Marie D'Oignies (original) (raw)

Capitula.
I De pueritia.
II De matrimonio ejus.
III De conversione mariti ejus, & quod renuntiantes omnia caste vixerunt.
IV De contemptu & persecutione consanguineorum.
V De compunctione & lacrymis ejus.
VI De Confessione ejus.
VII De p�nitentia & satisfactione ejus.
VIII De jejunio ejus.
IX De oratione ejus.
X De vigiliis & somno ejus.
XI De vestibus & habitu corporis ejus.
XII De labore manuum ejus.
XIII De gestu & compositione vultus & aliorum membrorum ejus.

CAPUT I.

Pueritia, matrimonium, continentia, persecutio, compunctio.

[11] Fuit in Episcopatu Leodiensi in villa, quae dicitur Nivella, juvencula quaedam, vita & nomine gratiosa Maria: quae [non] mediocribus orta parentibus, licet divitiis & multis bonis temporalibus abundaret, numquam tamen ejus animum bona transitoria ab annis puerilibus allexerunt. Ita enim fere ex utero projecta est in Domino, quod numquam vel raro, sicut mos est puellarum, cum ludentibus miscuit se, neque cum iis quae in levitate ambulabant participem se praebuit; conservans animam suam ab omni concupiscentia & vanitate; jam divino auspicio praesignans in pueritia, qualis futura esset in provecta aetate. Unde frequenter adhuc in pueritia, ante lectum nocte genua flectebat; & quasdam orationes, quas didicerat, quasi primitias vitae Domino offerebat. Adeo enim ab infantia cum ea crevit miseratio & pietas, & quasi naturali affectione religionem diligebat; quod cum Cisterciensis Ordinis, ante domum patris sui, Fratres aliquando pertransirent, illa suspiciens & admirans religionis habitum, furtim sequebatur; & cum non haberet amplius quod faceret, pedes suos Conversorum vel Monachorum passibus prae desiderio infigebat. Cum autem parentes ejus, sicut mos est secularium, vestibus eam delicatis & cultis ornare voluissent; ipsa contristata respuebat; acsi naturaliter ejus animo impressum legeretur, quod ait Petrus Apostolus de mulieribus, Quarum non sit extrinsecus capillatura aut circumdatio auri, ac indumentorum aut vestimentorum cultus: & Paulus Apostolus: Non in tortis crinibus, ac auro ac margaritis vel veste pretiosa. Unde parentes ejus videntes, & puellulam deridentes, dicebant; Cujusmodi erit filia nostra?

CAP. II.
De matrimonio eius
[12] Felicibus igitur actibus ejus invidentes, cum esset annorum quatuordecim, eam juveni cuidam matrimonio conjunxerunt. Tunc vero a parentibus remota, in tantum fervoris excessum accensa est, tanta pugna corpus suum castigabat, & in servitutem redigebat; quod frequenter, cum magna parte noctis manibus suis laborasset, post laborem diutissime orabat: residuum vero noctis, quoties ei licebat, supra furtivos asseres, quos in extremitate lectuli absconderat, cum modico somno transibat. Et quia potestatem proprii corporis aperte non habebat, chordam asperrimam, qua vehementer stringebatur, sub camisia clam portabat. Nec hoc dixero ut excessum commendem, sed ut fervorem ostendam. In iis autem & multis aliis, quae privilegio gratiae operata est, attendat lector discretus, quod paucorum privilegia non faciunt legem communem. Ejus virtutes imitemur; opera vero virtutum ejus, sine privato privilegio imitari non possumus. Licet enim corpus spiritui servire cogendum sit, licet stigmata Domini nostri Jesu Christi in nostro corpore ferre debeamus; scimus tamen quod honor Regis judicium diligit, nec placet Domino sacrificium de rapina pauperis. Non enim pauperi carni subtrahenda sunt necessaria, sed reprimenda sunt vitia. Quod ergo quosdam Sanctos ex familiari consilio Spiritus sancti fecisse legimus, admiremur potius quam imitemur.

CAP. III
De conversatione mariti ejus
[13] Cum autem non multo tempore cum marito suo, Ioanne nomine, in matrimonio sic vixisset; respexit Dominus humulitatem ancillae suae, exaudivitque lacrymas supplicantis. Nam quam prius habuit ut uxorem, inspiratus est Ioannes, et Mariam habere commendatam. Casto castam [Dominus] commendavit ancillam; ut in solatium haberet custodem, & ut liberius Domino serviret, fidelem ei reliquit provisorem; & qui prius naturali quadam spiritus suavitate sancto conjugis suae proposito, sicut mos est aliorum virorum, non contradicebat, sed satis benigne laboribus ejus compatiens sustinebat; visitatus est a Domino, ut non solum c�libem & vere Angelicam vitam continendo promereretur; sed sociam suam in sancto proposito & sancta religione imitaretur, omnia pro Christo pauperibus erogando.

De contemptu et persecutione consanguineorum
[14] Quanto autem affectu carnali ab ea divisus est, tanto magis matrimonii spiritualis nexu ei per dilectionem conjunctus est. Unde & ancillae suae Dominus postea in visione apparens promisit, ut socium suum, quasi reparato matrimonio, ei redderet in caelis, qui castitatis amore a carnali commercio se subtraxerat in terris. Erubescant & paveant infelices, extra matrimonium illicitis sese commixtionibus polluentes; cum ii ambo beati juvenes, a licitis amplexibus pro Domino abstinentes, adolescentiae ferventis impetum fervore religionis superaverunt. Ignem igne extinxerunt, & coronas triumphales meruerunt: quibus dedit Dominus in domo sua & in muris suis locum, & nomen melius a filiis & filiabus, dum beatorum Martyrum more in igne non ardentes; juxta voluptatum copiam, propriam voluntatem mactantes; juxta fluvium sitientes; inter epulas esurientes, carnes suas clavis timoris Domini confixerunt; imo sese pro Domino penitus abjicientes, leprosis quibusdam juxta Nivellam, in loco qui dicitur Willambroc, pro Domino aliquanto tempore servierunt.

De compunctione et lacrymis ejus
[15] Videbant daemones & invidebant: videbant seculares & consanguinei, & dentibus contra eos frendebant; & quos prius venerabantur divites, contemnebant & irridebant pro Christo factos pauperes: viles & abjecti pro Domino habiti sunt, & opprobria exprobrantium Domino super eos ceciderunt. Ne timeas, ancilla Christi, postposito tibi gaudio & honore seculari: ad Crucis contumelias, cum Christo tuo, Sponso tuo accede: bonum est tibi abjectam esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Amisisti gratiam cognatorum, Christi gratiam invenisti. Amisisti consanguineorum amorem, nequaquam: numquam enim te dilexerunt, sed tua: ut enim muscae mel, cadavera lupi; sic praedam sequitur ista turba, non hominem. Bonus es, Domine, spirantibus in te, verus es expectantibus te. Ancilla tua regnum mundi & omnem ornatum ejus propter amorem tuum contempsit: tu vero centuplum reddidisti ei in hoc seculo, & vitam aeternam in futuro. Intueamur enim quantis virtutum gemmis, tamquam vas auri solidum omni lapide pretioso ornatum, amicam tuam pretiosam exornasti: quantis miraculis illam, abjectam & irrisam a secularibus decorasti.

[16] Principium conversionis ejus ad te, primitiae dilectionis, Crux tua, passio tua fuit. Audivit auditum tuum & timuit, consideravit opera tua & expavit. Dum enim quadam die, praeventa & visitata a te, beneficia, quae tu in carne humano generi clemens exhibuisti, consideraret; tantam compunctionis gratiam, tantam lacrymarum copiam, in torculari tuae Crucis expressam, in passione tua adinvenit, quod vestigia ejus per ecclesiam, lacrymae super pavimentum copiose defluentes ostendebant. Unde longo tempore post hanc ejus visitationem, nec Crucis imaginem intueri, nec loqui, vel alios loquentes audire poterat de passione Christi, quin ex defectu cordis in extasim laberetur. Unde ut dolorem aliquando temperaret, & fluvium lacrymarum cohiberet; relicta humanitate, ad Christi divinitatem & majestatem animum attollebat, ut in ejus impassibilitate reperiret consolationem. Sed unde fluminis impetum restringere conabatur, inde mirabiliter impetus major lacrymarum oriebatur. Nam cum attenderet quantus fuit, qui tam abjecta pro nobis sustinuit; rursus dolor renovabatur, novisque lacrymis anima ejus dulci compunctione innovabatur.

De poenitentia et satisfactione ejus
[17] Quadam autem die ante Parasceven, cum jam imminente Christi passione majori lacrymarum imbre, cum suspiriis & singultibus, se cum Domino mactare inchoasset; quidam de Sacerdotibus ecclesiae eam ut oraret cum silentio, & lacrymas cohiberet, quasi blande increpando hortabatur. Illa vero sicut verecunda semper erat, & omnibus columbina simplicitate obedire satagebat; impossibilitatis suae conscia, egressa clam ab ecclesia, in loco secreto & ab omnibus remoto se abscondit, impetravitque a Domino cum lacrymis, ut praedicto Sacerdoti ostenderet, quia non est in homine lacrymarum impetum retinere, quando flante spiritu vehementi fluunt aquae. Cum igitur Sacerdos ille die eodem Missam celebraret, aperuit Dominus, & non fuit qui clauderet; emisit aquas, & subverterunt terram. Tanto enim lacrymarum diluvio submersus est spiritus ejus, quod fere suffocatus est: quantoque reprimere impetum conabatur, tanto magis lacrymarum imbre, non solum ipse, sed & liber & altaris linteamina rigabantur. Quid ageret ille improvidus? ille ancillae Christi increpator? per experientiam cum rubore didicit, quod prius per humilitatem & compassionem cognoscere non voluit. Post singultus multos, multa inordinate & cum interruptione pronuntians, a naufragio tandem vix evasit; & qui vidit & cognovit, testimonium perhibuit. Tunc vero longo tempore post Missae completionem, ancilla Christi revertens, miro modo acsi praesens adfuisset, quaecumque acciderunt Sacerdoti improperando retulit: Nunc, inquit, per experientiam didicisti, quod non est in homine impetum spiritus Austro flante retinere.

[18] Cum autem per dies & noctes continue exitus aquarum deducerent oculi ejus, & lacrymae ejus non solum in maxillis ejus: sed ne in ecclesiae pavimento lutum ex lacrymis relinquerent, lineo quo caput tegebat panno excipiebatur. Multis talibus utebatur velaminibus, quae frequenter permutare oportebat, dum siccum humido succedebat. Dum vero compatiens affectu, post longa jejunia, post multas vigilias, post tantas lacrymarum inundationes, quaererem, utrum exinanito (ut fieri solet) capite aliquam sentiret laesionem vel dolorem; Hae, inquit, lacrymae sunt refectio mea, hae sunt mihi panes die ac nocte; quae caput non affligunt, sed mentem pascunt; nullo dolore torquent, sed animam quadam serenitate exhilarant; non cerebrum evacuant, sed animam satietate replent, & suavi quadam unctione mulcent; dum per violentiam non extorquentur, sed sponte a Domino propinantur.

CAPUT II.

Confessio, satisfactio, jejunia.

De confessione ejus
[19] Jam vero de Confessione ejus post compunctionem breviter videamus. Deum testem invoco, numquam in tota ejus vita seu conversatione vel unum percipere potui peccatum mortale. Quodsi forte aliquod modicum veniale sibi commisisse videretur, cum tanto cordis dolore, cum tanta verecundia & rubore, cum tanta contritione ostendebat se Sacerdoti, quod plerumque ex vehementi cordis anxietate, more parturientis cogebatur proclamare: licet sic etiam a modicis & venialibus sibi caveret, quod plerumque per quindecim dies nec unam inordinatam cogitationem in corde suo posset reperire. Et quoniam bonarum mentium est, ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est; Sacerdotum pedibus frequenter advoluta, quaedam cum lacrymis accusando se confitebatur, in quibus a risu vix abstinere valebamus, veluti quaedam verba puerilia, quae in pueritia se otiose dixisse recolendo dolebat.

[20] Postquam vero evacuaverat quae sunt puerilia; cum tanto timore animam suam, cum tanta diligentia sensus suos, & cor suum cum tanta puritate custodire satagebat semper prae oculis habens, Qui modica negligit, paulatim decidit. Quia nec verbum otiosum, nec inordinatum aspectum, nec inhonestum corporis habitum, nec visum immoderatum, nec gestum corporis indecentem vel inordinatum, numquam aut raro in ea possemus advertere; licet plerumque ex immenso cordis ejus gaudio, dum seipsam vix posset capere, cum modico excessu exhilarata facie, exteriori gestu corporis, cordis jubilum ostendere cogeretur; vel in risum modestum ex cordis serenitate exeundo, vel aliquam ex amicis suis advenientibus, cum modico & pudico amplexu, affluentia benignitatis excipiendo; vel Sacerdotis alicujus manus ac pedes ex intensa devotione osculando. Quae tamen ad se quasi post quamdam mentis ebrietatem reversa, dum actus suos omnes districte recolendo in vespere computaret; si se vel in minimo excessisse modum perpenderet, cum admirabili cordis contritione facta Confessione seipsam puniebat; ibi frequenter trepidans, ubi timor nullus erat. In hoc solo, pigritiae nostrae solatium quaerentes, eam quandoque reprehendebamus; quod frequentius quam volebamus, modica praedicta confiteretur.

CAP. VII
De poenitentia et satisfactione ejus
[21] Nunc autem post ejus Confessionem quanta & quam mirabili p�nitentia corpus suum Domino immolaret, subjungamus; quantaque dilectione & mirabili delectione, Crucem Christi amplexando, cruciaretur in carne, videamus. Illam primam scholarium Jesu Christi lectionem, illud primum Euangelicae disciplinae documentum; Qui vult venire post me, abneget semetipsum, & tollat Crucem suam, & sequatur me; frequenter in corde revolvebat; & iis quasi tribus passibus Christum sequi satagebat. Non solum enim aliena abnegaverat, nihil alienum cupiendo: non solum sua, omnibus renuntiando; non tantum corpus, affligendo; sed semetipsam propriae voluntati penitus abrenuntiando. Seipsam abnegaverat, alterius voluntati per obedientiam se subjiciendo; Crucem tollebat, corpus suum per abstinentiam castigando; Christum imitabatur, seipsam per humilitatem abjiciendo.

[22] Adeo autem gustato spiritu desipiebat ei omnis delectatio carnalis; quod dum aliquando ad memoriam reduceret, quia post quamdam gravissimam quam habuit aegritudinem, carnibus & modico vino temperato qua ex necessitate uti coacta est; ex quadam praeteritae delectationis abominatione sese affligendo, requiem non habuit in spiritu suo, donec praeteritas, qualescumque delicias, carnis suae cruciatu mirabiliter recompensaret. Fervore enim spiritus quasi inebriata, prae dulcedine Agni Paschalis carnes suas fastidiens; frustra non modica cum cultello resecavit, quae prae verecundia in terra abscondit: & quia nimio amoris incendio inflammata carnis dolorem superavit, unum de Seraphin in hoc mentis excessu sibi adstantem aspexit. Loca vero vulnerum, cum corpus ejus in morte lavaretur, mulieres invenerunt, & admiratae sunt: qui autem ex ejus confessione praedicta cognoverant, quid esset intellexerunt. Qui Symeonis vermes ex vulneribus scaturientes; qui B. Antonii ignem, quo pedes incendit, venerando admirantur; cur non etiam in sexu fragili tantam mulieris fortitudinem obstupescant, quae caritate vulnerata, & Christi vulneribus vegetata, proprii corporis neglexit vulnera?

CAP. VIII
De jejunio ejus
[23] Tanta jejunandi gratia Christi ancilla praecellebat, quod diebus illis, quibus ad recreationem corpusculi eam ad c�nam, tamquam ad medicinam, accedere oportebat; semel & modicum in die; in aestate, ad vesperam; in hieme, prima noctis hora manducabat. Vinum non bibebat: carnibus non utebatur, pisces vero numquam vel raro, & tunc minimos comedebat: fructibus arborum, herbis & leguminibus utcumque sustentabatur. Panem nigerrimum & asperrimum, de quo vix canes manducare poterant, longo tempore comedit; ita quod prae nimia asperitate & duritia fauces ejus interius lacerabantur, & ex vulneribus sanguis eliciebatur, quem sanguinem Christi memoria dulcem sibi reddebat. Vulneribus Christi vulnera ejus mulcebantur; & suavitate panis caelestis, asperrimi panis austeritas dulcorabatur. Quadam die, dum corpus comedendo reficeret, vidit hostem antiquum invidia tabescentem: & cum non haberet amplius quod faceret; insultabat ei, dicens: Ecce o gulosa, nimis imples te. Ipsa enim longis confecta jejuniis & coarctata, quandoque laborabat manducando; & modico cibo stomachum frigidum & constrictum, quasi cibaria respuentem, tumescere dolebat. Ipsa vero versutias & fraudes inimici cognoscens, qui libenter, quam timoratam sciebat, perturbaret, ut nimia abstinentia deficeret; tanto amplius eum deridendo comedere conabatur, quanto serpens venenosus magis inde torquebatur. Sive enim manducabat, sive jejunabat, omnia in gloriam Dei faciebat.

