Constitutio apostolica - Constans nobis, die XI mensis Iulii, anno MCMLXXV (original) (raw)
PAULI VI SUMMI PONTIFICIS
CONSTITUTIO APOSTOLICA
QUA SACRIS CONGRGATIONIBUS
DE DISCIPLINA SACRAMENTORUM
ET PRO CULTU DIVINO SUPPRESSIS
NOVA INDE ERIGITUR
SACRA CONGREGATIO SACRAMENTIS
DIVINOQUE CULTUI MODERANDIS
CONSTANS NOBIS
PAULUS PP. VI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Constans nobis studium assiduaque cura fuit hisce praesertim annis, qui Oecumenicum Concilium Vaticanum II subsecuti sunt, Romanam Curiam ita disponere, ut eius instituta, per quae bono ac profectui Ecclesiae universae consulimus, suorum munerum amplitudinem efficaciter exsequerentur, atque adeo augescentibus rei pastoralis necessitatibus aptius usque responderent. Inde primum factum est, ut edita Apostolica Constitutione Regimini Ecclesiae Universae, secundum eiusdem Concilii vota (Cfr. Christus Dominus, 9: AAS 58, 1966, pp. 676-677), novam uberioremque concinnaremus generalem ordinationem, ad Sacras Congregationes, Tribunalia, Secretariatus, Officia ceteraque Curiae instituta pertinentem (Cfr. Regimini Ecclesiae Universae: AAS 59, 1967, pp. 885-928), quae sane, dum antiquiores formas seu structuras prudenti ratione immutavit, alias deinde inducendi aliasve abolendi, pro rerum opportunitate, neque facultatem neque viam praepediebat.
Has autem formas recolere supervacaneum nunc esse arbitramur, quippe quae, suo statutae tempore, rite iam sint evulgatae (Cfr. Sacra Rituum Congregatio, qua nempe S. Congregatio Rituum divisa est in duas Congregationes: AAS 61, 1969, pp. 297-305. Litt. Apost. Motu Proprio datae Apostolicae Caritatis, quibus Pontificia Commissio de spirituali migratorum atque itinerantium cura constituta est: AAS 62, 1970, pp. 193-197. Epist. Amoris officio, ad D.num Card. Ioannem Villot, qua Pontificium Consilium «Cor Unum» conditum est: AAS 63, 1971, pp. 669-673. Litt. Apost. Motu Proprio datae Quo aptius, quibus Cancellariae Apostolicae munera in Secretariam Status seu Papalem translata sunt: AAS 65, 1973, pp. 113-116). Sed illud potius monere iuvat, si plures in praesenti fiant ecclesiastici regiminis permutationes, ex altera parte citatissimum apparere cursum societatis hodiernae; ex altera vero parte sollicitudinem sedulitatemque ipsius Ecclesiae eminere, quae quidem, idoneis tempestive usa instrumentis, huiusmodi attendere cursum quasi quoddam signum temporis nitatur, ad supernaturalem nempe missionem, a divino sibi Conditore creditam, accurandam. Certo enim movemur proposito, ut eae, quas diximus, structurae cunctis Dei Populi membris inserviant, cum earum natura in ministrando reapse contineatur.
Nunc vero ex iis, quae ab anno MCMLXIX - cum scilicet Sacram Congregationem pro Cultu Divino instituimus (Cfr. Sacra Rituum Congregatio: AAS 61, 1969, pp. 297-305) - ad praesens usque tempus experti sumus, clare perspectum est mutuas inter hanc Congregationem et Congregationem de Disciplina Sacramentorum necessitudines tam arctas eodemque vergentes esse, ut primo quidem consilium et deinde firmum in Nobis propositum ortum sit: operam reapse utilem, immo etiam necessariam fieri, si duorum horum Dicasteriorum materia uni novoque Instituto attribueretur. Agitur etenim, aliquo saltem modo, unum theologici generis negotium, in quo pars sive liturgica-cultualis sive pastoralis cum canonica et iuridica parte ita copulatur, ut altera ab altera vix separari nequeat. Quapropter, plane Nobis persuasum habemus per aptiorem compositionem rerum, quas adhuc duo illa Dicasteria exsequebantur, vel commodius adiuvari atque augeri posse illam Sacrae Liturgiae renovationem, quae, a Concilio Vaticano II sapienter decreta, iam multum profecit, tantique operis rectam exsecutionem, cui sane Nobis esse assidue adlaborandum sentimus, et ex qua tot iam laetique religiosae vitae fmctus in universum Dei Populum redundarunt.
Quae cum ita sint, postquam totam huiusmodi quaestionem diligenter expendimus, sententiamque gravium peritorumque virorum cognovimus, prae oculis habita - ut diximus - opportunitate ad unitatem redigendi munera sive ad Sacramentorum disciplinam, sive ad divinum Cultum attinentia, pro illis, quae antea fuerant, Congregationibus novum Dicasterium substituere decrevimus.
Cuius rei causa haec, quae sequuntur, statuimus:
1. S. Congregatio de Disciplina Sacramentorum et S. Congregatio pro Cultu Divino in ea, quam nunc obtinent, conformatione esse desinunt.
2. Nova S. Congregatio instituitur, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis Divinoque Cultu appellabitur.
3. Nova haec Congregatio, cui praeest Cardinalis Praefectus, Secretario operam conferente, in duas partes seu sectiones dividitur, alteram pro Sacramentorum Disciplina, alteram pro Cultu Divino. Utrique sectioni Subsecretarius destinatur.
4. Sectio prior pro commisso sibi munere recipit materiam, quae antea ad S. C. de Disciplina Sacramentorum spectavit, ut in Const. Apost. Regimini Ecclesiae Universae, nn. 54-57 (Cfr. AAS 59, 1967, pp. 903-904) propositum fuit; altera vero Sectio pro commisso sibi munere recipit materiam, quae antea ad S. C. pro Cultu Divino spectavit, quemadmodum in Const. Apost. Sacra Rituum Congregatio, nn. 1-4 statutum fuit (Cfr. Ibid. 61, 1969, pp. 299-301).
5. Ea omnia, quae hac Nostra Constitutione praescribimus, a die I insequentis mensis Augusti vigere incipient.
Nostra haec autem statuta et praescripta nunc et in posterum firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opas est, contrariis Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, a Nobis et Decessoribus Nostris editis, ceterisque praescriptionibus, etiam specialissima mentione dignis.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XI mensis Iulii, anno MCMLXXV, Pontificatus Nostri tertiodecimo.
PAULUS PP. VI