu, bellum ex bello serunt, Saturnini olim, post Sulpici, dein Mari Damasippique, nunc Lepidi satellites. 8 Praeterea Etruria atque omnes reliquiae belli arrectae, Hispaniae armis sollicitae, Mithridates in latere vectigalium nostrorum quibus adhuc sustentamur, diem bello circumspicit; quin praeter idoneum ducem nihil abest ad subvortundum imperium.

9 Quod ego vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut animadvortatis neu patiamini licentiam scelerum quasi rabiem ad integros contactu procedere; nam ubi malos praemia secuntur, haud facile quisquam gratuito bonus est. 10 An expectatis dum exercitu rursus admoto ferro atque flamma urbem invadat? Quod multo propius est ab eo quo agitat statu, quam ex pace et concordia ad arma civilia. 11 Quae ille advorsum divina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat iniuria, sed legum ac libertatis subvortundae. Agitur enim ac laceratur animi cupidine et noxarum metu, expers consili, inquies, haec atque illa temptans, metuit otium, odit bellum, luxu atque licentia carendum videt atque interim abutitur vostra socordia.

12 Neque mihi satis consili est, metum an ignaviam an dementiam eam appellem, qui videmini tanta mala quasi fulmen optare se quisque ne attingat, sed prohibere ne conari quidem.

13 Et quaeso considerate quam convorsa rerum natura sit; antea malum publicum occulte, auxilia palam instruebantur et eo boni malos facile anteibant: nunc pax et concordia disturbantur palam, defenduntur occulte; quibus illa placent in armis sunt, vos in metu. Quid expectatis? Nisi forte pudet aut piget recte facere. 14 An Lepidi mandata animos movere? Qui placere ait sua cuique reddi et aliena tenet, belli iura rescindi, cum ipse armis cogat, civitatem confirmari, quibus ademptam negat, concordiae gratis tribuniciam potestatem restitui, ex qua omnes discordiae accensae.

15 Pessume omnium atque impudentissume, tibine egestas civium et luctus curae sunt? Cui nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam! Alterum consulatum petis, quasi primum reddideris, bello concordiam quaeris quo parta disturbatur, nostri proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum! Ut te neque hominum neque deorum pudet, quos per fidem aut periurio violasti!

16 Qui quando talis es, maneas in sententia et retineas arma te hortor, neu prolatandis seditionibus, inquies ipse, nos in sollicitudine attineas; neque te provinciae neque leges neque di penates civem patiuntur; perge qua coeptas, ut quam maturrume merita invenias.

17 Vos autem, patres conscripti, quo usque cunctando rem publicam intutam patiemini et verbis arma temptabitis? Dilectus advorsus vos habiti, pecuniae publice et privatim extortae, praesidia deducta atque imposita, ex lubidine leges imperantur, cum interim vos legatos et decreta paratis. Quanto mehercule avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit, cum intelleget se metu magis quam aequo et bono sustentatum. 18 Nam qui turbas et caedem civium odisse ait et ob id armato Lepido vos inermos retinet, quae victis toleranda sunt ea, cum facere possitis, patiamini potius censet; ita illi a vobis pacem, vobis ab illo bellum suadet. 19 Haec si placent, si tanta torpedo animos oppressit, ut obliti scelerum Cinnae, cuius in urbem reditu decus ordinis huius interiit, nihilo minus vos atque coniuges et liberos Lepido permissuri sitis, quid opus decretis, quid auxilio Catuli? Quin is et alii boni rem publicam frustra curant.

20 Agite ut lubet, parate vobis Cethegi atque alia proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus advorsum deos penatis manus armare. Sin libertas et vera magis placent, decernite digna nomine et augete ingenium viris fortibus. 21 Adest novus exercitus, ad hoc coloniae veterum militum, nobilitas omnis, duces optumi ; fortuna meliores sequitur; iam illa quae socordia nostra collecta sunt, dilabentur.

22 Quare ita censeo: quoniam M. Lepidus exercitum privato consilio paratum cum pessumis et hostibus rei publicae contra huius ordinis auctoritatem ad urbem ducit, uti Ap. Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint operamque dent nequid res publica detrimenti capiat.

[68] {80.M} Fugam maturabat.

[69] {78.M} Numeroque praestans, privos ipse militiae.

[70] {79.M} Apud Mutinam.

[71] {82.M} SERVIUS Cosas, civitas Tusciae, quae numero dicitur singulari secundum Sallustium.

[72] {81.M} Profectionem festinantes.

[73] {84.M} M. Lepido cum omnibus copiis Italia pulso, segnior, neque minus gravis et multiplex cura patres exercebat.

[74] {85.M} Ardebat omnis Hispania citerior.

[75] {86.M} Curionem quaesit, uti adulescentior et a populi suffragiis integer aetati concederet Mamerci.

[76] {87.M} Togam paludamento mutavit.

[77] {88.M} Magna gloria tribunus militum in Hispania T. Didio imperante, magno usui bello Marsico paratu militum et armorum fuit, multaque tum ductu eius peracta primo per ignobilitatem deinde per invidiam scriptorum incelebrata sunt, quae vivos facie sua ostentabat aliquot adversis cicatricibus et effosso oculo. Neque illis anxius, quin ille dehonestamento corporis maxime laetabatur, quia reliqua gloriosius retinebat.