[24] Jejunavit autem tribus annis continuo in pane & aqua, a festo sanctae Crucis usque ad Pascha: nullum tamen inde valetudinis corporis, vel operis manuum sustinebat detrimentum. Cum autem in cellula sua infra ecclesiam, in vespere vel nocte, corpusculum pane modico & aqua solum reficeret; a principio benedictionis usque ad gratiarum actionem, quidam ex sanctis Angelis sobriae c�nae assistentes, coram ea quasi per scalam lucidam ascendebant & descendebant: ex quorum praesentia tantam habebat consolationem tantamque spiritus exultationem, quod omnem saporis suavitatem spiritualis refectio superabat. Sanctus autem Joannes Euangelista, quem miro diligebat affectu, dum cibum caperet, ad mensam ejus aliquando veniebat; in cujus praesentia ex affectu devotionis appetitus sensibilis ita evacuabatur, quod modicum cibum capere vix poterat. Corporales enim delicias, quas pro Christo sibi subtraxerat, Dominus recompensabat in mente, sicut scriptum est, Non in solo pane vivit homo. In fortitudine autem hujus cibi plerumque diebus octo, quandoque vero undecim, scilicet ab Ascenscione Domini usque ad Adventum Spiritus sancti, nihil manducans vel bibens jejunabat: & miro modo nec caput aliquantulum dolebat, nec propter hoc manuum laborem dimittebat. Non minus potens laboris, in ultimo die jejunii, quam in primo erat: nec si vellet iis diebus comedere, posset, donec sensualitas, quae a spiritu quasi absorpta erat, ad seipsam, ut ita dicam, rediret. Quamdiu enim anima spirituali quadam refectione copiose exuberans ita plena erat, nullam cibi corporalis refectionem eam recipere permittebat.

[25] Aliquando etiam in suavi & beato silentio triginta quinque diebus cum Domino suaviter requiescens, nullo corporali usa est cibo, nullumque verbum per dies aliquot penitus proferre poterat, nisi istud solummodo; Volo Corpus Domini nostri Jesu Christi: quo recepto, in silentio suo singulis diebus cum Domino permanebat. Sentiebat autem in diebus illis spiritum suum, quasi a corpore separatum, sic esse in corpore, acsi in luteo vasculo jaceret; corpus autem suum quasi luteum vestimentum circumdare, & vestire spiritum suum. Sic enim a sensibilibus abstracta, & super se in quodam excessu rapta. Tandem vero post quinque hebdomadas ad se revertens, aperuit os suum: & mirantibus circumstantibus locuta est, cibumque corporalem recepit. Post haec vero longo tempore ei accidit, quod odores carnium ac frixurae alicujus vel vini, nullo modo poterat sustinere, nisi quando post Corpus Christi vinum sumebat in ablutione: tunc sine aliquo gravamine & odorem sustinebat & saporem. Quando etiam per diversas villas transibat, dum iret ad quemdam Episcopum, ut Sacramentum Confirmationis susciperet, nihil eam gravabant odores, quos prius sustinere non poterat.

CAPUT III.

Orationis assiduitas & efficacia etiam in daemonibus pellendis.

CAP. IX
De oratione ejus

[26] Quanto autem corpus suum jejuniis macerabat, tanto spiritus liberior in orationibus pinguescebat. Corpus jejunando attenuabatur, & anima magis in Domino confortabatur. Tantam enim & tam specialem a Domino obtinuit gratiam orandi, quod diebus ac noctibus invictum ab oratione spiritum numquam aut raro relaxabat. Sine intermissione enim orabat, vel corde tacito clamando ad Dominum, vel oris officio cordis exprimendo affectum. Ex altari enim cordis ejus adeo fumus aromatum continuo in conspectu Domini ascendebat; quod etiam dum operaretur manibus, dum manum suam mitteret ad fortia, & digiti ejus apprehenderent fusum, psalterium ante se positum habebat, ex quo Psalmos Domino suavitereructabat; quibus quasi quibusdam clavis cor suum, ne otiose vagaretur, mirabili quadam experientia Domino copulabat. Cum autem pro aliquo Dominum specialiter deprecaretur, ei in spiritu respondebat. Ex adipe enim devotionis spiritus ejus Domino conglutinatus, suaviter in oratione pinguescebat, cum eidem postulata Dominus concedebat: ex elevatione enim spiritus ejus vel depressione, utrum exaudiretur an non, plerumque deprehendebat.

[27] Aliquando autem pro defuncti cujusdam anima Domino preces offerebat: dictumque est ei, Ne effundas orationem pro eo, quia reprobatus est a Domino. Vulnere enim lethali transfixus, miserabiliter mortuus erat in torneamento, & aeternis incendiis mancipatus. Cum autem quadam die esset in cella sua, juxta ecclesiam apud Oignies; vidit multitudinem manuum ante se, quasi supplicantium. Tunc admirans & ignorans quid hoc esset, timore aliquantulum concussa, fugit ad ecclesiam. Altera die cum esset in cellula sua, vidit iterum easdem manus, & expavit: & cum rursus ad ecclesiam fugeret, manibus eam detinentibus retardabatur. Tunc illa ad ecclesiam quasi ad tabernaculum, ut Dominum consuleret, recurrens; rogavit Dominum, ut eam quid hujusmodi manus sibi vellent certificaret. Cui responsum est a Domino, quod defunctorum animae, quae torquentur in purgatorio, orationum suarum suffragia postularent; quibus quasi pretioso unguento dolores earum mulcebantur. Ipsa enim prae dulcedine contemplationis solitas orationes quandoque intermittebat, quandoque etiam nec os aperire valebat, nec de alio quam de Deo cogitare poterat.

[28] Solebat autem causa peregrinationis & orationis fere singulis annis ecclesiam B. Mariae de Heignes visitare, ubi magnam a beata Virgine recipiebat consolationem. Erat autem illa ecclesia a loco suo per duo magna milliaria remota. Cum autem vehementius hiems inhorruisset, nudis pedibus sine aliqua sui laesione per gelu usque ad ecclesiam incedebat. Cumque una sola comitante ancilla viam, quae valde distorta est & nemorosa, nescirent; lumine quodam eam praecedente, viamque ostendente, numquam errabat. Cum autem die illo nihil penitus manducaret, totaque nocte in ecclesia vigilaret; sequenti etiam die dum reverteretur, cibum usque ad vesperam non caperet; viam tamen sine aliqua difficultate, Angelis sanctis eam a dextris & a sinistris sustentantibus, peragebat. Angelis enim suis mandaverat Dominus, ut eam in omnibus viis suis custodirent; eamque in manibus, ne forte offenderet ad lapidem pedem suum, portarent. Dum vero aliquando in eadem via vehemens pluvia in nubibus immineret, nec haberet vestes pluviales, quibus inundationem aquarum susciperet; ipsa suspiciens vidit quasi quasdam stellas, sibi obsequendo pluviam retinentes, & sic tempore pluvioso penitus intacta remeavit.

[29] Aliquando autem, dum holocaustum ejus in orando solito pinguius fieret, & sicut adipe & pinguedine anima ejus repleretur, non poterat ab oratione cessare: unde per diem & noctem millies & centies flectendo genua beatam Virginem salutabat: & hoc mirabile & inauditum devotionis officium per dies quadraginta continabat. Primo sine intermissione in spiritu vehementi sexcentis vicibus genua flectebat: secundo totum psalterium super pedes stando legens, per singulos psalmos flexis genibus beatae Virginis Salutationem Angelicam offerebat: tertio vero, Austro flante vehementius, trecentis vicibus per singulas genuflectiones virga disciplinali se percutiendo, Deo & beatae Virgini, prolixo martyrio seipsam immolabat: tribus autem ultimis percussionibus ad condimentum aliarum sanguinem copiosum eliciebat: tandem vero quinquagies flexis genibus simpliciter sacrificium consummabat. Haec autem non humana virtute, sed Angelico praesidio eam sustentante & sublevante, peragebat. Virtutem orationum ejus quanta esset, experti sunt saepe, non solum homines ad succursum, sed daemones ad cruciatum: quos adeo perurgebat, & quasi quibusdam funibus pertrahebat, quod ad eam precum suarum coacti incendio, venire compellebantur; quandoque in eam dentibus frendentes, quandoque quasi ululantes & de ea conquerentes, aliquando etiam quasi supplicantes. Dum enim aliquis ex ejus familiaribus aliqua tentatione vexaretur, non cessabat pretiosa Christi margarita, spiritu compassionis commota,donec orationum suarum pondere auctor nequitiae obrueretur, & de manu fortiorum ejus pauper & inops eriperetur.

[30] Quidam autem ex amicorum suorum praecipuis, a daemonio meridiano perambulante in tenebris, aliquando tanto periculosius, quanto subtilius tentabatur. Callidus enim ille inimicus, transfigurans se in Angelum lucis, quasi sub specie pietatis, in somnis praedicto amico suo familiariter apparebat; de quibusdam vitiis eum aliquando reprehendens, quaedam etiam bona ut faceret fraudulenter admonens; promittens antitodum ut, latentius f subinserret venenum. Linguam mellitam serpens prius leniter exercebat, ut postea dentem figeret, & ad ultimum caudam ut chelydrus stringeret. Cum vero jam sibi fides tamquam veridico adhiberetur; tunc more sophistae, inter aliqua vera, proditor ille falsum permiscere nitebatur, bonorum admixtione malum fraudulenter obumbrans. Tandem vero ad hoc pervenit ejus machinatio, quod Frater ille miserabilem incurrisset confusionem; nisi Christi ancilla, Spiritu sancto revelante, percepisset callidi sophistae simulationem. Cumque diceret illa, quod non esset a Deo revelatio, sed nequam spiritus deceptio; ille econtra, spiritu suo, non Spiritus sancti respondebat: Cum enim tot bona mihi fecerit spiritus ille, tot etiam vera & futura praedixerit, nullo modo vult me decipere. Tunc illa ad solita orationum arma confugiens, pedes Domini fletibus rigavit, caelum precibus instanter pulsavit; nec requievit, donec impius ille cum gemitu magno & pudore, coram ea, cum oraret noctu in cella sua, adstitit. Illa vero eum cum quodam falso splendore intuens; Tu quis es, inquit, ac quod est nomen tuum? Ille vero, elato ut erat vultu, eam torvis oculis inspiciens; Ego sum, inquit quem tu, maledicta, precibus tuis compulisti venire ad te, meum enim amicum per violentiam aufers. Somnium est mihi nomen; nam & ego multis in somnis, & maxime Monachis & Religiosis, quasi Lucifer appareo; mihique obediunt, & meis consolationibus in elationem decidunt, tamquam dignos se reputantes, ut Angelicis & Divinis visitentur alloquiis. Amicum quoque meum, quem mihi abstulisti, secundum voluntatem meorum ab aliquo bono proposito deviassem. Quod ita eventu rei compertum est, nam ova aspidum rupta sunt, & maligni fraudulenta consilia postea manifeste aperta sunt.

[31] Erat autem quaedam juvencula in monasterio quodam Cisterciensis Ordinis, inter Sanctimoniales sub habitu religionis Domino serviens; cui serpens antiquus tanto magis invidebat, quanto in sexu fragili & aetate juvenili tam arduae viae propositum eam aggredi viderat. Cumque simplicem illam virginem, timoratam & humilem cognovisset; ut eam per pusillanimitatem & inordinatum timorem in desperationem dejiceret, blasphemiis & immundis cogitationibus innocentem virgunculam aggressus est. Illa vero, ut erat pavida & talibus non assueta, in primo cogitationis limine credebat se fidem amisisse, & longo tempore cum magno dolore restitit; tandem vero non sustinens, nullique vulnus cordis sui, ut medicamentum reciperet, aperiens, ex pusillanimitate quasi in desperationem decidit. Adeo vero inimicus mentem ejus depresserat, quod nec Orationem Dominicam, nec Credo in Deum dicere poterat: peccata vero sua confiteri nolebat. Quodsi aliquando blanditiis vel minis aliqua quasi coacta confiteretur, nullo modo ad hoc induci poterat, ut indulgentiam a Domino postularet. Sacramentis ecclesiae interesse non poterat; Corpus Christi recipere non volebat: seipsam ex perturbatione frequenter interficere tentabat; verbum Dei, & monita salutis spernebat; omne bonum ei in odium veniebat; multa verba blasphemiae per os ejus diabolus evomebat. Cumque a piis ejus Sororibus multae ad clementem Dominum pro ipsa funderentur orationes, columbam suam a faucibus diaboli nondum poterant extorquere, nec hoc daemonii genus in jejunio & oratione statim poterant ejicere; non quia clemens Sponsus tot sanctarum Virginum pias preces sperneret; sed quia genus illud daemonii atrocissimi spirituali ancillae suae reservaret superandum; quae suarum orationum efficacia maxillas Leviathan perforaret, & ab ejus ore praedam potenter extraheret.

[32] Cum igitur ad ancillam Christi juvencula illa adduceretur; illa, ut erat spiritu compassionis & melle spiritualis dulcedinis affluens, eam benigne suscepit; non solum in cellam suam, per liberalitatem hospitalitatis; sed in corde, per spiritum caritatis. Cumque multas pro ipsa ad Dominum funderet orationes, nequam ille quam firmiter se tenere putabat, nolebat relinquere. Tunc illam seipsam amplius Domino immolans, diebus quadraginta cum lacrymis & precibus nihil penitus manducans jejunavit, interpolate tamen ut bis vel ter in hebdomada reficeretur. In fine vero jejunii, teterrimus ille spiritus, relicta Virgine, ad ancillam Christi cum dolore & confusione coactus est venire, miserabiliter ab Angelo Christi religatus & punitus; ita quod videbatur, quasi visceribus evomitis, omnia interiora sua super collum suum miserabiliter deportare: quod enim in spiritu Dominus invisibiliter operatur, quandoque per signa exteriora visibiliter ostendit. Tunc ille gemens & supplicans, ut ejus misereretur, & ei p�nitentiam injungeret, Christi amicam deprecabatur: dicebat enim se coactum esse, ut quaecumque ei injungeret facere oporteret. Tunc illa, sicut nihil unquam de se praesumebat, nec aliquid sine consilio facere volebat, vocavit sibi quemdam familiarem Magistrum de quo confidebat. Cui cum ille consuleret, ut eum in desertum mitteret, & nulli unquam usque ad diem judicii nocere posset; supervenit alius quidam utrique satis familiaris & privatus: cumque rem cognovisset; Nequaquam, inquit ille, sicut erat ex vehementis spiritus impetu ferventior, sic evadet ille proditor; praecipe illi ut statim descendat in profundum inferni. Qua praecipiente, & eo cum ululatu descendente, tantus infernalium spirituum clamor factus est, sicut illa in spiritu audivit, dum principem magnum & potentem cerneret advenire: unde Christi ancilla graviter obstupuit, & Domino gratiarum actiones reddidit. Virgo praedicta eadem hora liberata, facta Confessione Christi Corpus recepit, & Deo gratias agens ad domum suam remeavit. Quando vero post multas vigilias & orationes in suo lectulo quiesceret, sub variis speciebus apparebat ei diabolus, super eam frendens, & eam maledicens: Malo tuo, ajebat impius ille, requiescas; nobiscum in inferno quietam habeas; non minus enim tua quiete torqueor, quam labore tuo, tuisque orationibus crucior. Illa vero subridens, facto Crucis signo eum recedere compellebat.

CAPUT IV.

Vigiliae, vestitus, labores assumpti. Compositio vultus & membrorum.

CAP. X
De vigiliis et somno ejus
[33] Gravem & intolerabilem temporis otiosi, imo pretiosi jacturam fortis illa prudensque mulier reputabat; dies enim transeunt, sed non redeunt; labuntur, sed non revertuntur. Unde temporis amissi damnum irrecuperabile est, nec sicut res aliae corporales perditae, dies perditi restaurari possunt. Unde summo studio sibi cavebat, ne unquam aliquam diei vel noctis horam, quantum ei licebat, otiosam praeteriret. Noctibus enim raro dormiebat, sciens quod somnus non ad meritum, sed ad recreationem infirmitatis humanae, nobis a Domino misericorditer relictus est. Dormiendo enim non meremur, quia usum liberi arbitrii non habemus. Unde quantum poterat a somno abstinens, nocturnis vigiliis tanto devotius, quanro liberius, & sine aliquo circumstantium strepitu, Domino serviebat: virtus enim abstinentiae corpus attenuando desiccans, & ignis amoris interius ardens, omnem ab ea somnolentiam expellebant. Dulces etiam Angelicorum spirituum cantus, cum quibus noctes saepe ducebat insomnes, omnem somnum ab oculis ejus sine aliqua corporis molestia relegabant. Remota enim hominum frequentia, per nocturnas vigilias comes aderat exercitus beatorum spirituum, quorum sonus mirabiliter, tamquam multitudinis castrorum, dulci quadam consonantia aures mulcebat, omnem torporem excutiebat, caput recreabat, mira dulcedine respergebat, mentem excitabat devotione, desiderium inflammabat ad laudem & gratiarum actionem; Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus, frequenter replicans, exemplo suo invitabat.

