New Page 2 (original) (raw)
VITA SANCTI ILTUTI
Incipit uita Iltuti abbatis[ui]ii Iduum [No]uembris.
� 1 . De copulatione parentum, et natiuitate pueri.
Diues prouincia uictoriosa, potens in armis, uictrix (.i. Brittannia Minor Letauia), nulla potentior in laude bellica, sumpsit originem amatre, Brittannia. Erudita fuit a matre filia; sequitur natam tota uictoria. Brittanni principes, uigore pleni, nobiles duces, sed nobilissimi quondam heredes; postea exheredati, amiserunt propria, ut alieni. Ex quibus claruit Bicanus, miles famosissimus, illustris genere et in armis militaribus. Tota parentela sua processit ex precipuis principibus, nullus uero inferior ex precedentibus, quales enim erant primi, talis fuit et ultimus. Clarior et altior itaque generatus ex talibus, debuit letari, quia potuit generari ex nobilissimis parentibus. Floruit et prefuit in regali militia, dilectus a rege et a regina, magnificabant enim eum uniuersi, inpendentes preconia. Tantus uir eximie nobilitatis uoluit uxorare et hereditar[i] ex filiis. Uelle compleuit, uxorem ducens filiam Anblaud, Brittannie regis, Rieingulid, hec uocata uoce Brittannica; quando Latinetur, sonat hoc regina pudica. Dignissimum nomen impositum fuit promerenti, ante legales enim nuptias non adhesit alieno lateri. Ludos despiciens, stabilis in thalamo, materno paruit semper imperio. Quicquid namque dicebat, congruum erat colloquio, omneque, quod agebat, totum sub consilio, puella optima absque obprobrio, nubilis, matura, digna marito. Digniorem ad desponsandum nesciebant indigene, idcirco legati transierunt Gallicum mare, reducunt puellam, quasi margaritam pretiosam et excellentem pulcritudine, reductam pulcherrimam et mansuetissimam commendant predicto principi nuptiali honore. His legaliter perfectis, coniunx legitima concepit et post conceptionem feliciter genuit filium, sicut arbor fructifera generat florem optimum. In caticuminatione pueri et post salutiferum lauacrum nominatus est infans Iltutus, uidelicet, ille ab omni crimine tutus. Irreprehensibilis fuit in quinque etatibus, laudabilis atque amabilis ab uniuersis ciuibus. Parentes uouerunt commendare litteris, commendant uotiuum et erudiendum in septem disciplinis. Post eruditionem et disciplinalem scientiam sibi notam postposuit litterarum studium, tendens ad militiam, non obliuiscens, tamen, ulla, que nouerat, per ullam negligentiam. Uir tante erat memorie, audiens magistralem sententiam una uice, retinebat corde tenus omni tempore. Date sunt claues quinque illi plenarie, quibus sapienter potuit ignota notificare. Nullus eloquentior per totam Galliam OEltuto milite recitante philosophicam eloquentiam.
� 2. De uisitatione ad curiam Arthurii regis et Poulenti.
Audiens, interea, miles magnificus Arthurii regis sui consobrini magnificentiam, cupiuit uisitare tanti uictoris curiam. Deseruit quam uocamus Ulteriorem Brittanniam, et peruenit nauigando, ubi uidit maximam militum habundantiam, ibidem quoque receptus honorifice, et munificatus ad desiderium militare. Impleto autem desiderio capiendi munera, recessit gratissimus a regali curia. Capiens iter, peruenit ad Poulentum, regem Gulat Morcanensium, sua uxore Trynihid comitante honestissima. Rex, uidens illum curialem esse militem atque honorabilem, retinuit cum magna dilectione, diligens illum pre omnibus familiaribus, et munificans largiflue. Remansit igitur reuerentissime, donec meruit eligi et preesse regali familie. Regebat familiam absque ullo litigio, gubernator pacificus et secundus a domino. Euangelica precepta reposita erant in militis pectore; indesinenter studebat retinentibus recitare. Recitata dirigebant audientes ad perfectionem operum; perfecta releuabant complentes ad celeste premium. Miles autem erat extrinsecus secundum militarem habitum; intrinsecus uero sapientissimus Brittannigenarum. Propterea constitutus a rege Poulento magister millturn propter subtilissimam facundiam et incomparabilem intellectum. Nemo contemporaneus potuit comparari eius ingenio; hoc probatum et firmatum fuit doctorum testimonio.
� 3. De familia regis Poulenti, quam terra deglutiuit, et promissione firmata ad clericalem habitum post militiam consilio sancti Cadoci.
