Vicipaedia (original) (raw)
Pagina cottidiana
Bel-Ami
(mythistoria)
Pellicula mensis
Catulli Carmen 16: Pedicabo ego vos et irrumabo
Catulli Carmen 16: Pedicabo ego vos et irrumabo
Pagina mensis
Superficies Oceani Atlantici ad stratum limitis planetarii et troposphaerae Telluris incidit.
Oceanus (Graece Ὠκεανὸς 'Oceanus') est magnum aquae salsae corpus et principalis hydrosphaerae pars. Quod ad Tellurem spectat, oceanus est quaelibet ex maioribus mundi oceani divisione huius planetae, sicut Oceanus Atlanticus. Vocabulum mare saepe pro oceano adhibetur, sed sensu stricto mare est corpus aquae salsae in locis mediterraneis situm.
Oceanus orbis terrarum est maximus oceanus superficialis in omnibus planetis iam inventus. Circa 71 partes per centum superficiei planetae (~3.6×108 km²) ab aqua marina conteguntur, continuum aquae corpus quod in nonnullos oceanos principales et maiora maria usitate dividitur. Ut principalis hydrosphaerae Telluris, oceanus mundi omnem vitam notam sustinet, partem circuli carbonii constituit, atque clima et exemplaria caeli movet. Volumen est circa 1.3 billiones chiliometrorum cubicorum, et altitudo media 3790 m. Oceanus habitationem circiter 230 000 specierum hominibus scientiae peritis notarum suppeditat. Quamquam multa oceani loca nondum explorata sunt, plus duae milliones specierum marinarum vivere aestimantur. Origo oceanorum Telluris non iam certiorem fit, sed ei putantur aevo Hadaico apparuisse, cum, secundum multas abiogenesis doctrinas, fontes originis vitae fuissent.
Oceani extraterrestres ex variis elementis chemicis et compositis chemicis componi possunt. Sola autem magna et constantia liquidorum superficialium extraterrestrium corpora confirmata sunt Lacus Titanis, sed adsunt indicia praesentiae oceanorum alibi in Systemate Solaris. Mars et Venus, ab ineunte aevo in eorum historiis geologicis, magnos oceanos aquaticos habuisse putantur. Coniectura de Oceanis Martis subicit paene tertiam superficiei Martis partem aqua contegi, quamquam aqua in Marte non iam oceanica est …
- Praefatio
- De recensendo
- Structura paginae
- Hierarchia paginarum
- Qualitas paginarum
- De orthographia
- De Latinitate
- De nominibus propriis
- Fontes nominum Latinorum
- De bibliographiis etc.
- De categoriis
- Tutela Vicipaediae
- Formulae
- Paginae novae
- Paginae speciales
- Paginae non annexae
- Omnes paginae
- Categoriarum caput
- Categoriarum arbor
- Paginae admeliorandae
- Harenarium
- Gratulatio