[34] Attendant haec, & lugeant miserabiles & fatuae mulieres, quae lasciviae suae cantilenis ignem libidinis accendunt, & anhelitu suo prunas ardere faciunt, & idcirco a cantu Angelorum alienae in vanitate sua pereunt; quarum risus in luctum, gaudium in dolorem aeternum, cantus convertetur in ululatum: quibus promittitur a Domino, pro zona funiculus, pro suavi odore f�tor, pro crispanti crine calvitium: nostra vero Maria vanitatis choreas & omnes Sathanae pompas amore Christi conculcans, felicius & suavius jucundis Sanctorum Angelorum choreis meruit interesse. Et quoniam pretiosas Sanctorum Reliquias, quibus copiose munita est & ornata ecclesia de Oignies, nocturnis custodiebat excubiis; eaedem Reliquiae noctem festam cum ea ducentes, & custodi suae quasi applaudentes, mirabili solatio spiritum ejus laetificabant. In extrema vero ejus aegritudine, compatientis affectu eam consolantes, patrocinium ei apud Deum & mercedem pro labore & custodia promittebant. Habebat autem lectum cum modico tantummodo stramine in cellula sua, in quo tamen raro quiescebat: frequentius enim sedens in ecclesia, inclinato ad murum capite, somno modico recreata, ad dulces vigiliarum labores recurrebat.

[35] Tempus tamen somni sui non penitus sine fructu praeteribat; nam corde vigilante dormiens, Christumque, cui vigilando inhaeserat, in corde retinens, nihil nisi Christum suum somniabat: sicut enim sitiens, fontes aquarum, dum dormit somniat sicut esuriens, fercula sibi apponi imaginando considerat; sic illum quem sitiebat prae oculis semper in somnis habebat. Ubi enim amor, ibi oculus, ubi vero thesaurus ejus, ibi & cor ejus, sicut de se Christus ait; Ubi ego sum, ibi & minister meus erit. Frequenter etiam sicut Ioseph, & alios Sanctos Dominus in somnis admonuit, ita multis revelationibus, ne somnus transiret otiosus, ancillam suam visitabat; sicut Dominus promisit per Prophetam; Senes vestri somnia somniabunt, & juvenes vestri visiones videbunt. Aliquando quiescere permittebatur in cella sua; quandoque vero, maxime magnis solennitatibus imminentibus, non nisi infra ecclesiam in praesentia Christi poterat requiem invenire. Et tunc per dies & noctes oportebat eam ibidem remanere: nec erat in ejus arbitrio vel libera voluntate plerumque, vel in cella quiescere, vel in ecclesia remanere. Familiari enim Angelo, sibique ad custodiam deputato, velut Abbati proprio, eam oportebat obedire: quia quandoque, dum nimiis esset afflicta vigiliis, ut quiesceret admonebat: cum autem paululum quievisset, ad ecclesiam excitando eam reducebat.

[36] Quo vehementer incitante & virtutem ministrante, a festo S. Martini usque ad Quadragesimam, quodam tempore adeo pavimento ecclesiae adhaesit anima sua; quod, sive sederet, sive jaceret, inter se & nudam terram nihil penitus, nec modicam festucam, ut ita dicam, poterat recipere. Puram terram, vel lignum ante basim altaris transversum, loco pulvinaris, dum dormiret habebat. In illa autem hieme tantum frigus invaluerat, tantum gelu mundum invaserat, quod etiam in sancto calice, dum Sacerdos celebraret, vinum sensibiliter & subito, (ut memini) constringebatur in glaciem. Ipsa tamen nec frigus sentiebat; nec caput, Angelo sancto manum misericorditer supponente, vel modicum dolebat. Vae vobis qui dormitis & lascivitis in stratis vestris, & in lectis eburneis; qui mollibus utimini, in voluptatibus vestris mortui & sepulti: qui ducitis in bonis dies vestros, sed in puncto ad inferni novissima descendetis; ubi subter vos tinea sternetur, & operimentum vestrum erunt vermes. Ecce famulae Christi, quia Domino suo devote serviebat, servit terra, ne duritia atteratur; parcit hiems, ne frigore torqueatur; sancti ministrant Angeli, ne in aliquo laedatur. Contra vos autem insensatos pugnabit orbis terrarum pro Domino: armabitur enim creatura ad ultionem inimicorum suorum, qui factori deserviens adversum vos excandescet in tormentum.

CAP. XI
De vestibus et habitu corporis ejus
[37] Quae vellere Agni immaculati vestiebatur, quae veste nuptiali interius ornabatur, quae Christum intrinsecus induerat, de ornatu exteriori non curabat: vestibus tamen mediocribus utebatur, quia nec affectatae sordes, nec exquisitae munditiae ei unquam placuerunt: ornatus enim & sordes pari modo fugiebat, quia alterum delicias, alterum gloriam redolet. Sciens tamen B. Ioannem Baptistam asperitate vestium a Domino commendatum; & quod per semetipsam Veritas dicit, Qui mollibus vestiuntur in domibus Regum sunt; linea comisia juxta carnem non utebatur; sed sacco cilicino aspero, qui lingua publica nuncupatur Estamine. Tunicam laneam albam, cum ejusdem coloris simplici pallio, absque pellium conjunctione, vel aliqua foderatura pro indumento habebat; non ignorans quod parentum primorum, post ruinam, Dominus, non vestibus pretiosis vel artificiose tinctis, sed tunicis pelliceis velavit nuditatem. Harum vestium simplicitate contenta, quia intrinsecus ardebat, nullum frigus exterius metuebat; nec igne materiali, quo frigus in hieme repelleretur, aliquando indigebat: sed miro modo, cum hiems asperior graciali frigore aquas constringeret, sicut ipsa in spiritu fervebat, sic exterius in corpore, maxime dum oraret, calescebat; adeo quod sudore ejus aromatico aliquando ejus vestimenta suaviter redolerent. Plerumque etiam odor vestimentorum ejus erat sicut odor thuris, dum orationes offerret Domino ex thuribulo cordis. Quid ad haec dicitis superfluae mulieres & pomposae? quae vestimentorum multiplicitate cadavera vestra ornatis, & caudatis vestris vestibus; quae vos degeneres & bestiales ostenditis, circumornatae ut similitudo templi: vestimenta vestra comeduntur a tineis & f�tent, vestimenta sanctae mulieris hujus habentur pro Reliquiis & redolent. Hae sunt vestes pretiosae, nullo frigore, quantumcumque tenues essent, superatae; & ideo propter frigus sanctificatae, propter sanctificationem vero post obitum ejus a devotis diligenter conservantur, & affectu pietatis honorantur.

De labore manuum ejus
[38] Sciebat prudens mulier, primis parentibus post peccatum, & per eos filiis suis, Dominum p�nitentiam injunxisse, scilicet, In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Unde manibus propriis, quamdiu potuit, laboravit; ut corpus per p�nitentiam affligeret, ut indigentibus necessaria ministraret, ut sibi etiam victum & vestitum (utpote quae omnia pro Christo reliquerat) acquireret. Tantam autem Dominus virtutem operandi ei contulerat, quod socias suas longe excedendo, fere se & aliam de fructu manuum suarum procurare valeret; illud Apostolicum diligenter attendens, Qui non laborat, non manducet: omne siquidem laboris exercitium dulcissimum reputabat; dum e adverteret, quod unigenitus excelsi Regis Filius, qui aperit manum suam & implet omne animal benedictione, labore manuum Joseph & Virginis pauperculae quaestuarie nutritus est. In quiete igitur & silentio, juxta Apostolum, manibus operando, panem suum manducabat: in silentio enim & spe erat fortitudo ejus. In tantum autem turbam & strepitum fugiebat, quietem & silentium diligebat; quod aliquo tempore, a festo sanctae Crucis usque ad Pascha Domini, silentium, fere nullum verbum proferendo, tenuerit. Cujusmodi silentium Dominus adeo acceptavit, quod Spiritu sancto revelante, propter hoc super omnia, absque Purgatorio ad caelum evolare, a Domino obtinuit. Ex quo patet, quantum sit loquacitatis vitium, cum Domino tam gratum sit silentium: siquidem vir linguosus non dirigetur in terra viventium. Tandem vero talentum sibi commissum omni die solerti negotiatione multiplicans, & diebus singulis de virtute in virtutem per scalam Jacob ascendens,cum in excelso locata esset, & quasi in summo gradu sita, omnia sub pedibus sensibilia reliquisset; adeo exuperante spiritu ejus absorpta est sensualitas, quod jam nisi cibum, qui non perit, Christo eam totam occupante, operari non potuit. Unde quasi emerita, etsi ab omni manuum operatione libera, Domino de cetero tantum vacavit; qua libertate Christus ancillam suam donavit.

De gestu et compositione vultus et aliorum membrorum ejus.
[39] Interiorem mentis ejus compositionem gestus exterior, extrinsecarumque partium ostendebat compositio. Cordis ejus gaudium vultus serenitas latere non sinebat. Miro autem moderamine cordis hilaritatem vultus gravitate temperabat, mentisque jucunditatem verecundae faciei simplicitate aliquatenus occultabat. Et quoniam ait Apostolus; Mulieres velato capite orent; velum candidum, quo caput tegebat, ante oculos ejus dependebat. Capite inclinato vultuque in terram dimisso, tardo maturoque gressu humiliter incedebat. Adeo autem ex plenitudine cordis ejus in facie illius Spiritus sancti gratia resultabat, quod multi ex ejus aspectu spiritualiter refecti ad devotionem & lacrymas provocabantur; & in vultu ejus, quasi in libro unctionem Spiritus sancti legentes, virtutem ex ea procedere cognoscebant. Accidit autem quadam die, quod vir quidam benignus, & personarum religiosarum familiaris & amicus Guido, quondam ecclesiae Cameracensis Cantor, cum visitandi eam causa a via sua divertisset; quidam autem ex sociis ejus, qui nondum forte per experientiam cognoverat, quantum piis mentibus visitatio bonorum familiaritasque conferat; devoti viri praedicti pium laborem quasi deridens, ait: Pro Deo, Domine Cantor, quid quaeritis? quare viam vestram frustra deseritis? numquid muscas volatiles seu papiliones cum pueris sequi & apprehendere vultis? Ille, ut mitis erat & patiens, iter propositum propter hoc non reliquit; sed Christi ancillam, ex cujus praesentia non modicam alia vice perceperat consolationem, devotus adiit. Dum autem illi loqueretur, socius ejus, sicut mos est secularium, hujusmodi sermones quasi parvipendens, ex alia parte variis & otiosis sermonibus erat intentus. Cumque jam taedio affectus esset expectando, venit ad Cantorem, admoniturus eum ut festinaret. Cumque forte in vultum ancillae Christi oculos figeret, subito & mirabiliter mutatus animo, in tantam lacrymarum copiam resolutus est, quod vix longo tempore post a loco & ab ejus praesentia potuit amoveri. Tunc Cantor, licet ille prae verecundia latere vellet, attendens & cognoscens rei eventum, gaudens, & socium suum vice versa irridens, ait: Eamus, quid hic stamus? Forte papiliones fugare vultis. Ille vero, post multa suspiria & lacrymas, vix tandem inde avelli potuit, dicens: Ignoscite mihi, quia prius quid dicerem penitus ignorabam: nunc autem in hac sancta muliere virtutem Dei per experientiam percepi.

[40] Cum autem quodam tempore corpusculum ejus fervorem spiritus jam amplius sustinere non posset; decidit in aegritudinem magnam. Adeo enim pius Pater, filiam suam quam diligebat, disciplinae flagello subdidit, quod membra corporis ejus mirabiliter torquebantur: nam quasi in circulum brachia ejus prae dolore agitabantur, & manibus pectus tundere cogebatur. Cum autem ad tempus paululum quiesceret vis infirmitatis, tunc reversa ad se, cum tanto gaudio Domino gratias agebat, qui flagellat omnem filium quem recipit, quod in ea illud Apostoli manifeste impletum est; Cum infirmor, tunc fortior sum. Postquam autem, tamqum aurum in fornace, hac infirmitate electam suam probavit Dominus; excocta ad plenum & elimata, tantam postea in jejuniis & vigiliis, & aliis laboribus, a Domino fortitudinem obtinuit; quod tertiam partem laboris ejus etiam fortes homines vix valerent sustinere. Aliquando tamen, cum aliquis ex amicis suis aliquo gravamine laboraret, vel alicui tentationi succumberet; tunc ipsa cum infirmantibus infirmata, cum scandalizatis vehementi dolore urebatur; & tunc plerumque morbum suum praedictum in aliquo membrorum suorum particulariter sentiebat. Statim autem novo miraculi genere, vocato aliquo Sacerdote, dum digito Crucis signum super locum infirmitatis Sacerdos faceret; quasi virtutem sanctae Crucis expavescens infirmitas ad alium locum fugiebat. Facto vero iterum atque iterum Crucis signaculo, vagus morbus & profugus expectare diutius pondus Crucis non audebat; sed tandem, mirabili & inaudito venationis genere, a corpore ancillae Crucifixi penitus discedebat. Intuens enim oculo fidei in serpentem aeneum, a serpentini morbi morsibus liberata, Deo & sanctae Cruci gratias multiplices referebat.

[41] Non solum autem in vultu ejus ex intuitu multi devotionis gratiam, sed ex mutua collocutione aliquibus stillabat dulcedinem, non solum spiritualiter in corde, sed sensibiliter quasi mellis saporem suscipiebant in ore. Audient duri & tardi ad credendum, & murmurabunt: qui autem hujusmodi divinas consolationes experti sunt, facile acquiescent cum audiverint. Favus distillans labia tua, sponsa mea; mel & lac sub lingua tua. Unde cum vir quidam magnus, licet in oculis suis parvus] die quadam loqueretur ei, qui ex abundanti humilitate & intensa caritate, a remotis valde partibus ad eam venerat; ex visu ejus tantam recepit consolationem, ex verbo autem ejus tantam dulcedinem, quod per totum diem illum nullus materialis cibi sapor ex ore ejus expellere potuit; quem susceperat mellitum saporem. Cujus sancti viri nomen ex industria tacui, quia laudibus suis mirabiliter cruciatur, & quasi aurum in fornace in ore laudantium probatur. Ex quo tamen factum, ut pius animarum consolator servi sui, pro se exulantis maxime relevaret amaritudinem. Cur verecundia confunderis? Cur mihi irasceris? Quis te nominavit? exilium tantum protuli. Nonne multi absque te exules, multi etiam Episcopi Tolosani, & ante te fuerunt, & post te esse poterunt? Numquid propter verecundiam tuam laudes ancillae Christi tacere debui? Quid ad te? Quid habes quod non accepisti? Non est tua gloria sed Christi. Neque enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Jam igitur desine contra me murmurare. Non tua sunt, sed Domini quae dixi; licet & Dei sint dantis, & tui humiliter recipientis; & ancillae Christi sint, cujus meritis peregrinationis tuae molestias Dominus relevavit. Sed jam huic priori libello finem imponamus, in quo de iis quae ad exteriorem hominem pertinent & sensibiliter exterius exercentur, diximus; ut quasi media diaeta peracta, priusquam ad interiora & subtiliora transeamus, modicum respiremus.

LIBER II.

De interiori vita Mariae & sancto fine ejus.

CAPITULA.
I De varietate virtutum filiae Regis & septem donis Spiritus sancti.
II De spiritu timoris.
III De spiritu pietatis.
IV De spiritu scientiae.
V De spiritu fortitudinis.
VI De spiritu consilii.
VII De spiritu intellectus.
IX De adventu ejus apud Oignies.
X De mansione ejus apud Oignies & de iis quae acciderunt ei in eodem loco.
XI De cantu ejus ante infirmitatem.
XII De infirmitate ejus ante mortem.
XIII De morte ejus.

CAPUT V.

Timor Domini; defectus evitati etiam minimi: paupertas & humilitas exoptatae.

CAP. I
De varietate virtutum filiae Regis et septem donis Spiritus sancti.
[42] Nunc igitur quanta fuerit filiae Regis ab intus gloria, quantaque virtutum varietate circumdata & ornata intrinsecus a Patre extiterit, subjungamus. Multae enim filiae in diebus nostris congregaverunt divitias; haec fola, ut credimus, supergressa est universas: cui Pater ejus tunicam talarem, polymitam, omniumque virtutum genere depictam, omnibus hortorum Domini floribus decoratam, composuit. Sed quoniam omnes hujus splendidi firmamenti stellas, omnes hujus am�ni prati flores, omnes ejus virtutum varietates figillatim numerare non sufficimus; ad causas originales, ex quibus tamquam fontibus omnia ejus bona defluxerunt, ad septem videlicet Spiritus sancti dona, recurramus. Implevit enim eam Dominus spiritu sapientiae & intellectus, spiritu consilii & fortitudinis, spiritu scientiae & pietatis, spiritu timoris Domini. Spiritus sapientiae, deliciis affluentem & caritate ferventem; spiritus intellectus, superiorum contemplativam; spiritus consilii, providam; spiritus fortitudinis, patientem & longanimem: spiritus scientiae, discretam; spiritus pietatis, misericordiae visceribus affluentem; spiritus timoris Domini, cautam & humilem filiam Regis reddebat.