Contigit die quodam, cum duceret familiam regalem uenando per territorium sancti Cadoci, illa quiescens misit ad abbatem preclarum cum rigidis uerbis, ut sibi prandium dirigeret; sin autem ui cibum tolleret. Sanctus uero Cadocus, quamuis illi uidebatur incongruum propter rigiditatem uerborum, et quasi de libero requirere tributum, tamen remisit familie quod sufficeret ad prandium. Hoc transmisso, familia discumbens uoluit prandere, sed uelle caruit comestione. Nam pro illicita petitione et sacrilega offensione tellus deglutiuit iniquam turbam, que, omnino euanuit propter tantam nequitiam. OEltutus uero miles et militum princeps euasit, quia inique petitioni consentire noluit, nec in loco, in quo affuerat familia pastum expectando affuit, ceterum procul aberat, accipitrem [t]enens, quam, plerumque solutam post uolatiles instigabat. Hoc miraculum Eltutus uidens timuit. Post uisum grauiter de preteritis delictis compunctus, ad sanctum Cadocum gressum accelerauit, inquirens et genuflectendo rogitans ab illo consilium emendandi que deliquit. At ille salutaris insistens consiliarius inprimis consuluit deserere secularem habitum, postea repetere quem postposuerat habitum clericalem, et in toto uite sue spacio summo Creatori seruire propter eternam retributionem. Paruit humiliter dato consilio, promittens firmiter adimplere in futuro. Deinde reuersus ad Poulentum regem, habitaque licentia subtraxit se a seculari seruitio. Exinde rege condolente et regina et omnibus de sua recessione, uenit tandem ad marginem Naudauani fluminis, uxore consotiante et armigeris. Erat quidem tempus estiuum. Quamobrem composuit tegimen ex arundineto, ut non plueret super lectum. Equi se depascunt in pascuis, et uterque iacet in nocte dormiens pre sompno aggrauantibus oculis.
� 4. De primo angelico aduentu ad admonendum Iltutum.
Ante sopientem subito astabat angelus, ammonens his ammonitionibus, `Miles olim fueras celeberrimus, a regibus multis munificatus. Nunc uero regi regem precipio ut seruias, ampliusque transitoria non diligas. Memento quod tui parentes commendauerunt to clericali studio; studuisti deditus diuino consortio; postea spreuisti non spernendum, fungens hasta et gladio. Non hec arma tibi data fuerant ab armario, immo quinque claues tibi collate sunt sub magisterio. Repete, ergo, quod deseruisti; ne capiaris occupatus insidiis hostis inuisi. Nam insidiator adest, qui to conatur illudere, to dampnare desiderans toto conamine. Te uidet, to non uides corporals lumine; nisi caueas et protegas, poterit to destruere. Ne sis itaque incautus et deceptus ab inimico Dei et hominum, inuidet enim terrigenis atque celicolis, quia perdidit sedile celicum. Hic Leone seuior, uolatili uelotior, ueneficus inuisibilis rapit et retrahit, rapta quoque reddere respuit, punit punibilis. Pellito uenenum post medicamentum more medentis, ut non appareat post medecinam ulla cicatrix. Te quoque muliebris amor occupat, ut non conuertas ad Dominum. Quid est sane carnalis amor nisi horror et origo peccaminum ? Exardescit amans ualde quasi ignis incendium, res noc ibilis, res odibilis que ducit ad supplicium. Non to ardeat, neque urgeat libido ueneni. fera; uxor uestra est decora, sed melior castimonia. Quis eligeret ut postponeret pro tali eternalia? Si uideres enim eam nudam, non diligeres ut antea; hanc uideto, et post uisum estimabis uiliorem postea. Que utilitas et quam lucrosa felicitas inter hec commercia ? Qui abstineat et destituat uxoralia conubia, exaltabitur ac collocabitur in sede perpetua. Die crastino cum surrexeris, festinanter teneto tuum ad siluestrem quandam uallem gressum uersus occidentalem plagam, ubi habebis mansionem. Sic est enim uoluntas Dei, quum locus ille conueniens, fertilissimus, habitabilis. Hac de causa ueni a summo Conditore, missus in hanc legationem, ut talia cum beniuolentia denuntiem. Nuntiaui nuntiata adimpleto, et de implendis nulla sit dilatio.'
� 5. De aduentu ad heremitariam uitam in ualle Hodnant, et conuersatione eiusdem ex angelica adhortatione.
His dictis, angelus non comparuit. Post paululum nempe sanctus OEltutus expergefactus, angelicum sermonem ad memoriam reuocauit, nec non illud dominicum preceptum secum mente reuoluit, `Qui diligit patrem et matrem, fratres et sorores, uxorem et filios plus quam me, non est me dignus,' et cetera. Talia premeditans iussit uxorem surgere, surgenti imperauit equos prospicere, lunari tunc fulgore splendente, quod scire posset qualiter a custodibus custodirentur in illa nocte. Nuda migrauit, solutis crinibus, quatinuseret prospic, et ut, quod angelus iusserat, adimpleri posset. Rediit illa post conspecturn, atque in reditu uidit beatus OEltutus corpus nudatum, uentoso flamine dispergente crines circa latus femineum. Doluit dum aspexit; muliebrem formam uilem computauit; talem adamasse uehementer penituit. Uouet illam relinquere; uotum promittit huiusmodi uerbis adimplere, `Femina nunc uilis, quondam dilecta, suauis, filia luxurie, letalis origo ruine, enutrit penam, quia, si quis amauerit illam, formula pulchra nimis, turpescit nuns muliebris.'