| LIBRI TRES |
|
| LIBER PRIMUS |
|
| Quamquam te, Marce fili, annum iam audientem |
1.1.1 |
| Cratippum idque Athenis abundare oportet praecep- |
|
| tis institutisque philosophiae propter summam et doc- |
|
| toris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia |
|
| augere potest, altera exemplis, tamen, ut ipse ad meam |
5 |
| utilitatem semper cum Graecis Latina coniunxi neque |
|
| id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercita- |
|
| tione feci, idem tibi censeo faciendum, ut par sis in |
|
| utriusque orationis facultate. Quam quidem ad rem |
|
| nos, ut videmur, magnum attulimus adiumentum ho- |
10 |
| minibus nostris, ut non modo Graecarum litterarum |
|
| rudes, sed etiam docti aliquantum se arbitrentur adep- |
|
| tos et ad discendum et ad iudicandum. Quam ob rem |
2.1 |
| disces tu quidem a principe huius aetatis philosopho- |
|
| rum et disces quam diu voles; tam diu autem velle |
|
| debebis, quoad te quantum proficias non paenitebit. |
|
| Sed tamen nostra legens non multum a Peripateticis |
5 |
| dissidentia, quoniam utrique Socratici et Platonici vo- |
|
| lumus esse, de rebus ipsis utere tuo iudicio—nihil |
|
| enim impedio—orationem autem Latinam efficies |
|
| profecto legendis nostris pleniorem. Nec vero hoc |
|
| arroganter dictum existimari velim. Nam philoso- |
10 |
| phandi scientiam concedens multis, quod est oratoris |
|
| proprium, apte, distincte, ornate dicere, quoniam in |
|
| eo studio aetatem consumpsi, si id mihi assumo, vi- |
|
| deor id meo iure quodam modo vindicare. Quam ob |
3.1 |
| rem magnopere te hortor, mi Cicero, ut non solum |
|
| orationes meas, sed hos etiam de philosophia libros, |
|
| qui iam illis fere se aequarunt, studiose legas,—vis |
|
| enim maior in illis dicendi,—sed hoc quoque colen- |
5 |
| dum est aequabile et temperatum orationis genus. Et |
|
| id quidem nemini video Graecorum adhuc contigisse, |
|
| ut idem utroque in genere laboraret sequereturque et |
|
| illud forense dicendi et hoc quietum disputandi genus, |
|
| nisi forte Demetrius Phalereus in hoc numero haberi |
10 |
| potest, disputator subtilis, orator parum vehemens, |
|
| dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agno- |
|
| scere. Nos autem quantum in utroque profecerimus, |
|
| aliorum sit iudicium, utrumque certe secuti sumus. |
|
| Equidem et Platonem existimo si genus forense di- |
4.1 |
| cendi tractare voluisset, gravissime et copiosissime |
|
| potuisse dicere et Demosthenem si illa, quae a Pla- |
|
| tone didicerat, tenuisset et pronuntiare voluisset, or- |
|
| nate splendideque facere potuisse; eodemque modo |
5 |
| de Aristotele et Isocrate iudico, quorum uterque suo |
|
| studio delectatus contempsit alterum. Sed cum sta- |
|
| tuissem scribere ad te aliquid hoc tempore, multa |
|
| posthac, ab eo ordiri maxime volui, quod et aetati |
|
| tuae esset aptissimum et auctoritati meae. Nam cum |
10 |
| multa sint in philosophia et gravia et utilia accurate |
|
| copioseque a philosophis disputata, latissime patere |
|
| videntur ea quae de officiis tradita ab illis et prae- |
|
| cepta sunt. Nulla enim vitae pars neque publicis ne- |
|
| que privatis neque forensibus neque domesticis in re- |
15 |
| bus, neque si tecum agas quid, neque si cum altero |
|
| contrahas, vacare officio potest in eoque et colendo |
|
| sita vitae est honestas omnis et neglegendo turpitudo. |
|
| Atque haec quidem quaestio communis est omnium |
5.1 |
| philosophorum. Quis est enim, qui nullis officii prae- |
|
| ceptis tradendis philosophum se audeat dicere? Sed sunt |
|
| non nullae disciplinae, quae propositis bonorum et ma- |
|
| lorum finibus officium omne pervertant. Nam qui sum- |
5 |
| mum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum virtute |
|
| coniunctum, idque suis commodis, non honestate me- |
|
| titur, hic, si sibi ipse consentiat et non interdum natu- |
|
| rae bonitate vincatur, neque amicitiam colere possit nec |
|
| iustitiam nec liberalitatem; fortis vero dolorem sum- |
10 |
| mum malum iudicans aut temperans voluptatem sum- |
|
| mum bonum statuens esse certe nullo modo potest. |
|
| Quae quamquam ita sint in promptu, ut res disputa- |
6.1 |
| tione non egeat, tamen sunt a nobis alio loco disputata. |
|
| Hae disciplinae igitur si sibi consentaneae velint esse, |
|
| de officio nihil queant dicere, neque ulla officii prae- |
|
| cepta firma, stabilia, coniuncta naturae tradi possunt, |
5 |
| nisi aut ab iis, qui solam, aut ab iis, qui maxime |
|
| honestatem propter se dicant expetendam. Ita propria |
|
| est ea praeceptio Stoicorum, Academicorum, Peripa- |
|
| teticorum, quoniam Aristonis, Pyrrhonis, Erilli iam |
|
| pridem explosa sententia est, qui tamen haberent ius |
10 |
| suum disputandi de officio, si rerum aliquem dilec- |
|
| tum reliquissent, ut ad officii inventionem aditus esset. |
|
| Sequimur igitur hoc quidem tempore et hac in quae- |
|
| stione potissimum Stoicos, non ut interpretes, sed, ut |
|
| solemus, e fontibus eorum iudicio arbitrioque nostro |
15 |
| quantum quoque modo videbitur, hauriemus. |
|