CAP. II
De spiritu timoris.
[43] De spiritu timoris Domini primo videamus: non solum enim principium sapientiae, sed omnium bonorum custos est timor Domini. Licet autem perfecta caritas omnem timorem, id est timoris p�nam & anxietatem, a Regis filia foras mitteret; ipsa tamen, ex amoris plenitudine, adeo timorata erat; tantam cautelam in omnibus, non solum operibus, sed verbis & cogitationibus adhibebat; quod nulla vel modica negligebat. Frequenter enim attendebat, quod scriptum est: Qui modica negligit, paulatim decidet. Verebatur enim omnia opera sua, providendo Dominum in conspectu suo semper, & in omnibus viis suis cogitans illum, ne forte in aliquo displiceret. Sciebat enim, quod licet vitet quis grandia, potest tamen obrui arena: multitudine enim capillorum suspensus Absolon interiit, & multitudo venialium ex contemptu, dum placent vel negliguntur, ad aeternum perducit interitum. Erat ei igitur timor castus in corde, tamquam fascia pectoralis, quae cogitationes constringeret; in ore, tamquam fraenum quod linguam reprimeret; in opere, stimulus ne pigritia torperet; in omnibus regula, ne modum excederet. Timor iste tamquam scopa purgabat cor a duplicitate, os a falsitate, opera vero ab omni vanitate. Ipsa enim tamquam hortus conclusus, fons signatus, nihil nisi Christum, & ea quae ad Christum pertinent, de facili recipiebat. Christus erat ei meditatio in corde, verbum in ore, exemplum in opere. Numquam enim verbum seculare ab ore ejus memini me audivisse. Vix autem unicam clausulam loquendo diceret, quin Christum etiam quasi condimentum frequenter intersereret.

[44] Adeo autem timor Domini sanctus mentem ejus occupaverat, quod cum esset apud Willambrock juxta Nivellam, tantum herbas quae non seminantur & alia sponte nascentia frequenter colligi faciebat, ut inde sibi pulmentum faceret: ne forte raptum a bestia, id est eleemosynas, quas domibus leprosorum raptores & f�neratores dare solent, manducaret. Abstinebat enim non solum ab illicitis, sed a multis etiam licitis seipsam restringebat; ne laxanimis libertate aliquo modo ad illicita posset declinare.

[45] Tantum autem ex spiritu timoris amorem conceperat paupertatis, quod etiam necessaria vix retinere volebat. Unde quadam die fugere proposuit, ut inter extraneos ignota & despecta ostiatim mendicaret, ut nudum Christum nuda sequeretur, relicto pallio omnium temporalium cum Joseph, hydria cum Samaritana, sindone cum Ioanne. Attendens enim frequenter & recolens Christi paupertatem, cui nato non fuit locus in diversorio, qui non habuit ubi caput reclinaret, cui etiam non fuit pecunia unde tributum solveret, qui eleemosynis pasci & in alienis hospitiis recipi voluit; tanto aliquando accensa est paupertatis desiderio, quod assumpto secum sacculo in quo eleemosynas reponeret, & scypho modico unde aquam biberet, vel forte pulmentum si daretur ei dum mendicaret reciperet; veteribus pannis induta, vix multis suorum amicorum lacrymis potuit retineri. Cum enim suis valedixisset, & iter in tali habitu, cum sacculo suo & scypho, paupercula Christi arripere vellet; tantus dolor tantusque fletus amicorum suorum qui eam in Christo diligebant, factus est; quod ipsa, sicut visceribus compassionis affluebat, non potuit sustinere. Coarctata ergo a duobus, desiderum habens fugere & mendicare cum Christo; praeelegit remanere propter fratres & sorores, quibus ejus absentia intolerabilis videbatur. Fecit ergo quod potuit. In tanto namque postea paupertatis amore permansit, quod aliquando mappam, super quam panem manducabat, vel linteamina secaret, partem retinendo, partem pauperibus erogando.

[46] Vae vobis qui conjungitis domum ad domum, & agrum agro copulatis usque ad terminum loci: qui impleri non valetis pecunia, nec fructum potestis capere ex ea: qui thesaurizatis vobis thesauros in terra, ubi aerugo & tinea demolitur, ubi fures effodiunt & furantur; semper congregantes, & inopia semper tabescentes. Quid unquam huic pauperculae Christi defuit, quae semper divitias fugiebat, & semper etiam unde aliis erogaret habebat? Semper paupertatem dilexit, & tanto copiosius semper ei Dominus necessaria ministravit. Non solum autem ex spiritu timoris divitias aspernabatur, sed paupertate spiritus semper in oculis suis modica erat. Tanta humilitate se dejiciebat, quod se quasi nihilum reputabat: & cum omnia bene fecisset, se quasi inutilem, non solum ore dicebat, sed corde sentiebat; omnibus inferiorem se aestimans, nihil unquam de se praesumebat, omnes superiores se reputans. Cum Dominus ei aliquod bonum faceret, aliorum meritis imputabat. Numquam gloriam suam quaerens, sed omnia ad eum a quo bona cuncta procedunt referens. Bonis quae percipiebat se indignissimam judicabat: nullum quantumcumque infirmum seu peccatorem contemnens, se solam despiciebat, se etiam ab aliis despici pio nihilo habebat per infamiam & per bonam famam: a dextris & a sinistris scuto erat veritatis circumdata: sicut tenebrae ejus, ita & lumen ejus: nec vituperio deprimebatur, nec laudibus suis attollebatur.

[47] Ex abundanti autem humilitate semper quantum in ipsa erat latere appetebat. Unde cum ex cordis jubilo, & ex plenitudine gratiae intra se occultari non posset; quandoque ad vicina rura vel dumeta fugiebat, ut humanos devitans oculos, secretum suum sibi & in arca purae conscientiae conservaret. Quandoque tamen precibus amicorum compulsa, vel a Domino ad aliquem specialiter missa, vel affectu compassionis ut consolaretur pusillanimes incitata; ex multis, quae sentiebat, pauca cum humilitate & verecundia referebat. O quoties amicis dicebat: Quid me interrogatis? Non sum digna talia sentire, qualia quaeritis. Quoties Domino quasi cum murmure respondebat; Quid ad me, Domine? mitte quem missurus es. Non sum digna ut eam, & consilia tua aliis nuntiem. Nec tamen Spiritu sancto instigante poterat resistere, quin aliorum utilitati aliqua nuntiando deserviret. Quot enim familiarium suorum in periculis praemunivit? Occultos malignorum spirituum laqueos quotiens amicis suis detexit? Quoties pusillanimes & in fide vacillantes, divinae revelationis miraculis roboravit? Quoties quae sola mente homines cogitaverant, ne perficerent admonuit? Quoties jam corruentes, & fere desperantes, divinis consolationibus relevavit?

[48] Quid igitur erubescis, o timida? Quid egentibus tot bona subtrahis, o avara? Cur prae nimia humilitate a proximorum abstraheris aedificatione? Numquid propter te, quae Deo quasi inseparabiliter adhaerebas, nec hujusmodi revelationibus indigebas, tibi Deus tot & tanta ostendebat, & non magis propter commodum eorum, qui tibi credebant & auxilio tuo indigebant? Heu! quot & quanta supprimebas, quibus & infirmi roborari, & pigri incitari, & indocti illuminari, & Dominus in Sanctis suis mirabilis posset ostendi. Cur igitur talentum abscondis? cur Christum tuum mundo non ostendis, qui in nullo tibi imminuitur, si ab aliis participetur? Numquid non aliquando, cum introduceret te Rex in cellam vinariam, prae ebrietate clamabas, Cur te Domine abscondis, cur te qualis es non ostendis? Nam si mundus te cognosceret, jam de cetero non peccaret; sed statim post odorem unguentorum tuorum curreret. Sed benedictus Deus, qui tuam avaritiam liberalitate sua retundebat, & latibula tua, velles nolles, revelabat. Nam cum jam ferventis spiritus aestuante musto, nisi respiraculum haberes; rumpereris; cum jam ignis incendium sine evaporatione aliqua ferre non posses; tunc demum a [corde] puro & ebrio extorquebatur veritas; tunc mira & inaudita de plenitudine eructans de libro Vitae, si possemus capere, multas & mirabiles lectiones, de discipula in magistram subito conversa, nobis legebas. Cum autem, tamquam potens crapulata a vino, post somnum expergefacta ad te redires, tunc vel oblita quae dixisses silebas; vel si forte aliqua ad memoriam reduceres, tunc prae verecundia confusa, te garrulam & fatuam judicabas; & quid tibi accidisset admirans, a Domino veniam postulabas.

[49] Aliquo tempore dum quaereremus ab ea, utrum de laudibus humanis seu revelationibus divinis aliquam saltem titillationem vanae gloriae sentiret; Respectu, inquit, verae gloriae quam desidero, nihil est vel reputari potest omnis humana gloriatio. Ipsa enim tanta veritate fundata, tanta gravitate solidata erat in Domino, adeo veris bonis plena erat, tantum spiritualibus epulis saginata erat & refecta; quod, sicut aliquis intervaria deliciarum fercula, si insulsum & insipidum ei ferculum apponeretur, priusquam satiatus esset, respueret; ita omnem mundanam gloriam, omnem humanae laudis vanitatem, prae dulcedine aeternorum bonorum, non solum non admittebat, sed cum quadam cordis abominatione respuebat. Sicut enim non potest dulcis esse Christus, cui adhuc dulcis est mundus; sic Christi dulcedo totam ejus mentem adeo vendicaverat, quod nihil nisi Christus ei sapiebat.

CAPUT VI.

Pietas erga Dominum, auxilia moribundis & animabus tam purgantibus quam periclitantibus praestita: morbi curati.

CAP. III
De spiritu pietatis.
[50] Non solum per spiritum timoris ab omni specie mala sibi cavebat; sed spiritu pietatis ad omne bonum prona erat. Exercitationem enim corporis pro modico habebat, respectu pietatis, quae secundum Apostolum ad omnia vtilis est, habens promissionem vitae, quae nunc est & futurae. In lampade enim cordis sui ignem caritatis oleo misericordiae continue accendebat; ne forte cum fatuis virginibus absque oleo reperta, a nuptiis aeternae jucunditatis repulsam pateretur. Satagebat ergo pro posse suo omnia misericordiae opera, ex abundanti cordis pietate exterius adimplere. Super omnia vero misericordiae opera infirmis assistere, & defunctorum obitui seu sepulturae interesse consueverat, ubi multa de arcanis caelestibus Domino revelante frequentissime percepit. Quadam autem die cum Soror Fratrum de Oignies in extremis laboraret; ipsa, cum esset in cellula sua, percepit multitudinem rugientium daemonum, circa lectum Sororis infirmae, cum jam pro ea fieret commendatio, quam putabant mortuam adesse. Tunc illa, consuetae gravitatis & innatae verecundiae quasi oblita, ad lectum aegrotantis cucurrit, & immundis spiritibus se opponens, non solum precibus pugnabat, sed etiam pallio suo tamquam muscas abigebat. Cum autem impii illi terribiliter resisterent, & tamquam suam, animam Sororis vendicare vellent; tunc illa amplius non sustinens, clamabat Christum suum, sanguinemque Christi quem pro animabus effudit, & mortem Crucifixi incessanter invocabat. Cum autem rugientes illi praeparati ad escam, multis calumniis animam illam impeterent; ipsa tandem a Spiritu sancto fiduciam accipiens (non ubi spiritus Dei, ibi libertas) respondit: Domine, pro hac anima ego fidejubeo: licet enim peccaverit, peccata sua confessa est. Quodsi forte aliquid per negligentiam vel ignorantiam in ea remansit, licet loqui non possit, adhuc tamen tempus contritionis ei reliquisti.

[51] Fratres tantum vocem ejus & gestus contra daemones percipiebant, & Domino pro anima Sororis suae devotas orationes effundebant. Tandem victis & confusis daemonibus, & sanctis Angelis advenientibus, illa Deo laudes reddens, ad se conversa quievit; resumptoque pallio, quod in pugna projecerat, ad cellulam suam cum verecundia rediens & fugiens, clauso ostio latuit. Non multum post temporis, cum in festo Apostolorum Petri & Pauli pro anima illa devote Domino supplicaret, & de statu ejus pro qua fidejusserat solicita esset; ostendit ei B. Petrus animam illam, in p�nis purgatorii vehementer afflictam. Revelavit autem ei B. Petrus & p�nas & p�narum causa: vehementi enim calore torquebatur, eo quod mundum & voluptates seculi nimis ardenter amasset. Aliquando frigore maximo cruciabatur, eo quod pigra ad omne bonum fuerit, & maxime quia filios suos & propriam familiam nimis negligenter correxerit: siti praeterea miserabiliter anxiebatur, eo quod nimiis in vita sua vacasset potationibus: nuditatis etiam, eo quod superflua fuisset in vestibus, sustinebat maximum incommodum. Tunc pia Christi ancilla, sicut tota visceribus pietatis affluebat, maxime circa illos qui in purgatorio torquebantur, non solum suis orationibus contenta est, sed multa illi ab aliis orationum & Missarum suffragia acquisivit.

[52] Alia vice, cum religiosa quaedam vidua, quae diu in sancta viduitate Deo servierat, & filias suas in sancta virginitate integras Sponso caelesti custodiebat, in extremis apud Willambrock juxta Nivellam laboraret; vidit beatam Virginem sanctae viduae assistentem, quae quasi quodam flabello eventilando eam, fervorem caloris quo torquebatur misericorditer temperabat. Cum autem ejus anima de corpore egredi jam vellet, turba daemonum insidiantium, nulla orationum instantia discedere voluit; donec Claviger aethereus, cum vexillo Crucifixi confusos illos ejecit. Cum autem vidua illa jam defuncta esset; vidit ancilla Christi beatam Virginem cum multitudine caelestium puellarum, psallentium & Deum laudantium circa corpus, quasi in duos choros divisarum. Cum autem Sacerdos more debito exequias defunctae persolveret, tunc summus Sacerdos cum Sanctorum multitudine Officium, ut ei videbatur complebat, & mirabiliter Ecclesiae militanti Ecclesia triumphans respondebat. Cum autem sepulturae traditum corpus ejus esset, vidit Christi ancilla animam ejus, quod nondum in hoc mundo plene purgata fuerat, in purgatorio quod ei deerat consummare. Nam maritus ejus mercator fuerat, & quaedam more mercatorum per fraudem acquisiverat; quosdam etiam de familia Ducis Lovanii in hospitio receperat, qui de injuste acquisitis multa in domo sua expendebant; & quia de hujusmodi nondum perfecte restitutionem fecerat, dicebat se adhuc in purgatorio detineri. Quod cum nuntiatum esset filiae suae, Virgini devotae, Margaretae de Willambrock & ejus Sororibus, multas ei orationes acquisierunt, & pro posse suo restitutionem fecerunt. Unde non multum post anima viduae, vitro purior, nive candidior, sole splendidior, apparuit ancillae Christi; cum jam ad aeternas epulas gaudens & gratias agens, invitata ascenderet; & quasi librum Vitae (ut ei videbatur) in manibus tenens, summi Magistri facta scholaris regebat.

[53] Cum autem sanctus quidam & beatus senex, qui a pueritia sua in innocentia sua & virginitate perseveraverat, jam morti propinquus quus esset, scilicet Ioannes de Dinanto, cognomine Hortulanus; qui omnia pro Christo reliquerat, & exemplo suo & sanctis admonitionibus multas animas Domino acquisierat, ipsa cum praesens ei in infirmitate assisteret; vidit multitudinem Angelorum seni assistentem & gaudentem: sensit etiam mirabilem odoris suavitatem, unde prae gaudii immensitate non poterat se continere: valde enim eum diligebat, & quasi pro patre eum habebat. Et tunc revelatum est ei a Spiritu sancto, quod senex ille, qui tantam p�nitentiam dum viveret in carne fecerat, tot etiam pro Christo opprobria & persecutiones patienter sustinuerat, tam juste, tam timorate vixerat, tot etiam animas Christo lucratus fuerat; absque omni molestia purgatorii liber ad Dominum evolaret. Unde ipsa, quoties ante sepulcrum ejus, quod est apud Oignies pertransibat, humiliter se inclinabat. Postea vero cum ipsa in extrema infirmitate laboraret, anima sancti senis, cum quodam alio amico ejus defuncto, scilicet fratre Richardo de Manechan-capella causa visitationis & consolationis spiritualiter missa est ad eam a Domino. Ipsa autem ancilla Christi valde compatiens erat, & super infirmos pia gestans viscera, circa quos aliquando noctes insomnes ducebat.

[54] Cum autem Mater Fratrum de Oignies, gravissima & longa infirmitate laboraret, & ipsa aliquando ut consolaretur eam ei assisteret; illa, utpote anus fere centenaria, & morti jam propinqua, gravissimum habebat anhelitum. Cum autem sancta mulier quadam nocte vix ejus anhelitum, sine magno cordis dolore, ferre posset: ipsa tamen assistens ei prope, quasi per violentiam a se extorquebat ut remaneret. Cumque jam amplius ferre non valens fere deficeret, respexit Dominus humilitatem ancillae suae, & saporem quasi vini pretiosi aromatici in os ejus immisit, odoremque suavissimum quasi thuris accensi, cum sapore illo, fere per tres dies sensit; ita quod nullius cibi sapor praedictum saporem aromaticum poterat expellere.

