Ioannes Lucas Nancy (original) (raw)

Wikidata Ioannes Lucas Nancy

Ioannes Lucas Nancy: imago

Ioannes Lucas Nancy: imago

Nativitas: 26 Iulii 1940; Caudéran
Obitus: 23 Augusti 2021; Argentoratum
Patria: Francia
Nomen nativum: Jean-Luc Roland Louis André Nancy

Ioannes Lucas Nancy fuit philosophus Francicus, cuius primus liber, Le titre de la lettre ('titulus litterae'), anno 1973 prolatus, est interpretatio operis Iacobi Lacan, psychoanalystae Francici, cum Philippo Lacoue-Labarthe conscripta. Ipse de multis philosophis libros conscripsit, sicut La remarque spéculative (1973) de Hegelio, Le Discours de la syncope (1976) et L’Impératif catégorique (1983) de Kantio, Ego sum (1979) de Cartesio, et Le Partage des voix (1982) de Heideggerio. Insuper autem cum Philippo Lacoue-Labarthe nonnullos libros et commentarios conscripsit. Inter scriptores qui apud eum plurimum valent sunt Martinus Heidegger, Iacobus Derrida, Georgius Bataille, Mauritius Blanchot, Fridericus Nietzsche.

Nexus interni