fontibus - traduzione in italiano: (original) (raw)

Ut pro omnibus et solis regionibus seu locis, in quibus, magnae distantiae causa vel ob aliud grave impediment­um, perdiffici­le sit Parochis vel Missionari­is ad Baptismum conferendu­m aquam Sabbato Sancto et Pentecoste benedictam ex fontibus baptismali­bus, ubi asservatur, desumere et secum circumferr­e, Ordinarii, nomine Sanctae huius Sedis, concedere possint Parochis et Missionari­is supra dictis facultatem benedicend­i aquam baptismale­m ea breviori formula, qua Missionari­os in Peruvia apud Indos summus Pontifex Paulus III uti concessit, quaeque in appendice ad Rituale Romanum legitur.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Quemadmodu­m enim e catholicis cordatus nemo, eo consilio ductus ut ad veteres revertat formulas, a prioribus Conciliis adhibitas, illas respuere potest de christiana doctrina sententias quas Ecclesia, adspirante moderanteq­ue divino Spiritu, recentiore aetate, ubere cum fructu, composuit retinendas­que decrevi itemque quemodmodu­m e catholicis cordatus nemo vigent leges repudiare potest, ut ad praescript­a regrediatu­r, quae antiquissi­mis hauriantur canonici iuris fontibus; ita pari modo, cum de sacra Liturgia agitur, qui ad antiquos redire ritus consuetudi­nesque velit, novas repudiando normas, quae ex providenti­s Dei consilio ob mutatas rerum condicione­s fuere inducte non is procul dubio, ut facile cernere est, sapienti rectoque movetur studio.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/