[55] Multis autem aegrotantibus non solum ex ejus praesentia consolationem & patientiam Dominus conferebat, sed frequenter corporalem sanitatem ejus meritis Dominus reddebat. Aliqui enim pueri rupti ad eam deferebantur: quae cum manus eis imponeret, sanabantur. Quidam puer juxta Oignies periculosa aegritudine laborabat: nam per ejus auriculam continue a capite ejus sanguis defluebat: cumque nulla arte medicinali curari posset, medicina orationum ejus & appositione manus sanitati perfectae restitutus est: quem mater ejus ad ecclesiam detulit, & Deo ancillaeque ejus gratias pro filio reddidit. Quaedam autem mulier ad tactum ejus a quodam valde periculoso morbo, scilicet apostemate gutturis, quae dicitur squinancia, sanitati restituta est. Similiter etiam Clericus, qui infirmabatur apud Oignies, nomine Lambertus, ab eodem morbo per tactum ejus curatus est. Dixit mihi quidam Sacerdos de Nivella, nomine Guerricus, quod cum gravissima infirmitate laboraret, & jam omnes de eo medici desperarent, nec esset qui ei promitteret sanitatem; venit ad ancillam Christi, multisque precibus obtinuit, ut ei manum imponeret. Eadem vero nocte visum est ei in somnis, quod beata Virgo ad eum veniret, post cujus recessum restitutus est sanitati. Alius etiam Sacerdos, vir humilis & devotus, & Pater ejus spiritualis Magister Guido de Nivella; postquam manu sua Christi ancilla tetigit inflationem periculosam, quam habebat in gutture, perfecte curatus est. Quidam etiam de cujus infirmitate omnes desperabant, ipse etiam cum multos medicos attentasset, & nihil profecisset, & non nisi mortem expectaret; ad tactum ejus capillorum recepit sanitatem.

[56] Sed cur immoramur circa modica, cum adhuc tot restent magna & mirabilia? licet enim pium sit morbis corporum subvenire, longe tamen & incomparabiliter majus est animarum sanitati curam impendere: nullum enim sacrificium magis placet Deo, quam zelus animarum. Ipsa autem semper laeta, semper hilaris, semper in cordis jubilo permanebat, nisi quando doloris nubilo periculum vel lapsus animarum mentem ejus perturbabat. In hoc solo (ut pace ejus loquar) dum modum non habebat, lugebat anxia, dolebat desolata, cibum non capiebat, somnum ab oculis abigebat, more parturientis quandoque clamabat. Quanto putas vulnerata est dolore, quando catervatim ruerent rugientes & dentibus frendentes daemones super sanctarum Virginum Congregationem, in villula quae dicitur Manni; ubi Deo devote serviebant. Ad ultimum vero quando tamquam voti compotes, impios, & invidos daemones prae gaudio videret tripudiare, pro sanctarum mulierum ejectione: tunc ipsa clamans & ejulans, vix seipsam prae dolore cordis poterat sustinere.

[57] Alia die vidit maximum iniquorum spirituum exercitum, qui quasi post praelium cruentati, cum superbo & pomposo strepitude vastatione civitatis Leodiensis revertebantur, & adhuc majora mala elato vultu comminabantur. Nec multo post venerunt nuntii apud Oignies, qui civitatem Leodii destructam esse nuntiarent, ecclesias spoliatas, mulieres vi oppressa, cives interfectos: imo universae civitatis bona hostes rapuisse referebant. Tunc forte apud Oignies praesens erat vir sanctus honestae conversationis, & bonae etiam apud malos opinionis, totius Episcopatus lucerna, Doctor & Pater spiritualis, Magister Joannes de Nivella: qui cum rumores pessimos percepisset, mente consternatus incomparabiliter doluit, & maxime quia de sanctis Virginibus, quas ipse per praedicationem & exemplum Domino acquisierat, ne forte vi oppressae fuissent, sicut quidam mentiebantur, paterna solicitudine dubitabat. Non multum de temporalium amissione doluit, qui semper temporalia tamquam stercora reputavit; sed ecclesiarum violationem, animarum destructionem vir sanctus, omnium virtutum gemma specialiter & excellenter exornatus, inconsolabiliter lugebat. Pater filios plorabat, patronus ecclesias, amicus sponsi Virgines, quas casto Sponso castas exhibere desponderat. Ancilla vero Christi, auditis rumoribus non multum turbata est; & mirabantur qui cognoscebant, quanta affectione diligeret virgines pudicas, quae in civitate Leodii Christo devote serviebant; ipsa autem a Domino & praemunita erat & praeventa. Sciebat enim pius Pater, quod filia sua, nisi in hoc praemuniretur, nimio dolore confunderetur. Cumque Fratres de Oignies more Clericorum valde timerent, eo quod diceretur, quod hostes in partes eorum venirent; ipsa in omnibus iis imperturbata permanebat, & absque timore sanctis Angelis eam consolantibus, & in terra pacem bonae voluntatis hominibus nuntiantibus. Magnam vero pacem & quietem circa domum de Oignies sentiebat, quasi in spiritu certificata, & de pace suorum, & de incorruptione praedictarum sanctarum Virginum: verumtamen videbatur ei, quod terra tremeret, & quod conquereretur, quod pasceret homines quasi Creatori suo tam immani scelere sese opponerent.

[58] Accidit autem quodam tempore, quod Miles quidam de parentibus suis genere nobilis, & militia strenuus, & seculi vanitatibus deditus, Ywanus scilicet de Zoania, divinitus inspiratus, & Sanctae mulieris admonitionibus & orationibus adjutus, relicto seculo converteretur ad Dominum. Tunc daemon iniquus & effraenatus, & mirabiliter confusus, apparuit ancillae Christi; conquerens, & vultu minaci tamquam canis maximus in eam saeviens, ei dicebat: O proterva! o inimica nostra! o adversatrix nostra! maximum damnum per te nuper recepi: unum enim de specialibus ministris meis mihi abstulisti. Postea vero cum idem Miles, aliquanto tempore in bono proposito perseverasset, accidit quodam die quod manducaret in domo cujusdam hospitis & creditoris sui, dum esset in seculo divitis Burgensis de Nivella, in cujus domo seculariter nimis multoties vixerat, & superfluas expensas (sicut mos est Militum) fecerat. Non enim de facilipoterat ab ejus familiaritate separari, cui adhuc debitis adstrictus erat. Dum autem hospes ille plura & delicata fercula ei apponeret, dum epularentur splendide; attendens hostis iniquus tempus tentationis idoneum, comportavit aggerem, ut caperet civitatem munitam. Reduxit ei ad memoriam gloriam quam habuerat in seculo, pepones & allia Aegypti; & ollas carnium, callidus ille tentator ante oculos reducebat.

[59] Cum autem jam animo titubaret, & quasi triticum eum Satanas cribraret; clemens amator hominum, qui neminem permittit tentari super posse suum, qui linum fumigans non extinguit, & calamum quassatum non conterit, ancillae suae nuntiavit in spiritu, qualiter Miles ille dum secularium consortia non vitasset, animo languenti fluctuaret. Cumque adhuc mente vaga multa secum deliberans, ad mensam sederet; ecce nuntius ancillae Christi, expectans clam ad ostium, ut primo ei loqui potuit, quod statim ad Dominam suam veniret, nuntiavit. Cumque ille ad locum, ubi morabatur Christi margarita extra Nivellam, venisset; invenit eam prae tristitia & anxietate cordis quasi languidam; & pedes Crucifixi, quos amplexata fuerat, fluvio lacrymarum rigantem. Tunc ille admirans, & prae verecundia consternatus animo, dum causam quaereret cur lugeret; Merito, inquit, lugeo: pro vobis doleo: pro miseria vestra turbata est anima mea; qui cum spiritu c�peritis, carne consummamini & consumi miserabiliter proponitis; qui posita manu ad aratrum, retro cum uxore Loth aspicitis, ingratus & immemor beneficii, & superabundantis misericordiae illius, qui vos de incendio hujus seculi aliis pereuntibus liberavit. Tunc ille ad se reversus, ex tantae revelationis miraculo salubriter compunctus; Ignoscite, inquit, mea pia Mater, & orate pro me misero: & ego Deo & vobis promitto, quod constanter de cetero in servitio illius, qui me per vos revocavit, permanebo. Cum autem mundus eum in aliqua parte retineret, multisque adhuc secularibus implicatum negotiis, ad Potentum curias eum frequenter ire compelleret: tunc socii quondam ejus, consanguinei etiam ac familiares, eum tamquam mortuum lugentes imo tamquam monstrum digito ostendentes, alii deridentes, alii blanditiis emollientes, alii contumeliis & injuriis exasperare & frangere nitebantur.

[60] Quidam etiam diaboli satellites, virum nobilem & talibus injuriis non assuetum, per cappam vel caputium distrahebant. Ille vero mirabilem iis omnibus tamquam scutum patientiam opponens, aliquando more humano aliquatenus confundebatur. Cum autem reverteretur ad propria, tamquam ovis de luporum faucibus evulsa, ad Matris spiritualis post tantum naufragium recurrebat solatium. Quae mirum in modum divinitus inspirata, & convitia Christi Militi dicta, & opprobria exprobrantium Christi, & horam, in qua aliquantulum perturbatus fuerat, prophetico spiritu referebat. Heu, aiebat, hac hora indigebatis auxilio, & ego tunc orationes pro vobis clementi Domino offerebam; ut vobis ex ejus imitatione concederet prospera mundi despicere, & nulla ejus adversa formidare. Quo miraculo & Christi ancillae solatio adeo confortatus erat, quod domum suam supra firmam petram fundatam, nec ventus, nec pluvia, poterat evertere. Frequenter enim impellebatur ut caderet: sed Dominus, meritis ancillae suae, manum suam ne laberetur supponebat.

[61] Aliquando cum esset apud Willambrock, & videret daemones callidis machinationibus praeparare laqueos occultos, ut caperent aliquos de amicis suis quorum lapsus maximum scandalum simplicibus generare posset; tunc ipsa, cum jam arcum inimicus tetendisset, ut sagittaret in obscure rectos corde, non contenta lacrymis seu orationibus, jejunium inchoabat; sciens quod hujusmodi daemonii genus non facile ejiciatur, nisi in jejunio & oratione. Cum autem per dies quadraginta humiliasset in jejunio animam suam; tunc demum Dominus ancillae suae compatiens, nec ejus afflictionem amplius sustinens, quod amicum suum ejus meritis liberasset, ostendebat; & in quantam foveam peccati, nisi jejuniis & orationibus ejus oppressus fuisset inimicus, familiaris ejus amicus corruisset, aperiebat. Vae nobis, qui tantum in hac miseria amisimus solatium, tantum in tentationibus & tribulationibus praesidium; nisi recompenset nobis in caelo, quod perdidimus in hoc exilio. Licet autem contra varios & multiplices animarum languores, orationum ejus instantia efficax esset medecina; contra spiritum blasphemiae & desperationis singulari gratia praeminebat. Cumque inter alios omnes nequissimus sit spiritus ille ad impugnandum, ipsa potentissima erat ad succurrendum.

[62] Accidit aliquando quod quidam Cisterciensis Ordinis Monachus, tantum zelum innocentiae & puritatis, licet non secundum scientiam haberet, quod quasi ad statum primi parentis ex fervore spiritus pervenire nitebatur. Cumque diu labore plurimo, sed casso, sese affligendo in abstinentia & vigiliis & orationibus & lacrymis, primum statum innocentiae recuperare non valeret; primo cecidit in taedium & acediam. Volebat enim cibaria sumere, sed nullam sensibilem delectationem dum manducaret sentire: studebat primos sensualitatis motus non solum reprimere, sed penitus extinguere: studebat etiam sine aliquo veniali vitam suam in perfecta puritate custodire. Cum autem, daemonio meridiano instigante, aspiraret ad impossibile, nec ad id ad quod tendebat posset aliquo modo, quantumcumque laboraret, pervenire; tandem in foveam desperationis prae tristitia dilapsus est; adeo quod se in statu corruptionis in quo erat, nullo modo salutem adipisci sperabat; utpote quia venialia, quibus omnino carere non possumus in hac vita, putabat mortalia: unde nec Corpus Christi aliquo modo, etiam diebus illis, quibus institutum est in Ordine, volebat recipere. Ecce ad quantum infortunium, ad quantam & quam miserabilem ruinam, sub specie boni hostis ille antiquus simplicem illam traxerat animam; quae infirma fugiebat medicinam, & quae propriae voluntati semel renuntiaverat, jugum obedientiae a se repulerat.

[63] Ut autem fabulam non fabulose referam, nec falsa non fallaciter interseram; Monachus iste, qui ad statum primi parentis tentabat pervenire, cui assimilatur, nisi cuidam ranae; quae videns bovem magnae fortitudinis & pulchrae quantitatis, eidem assimilari, & ad ejus quantitatem pervenire voluit. Tunc se extendere, dilatare, & inflari magno conamine incepit; sed frustra: quia nec, si se rupisset, bovis quantitatem assequi potuisset. Frater autem ille dum se supra se extollere voluit, infra se miserabiliter per desperationem corruit. Cum autem morbum animae ejus quidam pius & omnium bonorum amicus Abbas cognovisset; licet ipse multique alii ad Dominum pro Monacho preces effudissent, praevaluit tamen inimicus; qui eum, quem laqueo forti constrinxerat, sine cessatione torquebat. Tunc Abbas, sanctae mulieris amicus, utpote qui virtutem ejus minime ignorabat, quam in se aliquando per experientam senserat, ad ancillam Christi Monachum fecit adduci. Cumque illa pro Monacho lacrymosis suspiriis Domino supplicaret; mirum in modum, dum ante Missae introitum Monachus Confiteor diceret, & illa instantius pro eo preces funderet, quasi nigri lapilli ad singula verba Confessionis ex ore Monachi cadere videbantur. Tunc illa percipiens in hoc visu, quod obstinatio desperationis & nigredo tristitiae & doloris Monachum reliquissent; Domino gratias retulit, qui non vult mortem peccatorum, sed magis ut convertantur & vivant. Monachus vero post Missam, quasi de longinqua regione ad se reversus, Corpus Christi recepit, & sumpta salutari medicina perfecte convaluit.

CAPUT VII.

Spiritu sapientiae ad divina cum discretione penetranda, & pacem cum hominibus servandam donatur Maria.

CAP. IV
De spiritu scientiae.
[64] Quoniam in fugiendo mala, per spiritum timoris & faciendo bona per spiritum pietatis, necessaria est cautela & circumspectio discretionis; Pater luminum, cujus unctio docet nos de omnibus, spiritu scientiae filiam suam illuminavit: ut sciret quid & quemadmodum agendum esset vel vitandum, & omne sacrificium suum scientiae sale condiret. Mala enim sunt vicina bonis; & plerumque dum vitamus unum vitium, labimur in contrarium: ut cum quis fugit superfluitatem, plerumque decidit in avaritiam; vel quando vitat indumenti secularis ornatum, gloriatur in sordibus vestium. Vitia enim quandoque speciem virtutum praeferunt, unde perniciosius sectatores suos decipiunt, quia se sub velamine virtutis tegunt. Nam sub praetextu justitiae crudelitas agitur, & remissa segnities mansuetudo creditur: plerumque hoc agit Corporis negligentia, quod agere creditur indulgentia. Ipsa vero nec a dextris nec a sinistris declinans, mediam & beatam vitam sive viam miro moderamine peragebat. Nam & Deo, quod suum erat reddebat; & proximorum pacem quantum in se erat conservabat. Non solum cum pacificis, sed etiam cum iis qui oderunt pacem pacifica erat; prudenter inter homines pravae nationis conversando, omnibus omnia facta, ut omnes Deo lucrifaceret. Unde & duo fratres ejus secundum carnem, & quidam alii, licet mundo prius dediti, divinitus inspirati, & ejus prudenti admonitione coadjuti, relictis omnibus ad Ordinem Cisterciensem se transtulerunt.

[65] Aliquando autem cum dulcius & suavius, quasi unus spiritus cum Domino facta, timoris glutino eidem Domino adhaereret; nuntiabamus ei, quod de partibus remotis aliqui causa videndi eam venerant, & reverti festinarent. Licet enim adjurasset nos Dominus per capreas cervosque camporum, ne suscitaremus vel evigilaremus dilectam nisi ipsa vellet; tamen quia numquam volebat, sed semper cum Domino cubare in meridie sitiebat, aliquando ex quadam confidentia ipsam suscitabamus. Ipsa vero, audito extraneorum adventu, ne forte aliquem scandalizaret, a suavi illa contemplationis jucunditate, ab amplexibus Sponsi sui, vim sibimet inferens, spiritum suum tanto dolore avellebat; quod quandoque, quasi ruptis visceribus, sanguinem purum in magna quantitate evomebat vel conspuebat; malens hoc affligi martyrio, quam Fratrum, & maxime peregrinorum pacem turbare. Quandoque tamen, cum Spiritu sancto revelante aliquorum, licet adhuc longe existentium, praenovisset adventum; ad rura vel propinqua nemora fugiens, vix per totum diem reperire poteramus latitantem. Quandoque tamen propter indigentium aliquorum utilitatem, nullo nisi Spiritu sancto incitante, cogebatur somnum suum disrumpere. Vade, aiebat spiritus: quia non curiose, sed causa necessitatis aliquis expectat te. Licet autem quantum ad proximos, non solum bonos, sed etiam discolos mira discretione pacem custodiret; sibi tamen soli indiscreta, valde seipsam nimis abjiciens, & supra modum affligens, nobis aliquando videbatur. Ipsa tamen tanto circa se discretior erat, quanto nihil de se, nisi a Spiritu sancto familiariter edocta, aliquid facere praesumebat. Non enim diem unum sine refectione cibi praeterire auderet, nisi se absorpta sensualitate, supra se raptam certissime cognosceret. Aliquando tamen, ut pacem coassistentium conservaret, in tali statu aliquid capere tentavit; & nihil penitus capere potuit, sed prae dolore fere defecit.

