Amor (original) (raw)

Romeus et Iulietta, amantes archetypici, a Francisco Dicksee picti.

Corda picta: signum amoris.

Cygni, imago amoris populo late vulgata.

David Ionathanque: "La Somme le Roy," 1290.

"Ubi est amor?" Graphitum in Timora Orientali.

Amor (-is, m.) pervarios affectus animi statusque mentis affirmativos aliquandoque acerrimos comprehendit, quibus homo ad hominis alterius vel aliarum rerum desiderium commovetur, inter quos elatissima virtus vel bona consuetudo, profundissima affectio inter personas, voluptasque simplicissima.[1][2]

Inter Graecos antiquos, amor familiaris (storge), amor amica vel platonica (philia), amor erotica vel romantica (eros), amor sui (philautia), amor hostium (xenia), et amor divinus vel sacer (agape) erant notiones magni momenti.

Inter Romanos antiquos, amor morbus humanus aliquando habebatur, cum amore vehementer adfecti neque somni capaces neque ciborum cupidi esse soleant. Veteres Amorem putabant esse deum, filium Veneris. Fama fuit Amorem sagittis homines percutere, ut cupidine afficerentur. Neque vero in homines solos Amorem potestatem exercere, sed deos et quidem ipsum Iovem ab eo superari posse affirmatur.

Amores etiam carminum genus appellatur, cuius generis exempla praecipua sunt opera Tibulli, Propertii, Ovidii.

Amor duas entitates impellit, aut saltem unitatem duplicem (amorem sui). Amor est coniunctio duorum ad tertium. Notio amoris gradatim transit per amorem sui, gustum, ludum, adfectum, actus, cupidinem, fraternitatem, amicitiam, pietatem, caritatem, cupiditatem, sanctitatem, sacrificium.

Amor unius in detrimento aliorum vocatur cupiditas aut invidia. Saepe nocet mulieri amatae aut viro amato ne hic alis sit. Exemplum est Othellus.

Amor gratia amoris habet exempla. Sanctus Augustinus ante conversionem "Amabam, inquit, amare."

Amor utriusque in beneficio et detrimento amborum in vita quotidiana est communissimus. Amor agendo saepe ducit ad matrimonium aut vitam coniugalem.

Amor alterius in commodum amborum vocatur amicitia. Exemplum est David et Ionathan. Proximitas gustuum amicitiam adiuvat. Signum amicitiae est amplexus inter amicos.

Amor aequorum inter se vocatur fraternitas. Figura est Equites Mensae Rotundae.

Amor orbus commodo proprio vocatur caritas. Exemplum est Sanctus Franciscus.

Amor notionum abstractarum, patriae, deorum, hominum mortuorum, in commodum commune vocatur pietas; figura est Aeneas. Saepe amor notionum abstractarum abscondit odium aliorum et amorem belli. Exempli gratia, Didonem fugit Aeneas ut bellum gereret in Latio.

Erat Amor filius Veneris et Martis, imaginabatur quam puer vel iuvenis, qui sagittis amorem inevitabilem incendit atque omnia vincit.

Christianis amor (sive caritas) est res valde gravis, saepe etiam gravissima.

Paulus misit Corinthiis Canticum Caritatis, in quo de amore est scriptum (1. Cor. 13,4-8):

Praeterea Ioannes in evangelio eius describebat amorem Dei causam sacrificii Iesu fuisse: "Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in Eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Filium Suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per Ipsum." (Joh 3,16–17 VUL).

Ac scripsit: "Carissimi, diligamus invicem, quoniam caritas ex Deo est et omnis, qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus caritas est." (1. Joh 4,7–8 VUL)

Amor Dei, omnium, sui in moribus Christianis sanctitas appellatur. Exempla sunt Sanctus Vincentius a Paulo et Mahatma Gandhi.?

Amor etiam occultum verbum Romae urbis est. Putabatur ab antiquis mentionem occulti verbi urbem Romam delere. Nemo igitur scire verbum poterat praeter pontifices. Ita quoniam Venus, dea amoris, genuit fundatorem Romani generis appellatum Aeneas.

Nexus interni

  1. Definitio love Anglice reddita in Oxford English Dictionary .
  2. "Definitio "love"". Cambridge Advanced Learner's Dictionary .