Basileus misochristotatos Vet Chr 59 22 (original) (raw)

Cassiodorus 10 VariƦ 10

[LIBER DECIMUS] I. IUSTINIANO IMPERATORI AMALASUINTHA REGINA. [1] Adeo vobis, clementissime principum, distulimus hactenus indicare filii nostri gloriosae recordationis occasum, ne amantis laederemus animum per tristia nuntiorum: sed nunc iuvante deo, qui consuevit casus asperos in prospera commutare, illa magis elegimus in vestram deferre notitiam, de quibus nobiscum possitis participata exultatione gaudere: iuvat enim divina munera diligentibus confiteri. [2] Perduximus ad sceptra virum fraterna nobis proximitate coniunctum, qui regiam dignitatem communi nobiscum consilii robore sustineret, ut et ille avorum suorum purpureo decore fulgeret et animos nostros solacium prudentis erigeret. iungite nunc vota felicia, ut, sicut nos in imperio pietatis vestrae omnia fieri prospera desideranter expetimus, ita nobis favere vestram benivolentiam comprobemus. peracto itaque nuntio, quod vobis pro ingenita clementia credimus esse votivum, addimus etiam gratissimae legationis officium, ut pacem, quam mente semper geritis et iam mihi specialiter retinetis esse collatam, adiectione quoque meorum proteletis. nam licet concordia principum semper deceat, vestra tamen absolute me nobilitat, quando ille redditur amplius excelsus, qui vestrae gloriae fuerit unanimitate coniunctus. [3] Sed quoniam epistularum brevitate universa sufficienter nequeunt expediri, salutantes reverentia competenti quaedam legatis nostris verbo vobis insinuanda commisimus, quae consuetudine vestrae serenitatis libenter accipite, ut ab omnibus evidenter possit agnosci quod iuste nobis probamus de vestra mansuetudine polliceri. convenit enim de vobis indubitanter praesumi, quando et nos pro desiderio vestro in his quos commendastis talia facimus, qualia vos sperasse cognovimus. II. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. [1] Novis regibus mos est per diversas gentes provectus sui gaudia nuntiare, ut adquirant affectum principis externi de ipsa communione regnandi. quod facienti mihi, piissime imperator, multo melius divina tribuerunt, quando vestram gratiam securus expeto, quam praecellentissimam domnam sororem meam vobiscum, pepigisse cognosco. [2] Ab eius enim iudicio me nullatenus deviare certissimum est, quae tanta sapientiae luce resplendet, ut et propria regna mirabili dispositione componat et promissam cunctis gratiam robusta firmitate custodiat. ideo enim me curarum suarum fecit esse socium, quatenus et ego illos desiderem habere reverendos, quos sibi ipsa fecit esse pacificos, prudentiae suae more diiudicans, ut talium amicitias eligeret, qui in toto orbe simile nil haberent. [3] Neque enim nova est ista dilectio: nam si decessorum vestrorum facta recolatis, agnoscitis quandam esse consuetudinis legem cum illo imperio amicitiam Hamalos semper habuisse. quae tantum certior quantum vetustior, quia facile mutari non potest quod per longa saecula custoditur. suscipite itaque affectiosis mentibus et nostra primordia et domnae sororis nostrae, cui singulariter studetis, favete iudicio. nam si me similiter diligitis, regem quodammodo pariter efficitis. [4] Sed quoniam nos amplius loqui desideria novitatis exposcunt et litterarius sermo narrare plura non patitur, ideo tantis meritis, sicut dignum est, salutationis honore completo, harum portitoribus legatis nostris aliqua pietati vestrae delegavimus intimanda, quia nemo utilius tractat quam qui vestrae mansuetudini committere sua vota deliberat. III. SENATUI URBIS ROMAE AMALASUINTHA REGINA.