[66] Unde tantam postea praerogativam libertatis obtinuit, quod nemo jam audebat dicere, Cur ita facis? Dumque rationem humana ejus vita excederet, quodam speciali privilegio Deo sibique relicta, omnia judicabat sed a nemine judicabatur. Spiritus autem sanctus frequenter ei rationem ostendebat in agendis vel omittendis quam sensu humano non possemus attingere. Unde cum aliquanto tempore ter in hebdomada cibum sumeret, feria sexta manducabat, die Dominica nihil penitus manducando; similiter quinta feria a cibus penitus abstinebat. Cumque nobis potius rationabile videretur, quod sexta feria, qui dies est p�nitentiae, omnino non manducaret, quinta autem feria vel die Dominica cibum sumeret: imo quia dies p�nitentiae est dies mortis Domini, respondit mihi ipsa aliquando, Ad sensibilia non sine labore descendo, dum gaudium contemplationis interrumpo, cibum corporalem capiendo. Quinta vero feria, quae est die Spiritus sancti, & die Dominica, propter gaudium Resurrectionis, spirituali refectione contenta, aeternis epulis satiata, totum diem festum ago, dum nullo sensibilis refectionis usu oportet me ad inferiora descendere. Quo audito os ulterius contra ipsam non aperiens silui; & rationem meam nullam reputans, humiliatus sum in oculis meis: sapientia autem justificata est a filiis suis.

[67] Licet autem peccatores per indignationem non abjiceret, sed magis per compassionem prudenti admonitione multos frequenter a via perditionis retraheret; maxime tamen spiritus ejus abominabatur peccata hominum, & iniquorum cohabitationem seu familiaritatem, numquam de se praesumptuose confidens: corrumpunt enim bonos mores colloquia prava; & Dominus discipulis praecepit, dum intrarent civitatem, quod quaererent si quis esset in ea, in cujus hospitio honestius & securius manerent. Unde accidit aliquando, quod causa visitandi aliquos sibi familiares, cum maneret apud Oignies, ivisset ad Willambroc, & in reditu suo per medium Nivellae transiens, reduxit post haec ad memoriam peccata & abominationes, quas in villa illa faciunt frequenter seculares; tantamque indignationem & abominationem concepit in corde, quod prae dolore c�pit clamare: quaesitoque cultello ab ancilla sua, cum extra villam esset, volebat cutem a pedibus suis resecare, eo quod per loca transierat, in quibus Creatorem suum miseri homines tot injuriis provocant, tot flagitiis exasperant. Cumque non solum in mente, sed quod mirabilius est, sensibiliter doleret in pedibus, quibus loca praedicta calcaverat; vix tandem, cum multotiens pedes ad terram collisisset, potuit quiescere.

[68] Divinis autem Scripturis prudens discretaque mulier sufficienter instructa erat; nam frequenter divinos sermones audiebat, verba sacrae Scripturae conservans in corde suo: ecclesiae enim sanctae frequentans limina, sacra pectori mandata condebat sagaciter. Et quoniam intellectus bonus omnibus facientibus eum, quod devote audiebat, devotius opere complere satagebat. Unde, cum in ultima aegritudine, jam fere penitus morte vicina deficeret, & aliquis in ecclesia ad populum sermonem faceret; tunc spiritu ejus ad verbum Dei reviviscente, aures invita morti erigebat, cor praeparabat, circumstantibus etiam de sermone aliqua verba referebat. Adeo autem Praedicatores & fideles animarum Pastores diligebat, quod pedes eorum post praedicationis laborem mira affectione constringens, etiam ipsis invitis vel diu osculari oportebat, vel prae anxietate cum se subtraherent, clamabat.

[69] Multis autem lacrymosis suspiriis, multis orationibus & jejuniis a Domino instantissime postulando obtinuit, ut meritum & officium praedicationis quod in se actualiter exercere non poterat, in aliqua alia persona Dominus ei recompensaret: & quod sibi Dominus pro magno munere unum Praedicatorem daret. Quo dato, licet per eum Dominus, tamquam per instrumentum verba praedicationis emitteret; sanctae mulieris precibus cor praeparabat, virtutem corporis in labore conferebat, verbum ministrabat, gressus dirigebat, gratiam & fructum in auditoribus meritis ancillae suae praeparabat. Nam pro ipso singulis diebus, dum esset in labore praedicandi, Domino & beatae Virgini dicendo Ave Maria centies supplicabat, sicut praedicante Hilario Martinus orabat. Suum vero Praedicatorem, quem in morte praesentialiter reliquit, Domino devotissime commendavit. Cum enim dilexisset suos in finem dilexit eos.

[70] Quadam die, dum esset in viridario quodam apud Willambrouck, apparuit ei diabolus, quasi in similitudinem Pastoris: tunc enim congregaverat impius ille milites multos, qui crastina die debebant esse ad torneamentum, juxta villam, quae dicitur Trasegnies, & illa nocte habebant hospitia sua apud Nivellam. Cumque impius ille velatus daemon, jactaret se esse Pastorem; Non es, nquit illa, Pastor: sed Magistri nostri, qui praedicant verbum Dei, & pascunt fideliter animas nostras, illi veri Pastores sunt. Ego, inquit ille nequam & superbus hostis, plures habeo greges, & magis mihi obedientes, quam Magistri illi: nam ego cognosco eos, & ipsi me sequuntur & vocem meam audiunt, & ad voluntatem meam me sequuntur. Tunc illa ultra ferre non potuit, quod ille sibi usurparet nomen Pastoris, qui h�dos suos per pascua vanitatis ducit ad pascua aeternae damnationis, ubi mors miserabiliter depascet eos: sed gemens & miseris compatiens, relicto daemone ad ecclesiam confugit: & magno tempore post, dum Pastorem illum pessimum ad memoriam reducebat, abstinere se a lacrymis non valebat.

[71] Licet autem unctione Spiritus sancti, & divinis revelationibus doceretur interius; testimonia tamen Scripturarum, quae Spiritui sancto penitus concordabant, libenter audiebat exterius. Nam quamvis Dominus discipulos interius illuminans, sine voce posset instruere; exterius tamen vocis officio docens, Scripturas etiam eis exponebat, quibus ipse dixit: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Ipsa igitur de die in diem divinae Scripturae sermonibus amplius lavabatur ad munditiam, aedificabatur ad morum exornationem, illuminabatur ad fidem: si tamen fides in ea proprie dici valeat, quia Domino revelante invisibilia, quasi visibiliter fide oculata percipiebat. Aliquando enim cum esset in quadam villula, quae dicitur Itere juxta Nivellam, & praesente ipsa puer quidam ad ostium ecclesiae catechizaretur; vidit immundum spiritum a parvulo cum magna confusione recedentem. Cumque ipsum puerum de sacro fonte levarent, aperti sunt oculi ejus, viditque Spiritum sanctum in animam pueri descendentem, sanctorumque Angelorum circa renatum infantem multitudinem.

[72] Frequenter autem, dum Sacerdos levaret Hostiam, inter manus Sacerdotis vidit pueri pulchri speciem, & caelestium spirituum cum lumine non modico exercitum descendentem. Quando vero post Confessionem, Hostiam Sacerdos reciperet, ipsa videbat in spiritu Dominum in anima Sacerdotis remanere, & eum mirabili claritate illustrantem; vel, si indigne sumeret, videbat quod, Domino cum indignatione recedente, anima miseri vacua & tenebrosa remaneret. Licet autem in ecclesia praesens non esset, sed in cella sua, opertis ex more oculis velo candido, oraret; cum Christus in prolatione verborum Sanctorum in altari descendebat, tunc ipsa mirabiliter immutata adventum ejus sentiebat. Quando vero Unctionis extremae ipsa praesente infirmi Sacramenta susciperent; ipsa cum Sanctorum multitudine Christum praesentem sentiebat, qui infirmum misericorditer roborabat, daemones expellebat, animam purgabat; & se quasi in lumine per totum corpus infirmi, dum diversa ejus membra ungerentur, transfundebat.

CAPUT VIII.

Spiritu fortitudinis contra adversa munitur, & spiritu consilii considerate agit ac suadet Maria.

CAP. V
De Spiritu Fortitudinis
[73] Sed quoniam parum prodest per spiritum timoris mala vitare, per spiritum pietatis bona agere, per spiritum sapientiae in omnibus discretionem habere; nisi per fortitudinem malis imminentibus resistamus, bona nostra per patientiam conservemus, per constantiam usque in finem perseveremus, per longanimitatem vitae aeternae praemium expectemus; Pater ejus, apertis thesauris suis, quarto lapide pretioso, scilicet spiritu fortitudinis, filiam suam exornavit, & contra omnia adversa praemunivit; ut nec adversitatis impulsu frangeretur, nec prosperitatis blandimento elevaretur; ut contumelias cum tranquillitate sustineret, ut nulli malum pro malo redderet; sed benedictionem maledictioni, benignitatem impietati opponeret. Bonum pro malo reddebat, calumniantibus non respondebat, pro persecutoribus orabat: per constantiam mentis in proposito perseverans, per firmitatem animae omnia aequanimiter portans, per magnanimitatem difficilia sponte aggrediens, per securitatem imminentes incommoditates non formidans: per fiduciam certam spem certam habens bonum propositum in bonum finem perducendi, per magnificentiam sancti & praeclari propositi dans consummationem.

[74] Non solum autem in persecutionibus, seu flagellis patientiam habebat, sed in tribulationibus gaudebat, & disciplinam Domini cum magno desiderio apprehendebat. Unde cum in ultima ejus infirmitate, jam fere per dies quadraginta graviter laborasset, & quaereremus ab ea, utrum ejus infirmitatis dolor in taedium aliquo modo veniret; Imo, inquit illa, vellem, si placeret Deo, quod quadragena ista de novo inciperet; & quod mirabilius est, subjunxit, quod numquam infirmum vidisset, quin ejus, quantacumque esset, infirmitatem desiderasset. Vae vobis qui in angaria Crucem Domini fertis; qui Domini disciplinam abjicitis; qui virgam Domini ferientis, dum contra flagellum murmuratis, tamquam canis insaniens mordetis; qui dolorem corporis cordis impatientis dolore duplicatis. Haec autem pretiosa Christi gemma, disciplinati cordis exultatione quasi insensibiliter affligebatur, dulciter torquebatur: interior enim suavitas, dolorem exterius perungebat, & pondus infirmitatis alleviando demulcebat. Aliquando autem, cum prae dolore paralysis clamaret, & pectus suum tundere cogeretur; quidam ejus familiaris ei compatiens, in loco quodam latebat, & pro ipsa Domino supplicabat. Tunc illa, piis devoti hominis orationibus infirmitatem suam in aliquo minui sentiens, Vade, inquit ancillae suae, & dic homini illi, ut cesset orare pro me: nam orationum ejus medicina, disciplinae meae, dum melius habeo, incurro detrimentum. Cum autem aliquando vexaretur aliquo gravamine, quidam ex amicis suis, occulte tantum in corde dolebat de ejus vexatione. Tunc illa, secreta cordis illius Domino revelante cognoscens, misit ancillam suam ad illum dicens; Dic illi, ne amplius doleat pro me: illius enim gravamen aggravat cordis mei dolorem: non enim possum sustinere quod doleat pro me: plus enim gravabatur aliorum doloribus, quam suis infirmitatibus.

[75] Non solum autem per spiritum fortitudinis habebat patientiam resistendi adversis, sed etiam ab omnibus carnalibus illecebris abstinendi. Adeo enim corpus suum castigaverat, & in servitutem redegerat, quod ad nutum suum corpus spiritui obediebat, in nullo contradicens, nulla simulatione se excusans: nec contra Dominum murmurabat, sed Domini sui fortitudinem imitando, numquam ignavia torpebat, numquam vel raro labore corpus suum deficiebat. Adeo autem corpus suum juvencula illa tympanistria, quasi inter duo Crucis ligna extendendo, desiccaverat; quod numquam per plures annos, primos etiam libidinis motus contra se insurgere senserat. Ex quo tantam fiduciam etiam inter homines habebat, quod omnes sibi similes ex abundantia innocentiae, & pura simplicitate aestimabat. Unde cum quidam ejus familiaris amicus, ex nimio spiritualis affectionis excessu, manum ejus aliquando stringeret, licet casto animo nihil turpe cogitaret; sensit tamen tamquam homo ex illa nimia vicinitate, primos motus sibi insurgere. Cumque illa prorsus hoc ignoraret, audivit vocem ab excelso, scilicet, Noli tangere me, nec tamen intellexit quid significaret. Deus enim mitis, & nostris infirmitatibus compatiens, noluit illum coram sancta muliere verecundia confundere: volebat tamen, tamquam zelotes amicae suae castitatem custodire, & illum propter imminentia pericula castigare. Unde cum illa diceret ei, Audivi nunc quamdam vocem, sed quid significet prorsus ignoro; scilicet, Noli tangere me: ille, quid hoc esset intelligens, & sibi de cetero diligentius cavit, & Domino qui ejus infirmitatem detegere noluit, gratias agens recessit.

[76] Per spiritum autem consilii, nihil praecipitanter, nihil inordinate agens, omnia diligenter, provide, & cum deliberatione faciens, in omnibus agendis vel omittendis expectabat eum, qui salvam faceret eam a pusillanimitate spiritus & tempestate; nihil per pusillanimitatem omittens, nihil tamen tempestuose, nihil inconsiderate, nihil impetuosa mente peragens. In omnibus viis suis palpebrae ejus praecedebant gressus suos; omnia cum consilio faciens, ne post factum vel in modico p�niteret. Quid enim sine gravitate, sine consilii maturitate facere posset? cujus mentem repleverat, cujus animam inhabitabat, qui ait de seipso; Ego sapientia in consiliis habito, & eruditis intersum cogitationibus. Licet autem familiari Spiritus sancti consilio interius uteretur, licet divinis Scripturis sufficienter instrueretur; prae nimia tamen humilitatis abundantia, ne sapiens in oculis suis videretur, aliorum consiliis, propriae voluntati abrenuntiando, seipsam libenter & devote subjicere non dedignabatur.

[77] Multi etiam de familiaribus amicis ejus, qui divinam ejus prudentiam frequenter experti erant, sine ejus consilio nihil magnum facere audebant: quod enim humana ratione scientiae non poterat, praemissa oratione divinitus inspirata sciebat. Unde cum quidam ejus amicus, mediocritate sua contentus, tanto securius quanto ab oculis humanis abstractus, & a pompa seculari remotus, Domino in humilitate serviret; & a quodam Nobili requireretur, ut magister ejus esset, qui ei equos & vestes & alia multa bona copiose provideret; mulierem sanctam consuluit, quid agendum sibi esset. Illa vero, sicut nihil unquam de se praesumebat, oratione praemissa, postquam ab arcanis divinorum consiliorum thalamis reversa respondit: Vidi vobis in hoc facto nigrum equum praeparari, qui versus infernum hinniebat, & daemonum exercitus applaudebat: maneatis ergo secundum consilium meum in hac vocatione, in qua vocati estis a Domino, ne per ambitionem & seculi pompam detis occasionem diabolo.

[78] Alias vero inter amicos suos tanto sibi carior, quanto humilior, cum haberet Praebendam unam sibi mediocriter sufficientem, multis devictus precibus recepit aliam, quae & dignitate major, & redditibus erat abundantior. Cumque ille, prout devotus satis & moratus erat, Christi ancillam consuleret, utrum Deum in hoc facto offendisset; illa more suo modicas respondendi quaerens inducias, tandem divinitus inspirata, & divinis revelationibus absque ullo dubietatis scrupulo certificata; Videbam, inquit, hominem vestibus albis indutum, & satis ad cursum expeditum, nigro pallio superindui, & sarcina inutili onerari. Cum haec & his similia alia dixisset; ille, qui jam in se a Domino praesenserat id quod illa divinitus proferebat; primam sibi sufficientem retinuit, & aliam sine mora, ne locum alterius ambitiose occuparet, vir prudens &. Deum timens, & salubri consilio acquiescens, resignavit. Ignoscite mihi, fratres, qui dignitatem dignitati adjungitis, & Praebendam Praebendae copulatis. Non est meum quod retuli, sed Christi revelantis: parcite ancillae Christi, nolite detrahere innocenti. In quo enim vos laesit, si amico suo salubriter consuluit, si veritatem quam a Domino audivit retulit. Sed vos saepius forte dum Gratianum revolvitis, vel libellum istum numquam inspicitis, vel ancillae Christi visiones phantasmata seu somnia, ridendo more vestro, repudiatis: nam Pharisaei Dominum, dum de avaritia disputaret, & divites regnum caelorum nequaquam posse introire diceret; non solum deridebant, sed tamquam insanum judicabant.

