Foederatio occidentalis Syriam missilibus percussit | Nuntii Latini (original) (raw)

4 min

USA, Britannia, Francia mane Sabbati plus centum missilia in tres metas Syriacas miserunt, in quibus arma chemica conficiebantur et tractabantur. Una meta erat Damasci, duae extra urbem Homs. Impetus fuit responsum ad ictum gasalem ante septimanam prope Damascum factum, cuius auctor regimen Syriae habetur. Propositum foederationis non fuit praesidentem Bashar-al-Assad ex potestate expellere sed prohibere, ne regimen Syriae arma chemica amplius adhiberet. Pentagon, ministerium defensionis Americanorum, nuntiavit omnia missilia scopos suos tetigisse et rem gestam esse. Vladimir Putin, praesidens Russiae, ictus statim damnavit et Consilium Securitatis ad conventum necessitatis convocavit

julkaistu pe 20.4.2018 käynnistyskerrat 181