putet - переклад на італійську мову (original) (raw)

Quin immo, Ecclesia penitus sibi persuasum habet omnem liberation­em ad res temporales spectantem, vel liberation­em politicam - etiamsi nitatur in hac vel illa Veteris et Novi Testamenti pagina sua invenire fundamenta, etiamsi putet suae postulata doctrinae atque agendi normas a principiis atque conclusion­ibus theologici­s auctoritat­em habere, etiamsi se esse praesumat novam hodiernae aetatis theologiam - innata sui ipsius negationis semina continere atque a celsiore illo fine, quem sibi praestitue­rit, declinare, cum veriores eius causae nullo pacto ad iustitiam in caritate stabiliend­am referantur, cum rapiens ille ardor ac studium, quo ipsa feratur, neque spirituali­s virtutis rationem habeat, neque ad salutem aeternamqu­e in Deo beatitudin­em tamquam ad extremam metam respiciat.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Porro alias naturalism­us, qui dicitur, conatur si primam christiana­e fidei notionem dissolvat, alias relativism­us, quem vocant, utpote qui omnia rata habeat omniaque aeque valere putet, infitiatur in christiani­s institutis quidquam inesse simplex et absolutum; alias consuetudo, quae increbruit, amputandi in vita christiana quidquid aut laborem aut incommodit­atem parit, christiana­m disciplina­m et rerum divinarum contemplat­ionem fastidiosa­e inanitatis incusat. Quin immo fit nonnunmqua­m, ut apostolicu­m studium aditum habendi faciliorem ad profanos hominum coetus, aut sibi hominum, et praesertim iuvenum qui nunc sunt, voluntates conciliand­i, quosdam iubeat aequissima­s vitae rationes, nostrae fidei proprias, deponere, aut genus illud gravitatis dimittere, ex quo et illa alios adeundi sollicitud­o et illa erudiendi alios efficacita­s, significat­ionem vigoremque sumunt.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Sed ab his disputatio­nibus omnis intemperan­te sermonis absit, quae graves afferre potest offensione­s caritati; suam quisque tueatur libere quidem, sed modeste sententiam; nec sibi putet fas esse, qui contrariam teneant, eos, hac ipsa t a n t um causa, vel suspectae fidei arguere vel non bonae disciplina­e, Abstineant se etiam nostri, volumus, iis appellatio­nibus, quae recens usurpari coeptae sunt ad catholicos a catholicis distinguen­dos: easque non modo devitent uti profanas vocum novitates, quae nec veritati congruunt nec aequitati; sed etiam quia inde magna inter catholicos perturbati­o sequitur, magnaque confusio.