[79] Ut autem sine personarum acceptione magnalia sanctae mulieris referam, mihi etiam non parcam, scilicet infelicitatis meae referam historiam. Dum verbum Dei licet indignus laicis simplicibus praedicare inciperem, & necdum exercitium seu consuetudinem faciendi sermonem ad populum haberem; semper mihi metuens, ne forte sermone imperfecto deficerem; multa mihi undecumque colligebam, multis vero congregatis quidquid in mente habebam in medium proferre volebam: [Totum enim spiritum suum profert stultus, sapiens vero reservat in posterum]. Cumque tanta prodigalitate meipsum confunderem, ad me post sermonem revertens, quasi quoddam mentis taedium, eo quod inordinate & incomposite multa mihi dixisse videbar, incurrebam. Cumque hujusmodi tristitia aliquando Christi ancilla me depressum conspiceret; ego prae verecundia causam ei revelare recusabam, & quod miserabilius erat, cum aliquis, tamquam bene & subtiliter dixissem, me libenter auscultando (sicut mos est) post sermonem commendaret, in hoc aliquam consolationem recipiebam. Erubesco turpitudinem meam publicare, sed laudes sanctae mulieris non ausus sum abscondere. Quae cum aliquando praedictae tristitiae nubilo me confusum, & tamquam confusibilem operarium ad se vocaret; duplex vulnus tentationum, quibus in abscondito sauciatus eram, mihi mirabiliter aperuit. Vidi, inquit, similitudinem quasi hominis nubilosi, superfluitate capillorum cooperti: quaedam autem meretrix subornata, quibusdam quasi radiis splendida, eum blande intuendo circuibat: facto autem pluries circulo, unum de radiis suis versus eum projiciens, partem tenebrarum effugabat. Ad hanc ejus parabolam, me triplici morbo laborantem statim certissime deprehendi. Capillata enim superfluitas mihi tristitiam generabat: meretrix vero subornata, id est, elatio, radiis adulationis, miserabile solatium mihi conferebat. Quibus te laudibus, o sancta mulier efferam nescio, quae secretorum Dei [eras] conscia. Hominum cogitationes non frustra tibi Dominus aperiebat, sed orationibus tuis virtutem medendi languoribus conferebat.

[80] Cum autem familiaris esset cujusdam bonae & sanctae juvenculae, * Heldewidis nomine, quae erat Inclusa apud Willambrouck, quam valde diligebat, & velut mater filiam in Domino nutriebat fere per annos duodecim; cum illa juvencula aliquo gravamine tentaretur, ipsa tentationes & cogitationes cordis ejus eidem juvenculae, admiranti quomodo mentem ejus cognosceret, aperiebat, & contra imminentes tentationes eam prius longe quam accidissent praemuniebat. Cum autem Inclusa illa ex Magistri Guidonis praesentia, qui tunc in ecclesia de Willambrouck Capellanus erat, maximam haberet consolationem: (quoniam quae subito accidunt majorem perturbationem inducunt) praedixit ei per dimidium annum, antequam Magister ille, cum Fratre suo Ioanne a Willambrouck deberet recedere, multis exhortationibus praemonendo, ut in pace sustineret eorum absentiam, quorum valde diligebat praesentiam. De quadam etiam religiosa muliere, nomine Beselene, quae diu ancillae Christi religiose & fideliter ministraverat, ex cujus praesentia, praedicta Inclusa magnum solatium habebat, longe ante praedixit, quod ab ejus ministerio recessura esset, & quod sine perturbatione, quod Dominus providerat, sustineret. Aliquando autem quidam Magister, cum esset in Francia, ad locum de Oignies venire proposuerat. Cumque unus ex Fratribus ejusdem domus, ut Magistrum illum adduceret, usque Parisius ire proponeret; Sustinete, inquit illa, & nolite festinare, nam nuntius, quem Magister mittit ad nos, jam est in itinere. Et ita consilio ejus Frater ille remansit, & nuntium illum quem illa venturum prophetico spiritu praedixit, apud Oignies donec veniret expectavit. Cum autem praedictus Magister, ut limina Apostolorum visitaret, Romam profectus fuisset; fama mendaciter nuntiante crediderunt amici ejus, quod mortuus esset, & doluerunt. Cumque Missam pro eo quidam celebrare vellent; Non mortuus est, inquit illa, sed vivit, & tali die vivus & sanus revertetur; a Roma recessit. Omnibus autem admirantibus, & Missarum suffragia differentibus, sicut illa nuntiavit, sic rei eventus comprobavit.

CAPUT IX.

Spiritu intellectus divina contemplatur: absentia & futura cognoscit.

CAP. VII
De Spiritu Intellectus
[81] His igitur ornata monilibus filia Hierusalem, his praedictis Spiritus sancti donis, tamquam luminaribus illustrata; purificato corde per spiritum intellectus in caelestibus conversabatur. Adeo enim elegerat suspendium anima ejus, quod plerumque, dum volaret sublimius per diem integrum, quandoque etiam per plures, [non] reverberata radiis solis ad inferiora, solem justitiae velut aquila intuebatur. Hujus solis radiis, ab omni sensibilium humore desiccata, ab omni corporalium imaginum nube purgata, absque omni phantasia seu imaginatione, formas simplices & divinas quasi in puro speculo suscipiebat in anima. Relegatis enim a se formis sensibilibus, uniformes & invariabiles supercaelestium species, quanto summae, simplici, & invariabili Majestati magis accedebant, tanto in ejus animo pueris resultabant. Cumque subtilis & attenuatus spiritus ejus, incendio pii amoris concrematus, tamquam virgula fumi ex aromatibus, super caelestia penetraret; & quasi per quosdam gradus in regione vivorum perambulans, per vicos & plateas quaerebat quem diligebat; nunc sanctarum Virginum liliis delectata, nunc sanctorum Martyrum rosis odoriferis recreata, aliquando a sanctorum Apostolorum senatu venerabiliter recepta, quandoque Angelorum c�tibus sociata; cum per omnes gradus ascendisset, cum omnia paradisi loca animo laetanti perambulasset, cum omnia pertransiisset; inveniebat tandem quem ardenter ejus anima desiderabat; ibi demum perfecte quiescebat, ibi immobiliter fixa permanebat: sed omnium posteriorum oblita, non jam pro amicis quantumcumque caris poterat orare, nec etiam de sanctis Angelis cogitare; & omnes Sanctos quasi post se relinquendo, illi adhaerebat, quem ardenter sitiebat.

[82] Cum autem librum Vitae vicinius inspiceret, multa per spiritum intellectus in eo percipiebat. Unde tribus annis antequam homines signarentur contra haereticos Provinciales, dixit, quod videret Cruces super hominum multitudinem de caelo copiose descendentes. Nulla tamen adhuc in partibus nostris fiebat mentio de illis haereticis: & tunc frequenter ei in spiritu, quasi conquerendo, Dominus dixerat, quod terram illam fere totam amiserat, & quod de partibus illis quasi exul ejectus erat. Quando autem sancti Christi Martyres, qui zelo Crucifixi a longinquis partibus, ut Christi dedecus vindicarent, devenerant ad locum qui dicitur Mons-gaudii, ibidemque ab inimicis Crucis Christi interfecti sunt; ipsa, licet per tanta terrarum spatia remota esset, vidit sanctos Angelos gratulantes, & interfectorum animas absque aliquo purgatorio ad superna gaudia deferentes. Unde tantum hujus peregrinationis concepit ardorem, quod vix retineri posset, si sine scandalo proximorum aliquo modo id peragere valeret. Cumque quasi ridendo ab ea quaereremus, quid illic si pervenisset faceret; saltem ajebat illa, Dominum meum honorarem, illic nomen ejus confitendo, ubi toties impii abnegaverunt eum blasphemando.

[83] Cum autem quidam familiaris noster & amicus domus nostrae apud Oignies, Cruce-signatus moreretur; vidit illa daemonum multitudinem, quasi rugientium praeparatorum ad escam. Cumque illa daemones increparet, & ut recederent a Christi ministro, qui Crucis vexillo munitus erat, praeciperet; illi multa ei crimina malitiose imponebant, & quod in veritate non processisset ei objiciebant. Cumque illa pro infirmo Domino supplicaret; vidit quamdam Crucem lucidam super ipsum descendentem, eum undique protegentem. Et licet homo ille morte praeventus peregrinationem suam non perfecisset; magna pars purgatorii, eo quod voluntatem haberet, nec stetit per eum, eidem Crucesignato dimissa est, sicut sanctae mulieri Dominus revelavit.

[84] Quidam autem amicus noster, nobilis genere, sed nobilior fide, Deo devote serviens, & omnia pro Christo, quantum in se erat relinquens; uxorem quamdam, secularem valde & proposito suo contradicentem habebat. Cumque ille valde timeret, ne mala uxor eum a domo sua ejiceret; (tria enim sunt, ut ait Salomon, quae hominem a domo sua ejiciunt, fumus, stillicidium, & litigiosa & mala uxor) sancta mulier compatiens juveni, multas pro uxore ejus orationes Domino obtulit; & nobilem illum virumblande consolando, praedixit, quod uxor ejus ad Deum in proximo converteretur: quod & factum cognovimus, & Domino gratiarum actiones retulimus. Nam & ipsa perfecte mundi vanitatem despiciens, sicut prius piae mariti voluntati & proposito contraria fuerat, sic postmodum promovebat & quasi praecedendo trahebat, quem prius impediendo retrahebat. Quadam die, dum Canonicus quidam ecclesiae S. Gertrudis in Nivella extrema laboraret aegritudine, volebant Fratres de Oignies obitus ejus diem justa ex causa scire. Cumque cuidam laico de Nivella, qui tunc erat apud Oignies, dicerent ut recederet, & quando moreretur Canonicus, eis nuntiaret; Si vis, inquit ei sancta mulier, opportune quod tibi injunctum est nuntiare, oportet te mane recedere & iter arripere. Cumque ille crastina die Nivellam ingrederetur, jam pro defuncto campanae pulsabantur.

[85] In nocte tertiae feriae, quae est ante Caput-jejunii, quando solent homines seculares comessationibus vacare; vidit aliquos daemones, a quadam muliere religiosa tristes & confusos revertentes: qui quidem tentationibus graviter eam impugnaverant, sed Domino succurrente nequaquam praevaluerant. Cum autem post haec a muliere quaereretur, quomodo ei fuisset; Ego, inquit illa, vehementer fui gravata, sed illa hora fui per gratiam Dei liberata. Et cognovit quod illo tempore viderat daemones confusos recessisse. Quidam autem Sacerdos aliquando praesente ea Missam celebrabat; & quia pro Sacerdote illo frequenter orabat, proposuit ille, cum non haberet majus aliquid quod ei tribueret, ne ingratus videretur, quod pro illa Missam illam celebraret. Cumque Sacerdos Missam finisset, ait illa Sacerdoti; Missa ista mea fuit: hodie enim pro me Filium Patri obtulisti. Cumque ille miraretur, & quaereret quomodo hoc cognovisset (nam solus Dominus Deus hominum novit cogitationes) Ego, inquit illa, vidi columbam pulcherrimam super caput vestrum in altari descendentem, quae quasi volitando alas suas ad me extendebat; & cognovi in spiritu, quod Spiritus sanctus Missam illam ad me transferebat.

[86] Quando autem Sacerdotes Missas digne & devote celebrabant, videbat sanctos Angelos gaudentes, & Sacerdotibus cum magna hilaritate cooperantes, & eosdem Sacerdotes vultu benigno intuebantur, eosque devotissime venerabantur. Vae Sacerdotibus miseris, Judae proditoris sociis; qui Christum iterum quantum in se est crucifigunt, & sanguinem testamenti pollutum ducunt; qui manibus pollutis, oculis impudicis, ore venenato, corde impuro, dum ad reverendum Sacramentum irreverenter accedunt, Angelos sanctos assistentes offendunt, & de salutari medicina mortem sibi miserabiliter acquirunt. Aliquando cum quidam amicus sibi carissimas Parisiis in Sacerdotem ordinaretur, ipsa corpore absens, spiritu praesens, quemadmodum & quomodo esset ei, dum in Sacerdotem ungeretur, & ordinationis locum, & Sacerdotis habitum, & ordinati animum & sic omnia vidit; & admiranti Sacerdoti, sicut viderat, retulit. Cumque ei litteras quasdam per ipsius nuntium Parisius mitteret, inter alia quaedam scripsit, quae Sacerdos ille donec completa essent intelligere nequivit. Haec scilicet vel his similia: Arbor nova jam floruit, cujus primos fructus mihi Dominus destinavit. Cum autem Sacerdos primam Missam suam in Francia celebrare proposuisset, accidit, sicut Domino placuit, quod apud Oignies praesente Sancta muliere, primo celebravit.

CAPUT X.

Spiritu sapientiae attrahitur Maria ad gustandum suavitatem Dei, in festis Christi & Sanctorum.

CAP. VIII. De spiritu sapientiae

[87] Ut autem opus suum prudens Artifex, templum suum summus Sacerdos, filiam suam Rex excelsus, ad perfectionis culmen perduceret, septimo septiformis Spiritus dono, quasi ad condimentum aliorum; eam honeste decoravit, & excellenter ornavit; scilicet spiritu sapientiae, quod primum est dignitate, ultimum vero consummatione. Hujus sapientiae sapore vidit & gustavit quoniam suavis est Dominus: cum sicut adipe & pinguedine repleretur anima ejus; & cum de mensa Domini cum Joseph inebriaretur in meridie, deliciis affluens, innixa super dilectum suum; cum de Sponsi labiis lac & mel manducaret; hujus mellifluae sapientiae dono cor ejus medullitus afficiebatur, & verba dulcorabantur, omniaque ejus opera suavitate spiritualis unctionis impinguabantur [erat enim] mitis corde, dulcis ore, suavis opere, ebria in caritate. Adeo autem ebria & a sensibilibus abstracta fuit; quod aliquando, cum ad Nonam seu Vesperas pulsaremus, quasi evigilans quaereret, utrum adhuc Prima esset. Aliquando, cum in lecto suo per tres dies continue jacuisset, & cum Sponso suaviter quievisset; prae nimiae jucunditatis dulcedine dies illi adeo furtive labebantur, quod vix per unum momentum sibi jacuisse videbatur. Mirabili autem affectionum varietate Deum aliquando esuriebat, quandoque vero eum sitiebat. Et quoniam scriptum est, Qui edunt me adhuc esuerient, & qui bibunt me adhuc sitient; quanto plus Dominum sentiebat, tanto magis desiderium crescebat: anxiebatur, clamabat, & ut remaneret supplicabat; & ne recederet quasi inter brachia amplexando stringebat, ac ut se amplius ei ostenderet cum lacrymis obsecrabat.

[88] Aliquando autem per dies tres vel plures, ut sibi videbatur, eumdem quasi parvulum inter ubera commorantem stringebat, & sese, ne videretur ab aliis, occultabat. Aliquando cum eo, tamquam cum puero, osculando; aliquando tamquam agnum mansuetum, juxta gremium; quandoque quasi columbam, ad solatium filiae suae, pius Virginis Filius se ostendebat. Quandoque quasi aries, stellam lucidam habens in fronte, circumiens ecclesiam, fideles suos (ut ei videbatur) visitabat. Sicut enim dubitantibus discipulis sub specie peregrini Dominus se ostendit, sicut a cum B. Thomam mitteret ad Indos, formam mercatoris accepit; sic amicis suis ad solatium sub amicabili specie se dignatur ostendere: sicut teste S. Hieronymo, S. Paula cum veniret Betlehem, vidit eum ut parvulum jacentem in praesepio. In diversis autem Domini solemnitatibus, quasi configuratum solennitati suae, ei se ostendebat; ut in Nativitate, quasi puer ubera Virginis Matris lactans vel in cunabulis vagiens; & tunc ad eum afficiebatur tamquam ad puerum, secundum varias ostensiones, varias habens affectiones: & ita singulis annis renovabantur festivitates. In festo Purificationis videbat beatam Virginem, filium suum in templo offerentem, & Simeonem eum inter ulnas recipientem; & in hac visione non minus exultabat prae gaudio quam si praesens fuisset cum hoc accidit in templo. In hac autem festivitate aliquando, cum cereus ejus diu extinctus fuisset in processione, subito lumen clarissimum, nullo nisi Deo accendente, recepit. In passione autem aliquando Dominus ei in Cruce apparebat, sed raro, quia vix sustinere poterat. Cum appropinquaret aliqua magna solennitas, quandoque octo diebus gaudium ante sentiebat, & ita secundum totius anni cursum variis modis mutabatur, & mirabiliter afficiebatur.

[89] Quando autem alicujus Sancti dies festus imminebat, Sanctus ille festum suum ei annuntiabat; & in die suo ad eam veniens, cum sociorum caelestium multitudine, eam visitabat; ita quod cum Sancto illo per totum diem spiritus ejus cum gaudio quiesceret. Ex familiari autem & frequenti Sanctorum collocutione, sicut aliquis unum de vicinis suis scit ab alio distinguere, ita unum Angelum vel Sanctum ab alio distinguebat. Quandoque etiam Sanctus aliquis, in partibus istis prorsus incognitus, festum suum, quod in remotis partibus fiebat, ut in ejus solennitate gauderet, ei annuntiabat. Nullo etiam nuntiante distinguebat palato cordis dies festos a non festis, eo quod dulcius sapiebant ei dies solennes quam simplices: celebrabat enim festos dies in animo scriptos, & impressos in corde suo tamquam in Martyrologio. Unde cum esset aliquando in ecclesia S. Gertrudis, in villula quae dicitur Lenlos, & quoddam festum S. Gertrudis Virginis in crastino esse deberet, & Sacerdos ejusdem villae festum illud non adverteret; ipsa in animo suo sentiens solennitatem imminere, non jam se poterat continere. Cumque Sacerdos non compareret, vel alius qui campanas, sicut fieri solet in festorum dierum vesperis praecedentibus, pulsaret; ipsa de loco suo surrexit, & campanas prout potuit pulsare c�pit. Quo audito Sacerdos admirans, & ad ecclesiam currens, Cur, inquit, tamquam sit festum, pulsatis? cum non habeamus in consuetudine, nisi sit festum, hac hora pulsare. Tunc illa, verecunda & pavida; Ignoscite mihi Domine, inquit, magnum enim festum, sed nescio cujus est in hac nocte: jam enim hanc ecclesiam gaudio sentio esse repletam. Tunc Sacerdos aperto Kalendario, reperit quod die crastino deberet esse festum S. Gertrudis.

