The Cardinals of the Holy Roman Church (original) (raw)
Guide to documents and events
Twentieth Century
CHIROGRAPHUM
Consilium Patrum Cardinalium ad quaestiones organicas et oeconomicas Apostolicae Sedis expendendas constituitur.
IOANNES PAULUS PP. II
Comperta habentes gravia Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium consili a atque proposita, quae in conventu Sacri Collegii a die v ad diem ix mensis Novembris anno MCMLXXIX celebrato significarunt quaeque eiusdem coetus participles postea Nobis declaraverunt, ea opportune ad effectum adducere studemus. Inter causas autem, de quibus Sacri Collegii Sodales egerunt, reperitur potissimum quaestio de quibusdam Apostolicae Sedis rebus disposite temperandis necnon de ratione eius oeconomica. Expedire quidem videtur ut eaedem causae etiam cum Patribus Cardinalibus, qui per orbem terrarum gregum Pastores sint constitute et universalem Ecclesiam quodammodo repraesentent, accurate excutiantur.
Quae cum ita sint, decernimus atque edicimus ut Consilium instituatur quorundam S.R.E. Cardinalium per terras Archiepiscoporum residentialium, quorum sit - adiutricem operam praebentibus Romanae Curiae ministeriis, ad quae negotia pertinent, maxime vero Praefectura rerum oeconomicarum Sanctae Sedis - quaestiones organicas et oeconomicas eiusdem Apostolicae Sedis expendere.
Datum Romae, die xxxi mensis Maii, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
IOANNES PAULUS II
Digitized and marked up by Salvador Miranda (2014), from Acta Apostolicæ Sedis, An. et vol. LXXIII 1 Octobris 1981 N. 8, 545-546.
©1998-2018 Salvador Miranda.