[78] {89.M} Et ei voce magna vehementer gratulabantur.

[79] {90.M} Inter arma civilia aequi boni famas petit.

[80] {92.M} Cui nisi pariter obviam iretur.

[81] {91.M} Cuius advorsa voluntate colloquio militibus permisso, corruptio facta paucorum, et exercitus Sullae datus est.

[82] {93.M} Hispaniam sibi antiquam patriam esse.

[83] {94.M} Modico quoque et eleganti imperio percarus fuit.

[84] {96.M} Salinator in agmine occiditur.

[85] {95.M} HIERONYMUS . . . qui propter amorem historiarum Sallustii Calpurnius cognomento Lanarius sit

[86] {97.M} Paucos saltum insidentes.

[87] {98.M} Earum aliae paululum progressae nimio simul et incerto onere, cum pavor corpora agitaverat, deprimebantur.

[88] {99.M} Cum Sertorius neque erumpere tam levi copia navibus.

[89] {103.M} More humanae cupidinis ignara visendi.

[90] {100.M} Quas duas insulas propinquas inter se et decem milia stadium procul a Gadibus sitas constabat suopte ingenio alimenta mortalibus gignere.

[91] {101.M} Insulas fortunatas {quas Sallustius ait} inclitas esse Homeri carminibus.

[92] {102.M} Traditur fugam in Oceani longinqua agitavisse.

[93] {104.M} Itaque Sertorius, levi praesidio relicto in Mauretania, nanctus obscuram noctem aestu secundo furtim aut celeritate vitare proelium in transgressu conatus est.

[94] {105.M} Transgressos omnis recipit mons Belleia praeceptus a Lusitanis.

[95] {108.M} Et mox Fufidius adveniens cum legionibus, postquam tam altas ripas, unum haud facilem pugnantibus vadum, cuncta hosti quam suis opportuniora videt.

[96] {111.M} Domitium proconsulem ex citeriore Hispania cum omnibus copiis, quas paraverat, arcessivit.

[97] {106.M} Gens raro egressa finis suos.

[98] {107.M} Ac per omnem provinciam magnae atque atroces famae erant, cum ex suo quisque terrore quinquaginta aut amplius hostium milia, novas immanis formas [e finibus] oceani appulsas, corporibus hominum vesci contenderent.

[99] {139.M} Equi sine rectoribus exterriti aut saucii consternantur.

[100] {136.M} Sic vero quasi formidine attonitus neque animo neque auribus aut lingua competere.

[101] {110.M} Et numeri eorum Metellus per litteras gnarus.

[102] {112.M} Illo profectus vicos castellaque incendere et fuga cultorum deserta igni vastare, neque late aut securus nimis, metu gentis ad furta belli peridoneae.

[103] {115.M} Iam repente visus lenire Tagus.

[104] {120.M} Consedit in valle virgulta nemorosaque.

[105] {121.M} Neque se recipere aut instruere proelio quivere.

[106] {113.M} Et Diponen validam urbem multos dies restantem pugnando vicit.

[107] {114.M} Lusitaniae gravem civitatem.

[108] {119.M} Ille Conisturgim apud legiones venit.

[109] {135.M} Iussu Metelli Celeris cornicines occanuere tubis.

[110] {116.M} Sanctus aliter et ingenio validus.

[111] {118.M} Neque detrusus aliquotiens deterretur.

[112] {126.M} Sertorius, portis turba morantibus et nullo, ut in terrore solet, generis aut imperi discrimine, per calonum corpora ad medium quasi, dein super adstantium manibus in murum attollitur.

[113] {22.M} Occupatusque collis editissimus apud Ilerdam et eum multa opera circumdata.

[114] {124.M} Illum raptis forum et castra nautica Sertorius mutaverat.

[115] {127.M} Itaque Servilius aegrotum Tarenti collegam prior transgressus.

[116] {130.M} Lyciae Pisidiaeque agros despectantem.

[117] {129.M} Ad Olympum atque Phaselida.

[118] {131.M} Ad Corycum.

[119] {132.M} Apud Corycum.

[120] {133.M} Apud Lete oppidum.

[121] {134.M} Repulsus a Lete oppido.

[122] {137.M} Ea paucis, quibus peritia et verum ingenium est, abnuentibus.

[123] {40.M} Vacuam istam urbem hominibus militari aetate.

[124] {41.M} Dubitavit acie pars.

[125] {138.M} Obviam ire et commori hostibus.

[126] {140.M} Locum editiorem, quam victoribus decebat, capit.

[127] {141.M} Et stationes sub vineas removebat.

[128] {142.M} At inde nulla munitionis aut requie mora processit ad oppidum.

[129] {143.M} Cum murum hostium successisset, poenas dederat.

[130] {145.M} Nisi cum ira belli desenuisset.

[131] {146.M} Militiae periti.

[132] {147.M} Doctus militiam.

[133] {148.M} Egregius militiae.

[134] {149.M} Diei medio.

[135] {117.M} Solis viis.

[136] {150.M} Animi immodicus.

[137] {151.M} Agreste.

[138] {152.M} Quos inter maxime.


Attalus' home page | 05.12.08 | Any comments?