[90] Tot autem & tantas a Domino habebat consolationes, quod licet nullis exterioribus, sicut fit, quandoque ad recreationem intenta esset; semper in uno loco absque alicujus consortio sine acedia vel taedio sedere posset. Aliquando autem, dum esset in cellula sua, audivit vocem dulcissimam Domini dicentis: Haec est filia mea dilecta, in qua plurimum delector. Quando autem extra se rapiebatur, videbatur ei quod caput suum teneret super genua Christi glorificati. Aliquando, nuntiante aliquo Angelorum, salutabatur ab aliquo supernorum Sanctorum. Cum oraret ante altare S. Nicolai, aliquando videbatur ei, quod ex Reliquiis ejus lac flueret. Videbat etiam ab imagine Crucifixi aliquando quosdam radios exeuntes, & ad eam pertingentes, & quasi usque ad cor ejus penetrantes: in quibus omnibus valde delectabatur, & miro modo in talibus spiritus ejus confortabatur. Apparuit ei aliquando B. Bernardus, Cisterciensis Ordinis Pater & lucerna, quasi alatus, & alas suas circa eam expandebat. Cumque diu cum eo in cantello ecclesiae sedisset, & illa cujusmodi essent hae alae quaereret, respondit; quod ipse velut aquila sublimi volatu sublimia & subtilia divinae Scripturae attigerat, & multa de arcanis caelestibus ei Dominus reseraverat. Cum autem in magna ipsa veneratione haberet, & speciali amore diligeret S. Joannem Euangelistam, accidit quod Sacerdoti cuidam, cum multis lacrymis & gemitibus, veniale modicum confiteretur. Cumque Sacerdos ille quaereret, cur ita lacrymis efflueret; Nequeo, inquit, lacrymas reprimere. Videbat enim aquilam quamdam supra pectus suum, quae quasi in fonte in ejus pectore tingebat rostrum, & magnis clamoribus a�ra replebat; & intellexit in spiritu, quod lacrymas ejus & gemitum B. Joannes ad Dominum deferebat.

[91] Aliquando vidit quemdam Sacerdotem, cum lacrymis devote celebrantem; visumque est ei, quod columba quaedam super humerum Sacerdotis descenderet, & quod fons clarissimus de ejus humero scaturiret. Aliquando Virginis Filium, quasi puerum cum maxima claritate circa pyxidem, in qua reponitur corpus Christi, videbat. Cumque quaereremus cujusmodi esset claritas; respondit, quod quantum lumen solis candelae lumen excedit, tantum vel amplius claritas illa claritatem solis excedebat. Quando autem aliquae Reliquiae ad ecclesiam nostram deferebantur; ipsa in spiritu praesentiebat Reliquiarum ipsarum adventum, & tota nocte cum sanctis Reliquiis exultabat, Christumque gaudentem & alias Reliquias, quasi cum exultatione & veneratione novas Reliquias suscipientes videbat: utrum autem essent verae Reliquiae, ejus spiritus mirabiliter percipiebat. De modica autem Cruce, quae est in ecclesia de Oignies, in qua de ligno sanctae Crucis habent, luminosum valde, & quasi caelestis claritatis radium exire videbat. Quidam autem familiaris noster, & domus nostrae amicus, inter alias Reliquias quas habebat, reperit os cujusdam Sancti sine litteris: cujus autem essent Reliquiae ignorabat. Cumque ad eam ut certificaretur attulisset. Reliquias; ipsa in spiritu virtutem & veritatem Reliquiarum percepit. Cumque oraret, ut Deus cujus essent sibi ostenderet; apparuit ei quidam Sanctus magni valde meriti & praeclarus. Interrogavit Sanctum mulier, Tu quis es? Ille vero se non nominavit, sed quatuor litteras ante mentis ejus oculos descripsit. Cumque illa litteras memoriter retineret, sed quid significarent nesciret; vocato quodam Clerico litteras ei dixit, scilicet A. I. O. L. & quid significarent quaesivit. Ille vero collitterans & conjungens, quid A. I. O. L. significarent respondit. Tunc illa manifeste cognovit, quod B. Aiolis, qui apud Pruvinum in Campania in magno habetur honore, essent praedictae Reliquiae.

[92] Cum autem prae desiderio aeternae fruitionis, prae amore divinae visionis, pro dilatione aeternae beatitudinis, in hoc exilio langueret; unicum tamen & summum erat ei remedium & singulare solatium, manna Panis caelestis, donec perveniret ad terram promissionis. In hoc cordis ejus anxietas & desiderium temperabatur: in hoc omnes ejus dolores mulcebantur, & spiritus ejus roborabatur: in hoc summo & praecellenti Sacramento hujus omnes peregrinationis aerumnas patienter sustinebat, omnes hujus deserti labores superabat, omnes hujus miseriae defectus hoc cibo vegetata parvipendebat. Panis sanctus cor illius confirmabat; Vinum sanctum mentem ejus laetificans inebriabat; Caro sancta saginabat; Sanguis vivificans abluendo purificabat. Hoc solo solatio diu carere non poterat. Idem erat ei vivere & Christi corpus sumere: hoc erat ei mori, quod ab hoc Sacramento diutius oportebat abstinendo separari. Jam enim in hoc seculo per experientiam didicerat, quod Dominus ait in Euangelio; Nisi manducaveritis carnem filii hominis, & biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem, & bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. Non erat ei durus hic sermo, sicut Judaeis; sed suavis: quippe qui omnem delectationem & omnem saporis suavitatem in ejus perceptione, non solum interius in animo, sed etiam in ore ejus mellifluo sentiebat: & plerumque sub pueri specie, sub mellis sapore, cum aromatum odore, in puro & exornato cordis thalamo, Dominum suum feliciter admittebat. Cumque amplius Sanguinem vivificum sitiendo ferre non poterat; aliquando post Missarum solennia, ut saltem calicem nudum super altare diu posset inspicere, exigebat.

CAPUT IX.

Adventus Mariae apud Oignies, & pia ad mortem praeparatio.

CAP. IX: De adventu ejus apud Oignies
[93] Sed quoniam hujus filiae Regis pretiosa monilia, hujus sponsae Christi vestimenta fragrantia, licet non sufficienter, tamen pro posse nostro depinximus; jam ad vestimentorum ejus fimbrias, ad beatum videlicet transitum ejus, festinamus; ut hostiae nostrae caudam Domino offeramus. Cum multo tempore apud jam saepe dictum locum, qui Willambrouck nuncupatur, seipsam Domino immolasset; ex vicinitate proximae villae, quae Nivella dicitur, frequentiam hominum, ad eam ex devotione concurrentium, quae soli Deo vacare cupiebat, jam non poterat sustinere. Cumque multotiens multisque precibus Domino supplicasset, ut locum proposito suo idoneum, & personas quae desiderio suo secundum Deum humiliter condescenderent, ancillae suae Dominus provideret; ostensus est ei in spiritu locus de Oignies, quem numquam prius viderat; de quo etiam, pro novitate & paupertate domus, vix inter homines aliqua mentio tunc erat. Diu autem secum deliberans, cujusmodi locus esset ignorabat: de Domini autem promissione confidens, longe prius quam ad locum veniret, a marito suo Ioanne, & fratre ejusdem Patre suo spirituali Magistro Guidone utpote filia obedientiae, licentiam accepit, locum illum visitandi; & ibidem, si placeret, commorandi. Illi vero ne contristarent eam, quam in visceribus caritatis diligebant, de facili concesserunt: nam & Deus ut eidem concederent inspiravit; nec nullo modo putabant, quod in tali loco, quem numquam cognoverat, nec aliquam commorantium in loco familiaritatem habebat, deberet remanere.

[94] Tunc illa duce Deo ad locum sibi destinatum iter arripiente, cum adhuc aliquanto spatio remota esset; B. Nicolaus, ejusdem loci Patronus, cum magna ei exultatione obviam venit, eamque usque ad ecclesiam suam deduxit. Multum autem die illo, cum adhuc in itinere esset, mirata est. Nam magnam S. Nicolai solennitatem adesse in corde suo sentiebat, non enim ignorabat quod festum B. Nicolai ante Natale Domini, & non in Majo, qui tunc erat celebrari solet. Eo tamen quo venit die Fratres de Oignies magnum festum faciebant de ejus Translatione. Cum autem primo ad locum illum venisset, miro modo & loci dispositionem & Fratres ejusdem domus, sicut ei Deus prius ostenderat, agnovit; & quod festum S. Nicolai esset, percepit; & quod in eodem loco diem extremum clauderet, praedixit: locum etiam in ecclesia, ubi defuncta sepulcrum habere deberet, mihi postea secreto ostendit, quod rei exitus postea comprobavit. Nam in loco de Oignies, licet multi postea eam reducere conarentur, naturae debitum moriendo persolvit, & in parte ecclesiae, quam mihi praedixerat, licet aliqui aliter fieri vellent, post obitum sepulta est.

[95] Postquam autem de terra sua & de cognatione sua, Domino praecipiente exivit; postquam sub umbra illius quem desideraverat, tanto suavius, quanto securius sedit; quanta illi Dominus bona in loco illo fecit, quoties copiosius solito Sanctorum Angelorum consolationibus eam visitavit, quoties cum matre Domini familiares collocutiones in ecclesiahabuit, quoties ei ipse Dominus praesentialiter apparuit, non mente concipere, nedum sermone explicare sufficerem. Quanto autem propius accedebat terminus sibi desideratus, quanto annus vitae ejus temporalis ultimus magis appropinquabat, tanto abundantius supereminentis largitatis suae Dominus ei thesauros aperiebat. Cum autem annus ultimus, quem Dominus ei promiserat, immineret, quem etiam ipsa prae gaudio celare non poterat (Nam sex annis ante Magistro Guidoni de Nivella eum praenuntiaverat, nobisque frequenter & annum & tempus obitus sui, diem tamen non exprimendo, praedixerat). Tunc ipsa jam amplius continere se non poterat; sed anhelabat, suspirabat, prae desiderio clamabat, quasi dilationis impatiens, dum Dominum amplexaretur; Nolo Domine, quod sine me recedas. Non hic amplius volo morari: ire domum desidero. Et mirum in modum dum sic extra se rapta vehementi desiderio anxiaretur; ex cordis plenitudine fere tota disrumpi videbatur in corpore: cumque ad se reverteretur, super pedes suos longo tempore post stare non poterat. Ex fervore autem spiritus, dum extra se clamans traheretur, quasi ignea in vultu videbatur: & quod mirabilius est, dum esset in illo mentis excessu, irreverberatis oculorum radiis, rotam solis b materialis valebat intueri. Tunc ebria tacere non poterat, sed clamabat; Dictum est mihi a Domino, quod ego in Sancta Sanctorum ibo. O quam dulce vocabulum! Dic mihi, Clementia, quid est Sancta Sanctorum? Sic enim vocabatur ancilla sua, a qua prae ebrietate quaerebat significationem vocabuli, quam utraque nesciebat: illud tamen vocabulum frequenter replicabat, nam dulciter ejus cordi sapiebat. Cumque ad se revertens miraretur, quod vehementius solito supra se raperetur; dicebatur ei: Ne mireris, hic annus ultimus est: jam nil restat tibi amplius temporis. Audivitque vocem Domini dicentis ei & vocantis: Veni amica mea, sponsa mea, columba mea, & coronaberis. Aliquando autem cum vehementi spiritu incitata, & sui magis solito oblita, ex cordis plenitudine inter alia multa dixit; Vestimenta filiae Regis velut aromata redolent, & corporis ejus membra tamquam Reliquiae pretiosae a Domino sunt sanctificatae.

[96] In anno autem in quo transiit ad Dominum, cum ego ex officio, mihi a Legato Domini Papae injuncto, ad praedicandum & ad signandum, quos Deus inspiraret contra haereticos, me praepararem; ipsa quaesivit a me, quando reverti proponerem. Cumque longo tempore me facturum moram responderem; Ego inquit illa, cum adhuc ante Quadragesimam nullam penitus haberet infirmitatem, vobis ex testamento meo relinquo, quod volo ut habeatis post mortem meam: jam enim obitum suum, sicut praedictum est, longe ante praeviderat: dixitque mihi dissolutionem sui corporis imminere. Et quia quando reverteretur, nesciebat; testamentum suum facere festinavit; relinquens mihi corrigiam qua cincta erat, & sudarium lineum quo lacrymas abstergebat, & quaedam alia modica, auro & argento mihi cariora. Cum autem immineret & appropinquaret tempus aegritudinis optatae, tempus infirmitatis ultimae; dixit ancillae suae, cuidam devotae virgini, quae ministrabat ei; Timeo ne tibi & aliis debeam esse oneri: longa enim & gravi infirmitate oportet me ab hoc seculo ad Dominum transire. Quis mihi tamdiu poterit assistere? Timebat enim semper, ne occasione ejus aliquis gravaretur: cum tamen potius fere omnes dolerent, quod ei assistere & ministrare saepius non poterant. Praedixit autem quod in quadam secunda feria super terram jaceret mortua. Under per totum annum illa fere semper eadem feria jejunabat, ita quod nihil penitus in ea manducabat.

[97] Quanto autem tempus ejus magis appropinquabat, tanto amplius incessanter diebus & noctibus Deo servire & placere satagebat. Unde a festo Annuntiationis beatae Virginis, usque ad festum Nativitatis S. Ioannis Baptistae, non nisi undecies & in modica quantitate cibum corporalem sumpsit; semper gaudens, & diem nuptialem cum exultatione expectans. Beatum autem Andream Apostolum, qui Crucem Domini tanto sibi amore constrinxit, quod de ea descendere non voluit, valde familiarem habebat, & inter alios Sanctos maxime diligebat. Ipse autem beatus Christi Apostolus, ante ultimam infirmitatem praedixit ancillae Christi: Confide filia, quia non te deseram: sicut enim fidem Christi confessus sum, & non negavi; ita in die transitus tui, tibi assistendo coram Deo meo te confitebor, tibique testimonium perhibebo.

[98] Jam tempus promissum prope erat, quod multis lacrymis praevenerat, multis gemitibus & suspiriis postulaverat. Et ecce factus est repente sonus, & vox turturis audita est in terra nostra, vox exultationis & confessionis, quasi sonus epulantis & jubilantis, tamquam sonus Excelsi Dei. Extersit enim Deus omnem lacrymam ab oculis ancillae suae, & implevit cor ejus exultatione, & labia ejus modulatione. Incepit enim alta voce & clara cantare, nec cessavit spatio trium dierum & noctium Deum laudare, gratias agere, dulcissimam cantilenam de Deo, de sanctis Angelis, de beata Virgine, de Sanctis aliis, de amicis suis, de divinis Scripturis, rithmice dulci modulatione contexere: nec deliberabat an sententias inveniret, nec morabatur ut inventas rithmice disponeret; sed velut ante se scriberentur, dabat ei Dominus in illa hora quid loqueretur. Continuo clamore jubilans, nec in cogitando laborabat, nec in disponendo cantum interrumpebat. Unus autem de Seraphim, ut videbatur ei, alas suas super pectus suum expandebat: quo ministrante & dulciter assistente, inspirabatur eidem carmen absque ulla difficultate. Cum autem tota die usque ad noctem clamasset, raucae factae sunt fauces ejus, ita quod in principio noctis vix aliquam vocem poterat edere. Prior autem domus nostrae gavisus est, eo quod die sequenti, scilicet die Dominica, de diversis partibus solent homines seculares ad ecclesiam nostram convenire: qui si forte tam acuta & sublimi voce eam incessanter audirent cantare, possent inde scandalizari, & quasi fatuam reputare. Filii enim seculi, filii doloris, non mirantur si quis clamat prae angustia vel dolore, sicut accidit in parturiente: obstupescunt autem & mirantur, si quis prae gaudio clamans, ex plenitudine cordis non potest silere. Filii autem gaudii, quando talia audiunt, non murmurant nec scandalizantur; sed cum omni humilitate Dei magnalia in Sanctis suis venerantur.

[99] Facto autem mane tympanistria nostra altius & clarius solito incepit citharizare: Angelus enim Domini illa nocte abstulerat omnem raucitatem a gutture, immittens pectori ejus mirae suavitatis unctionem: & sic reparatis arteriis & renovata voce; per totam fere diem non cessavit a Dei laude. Vocem exultationis & consonantiam modulationis tantum homines audiebant: clausis enim ostiis, & omnibus exclusis, Prior noster & ancilla mulieris secum in ecclesia remanserant; & ii multa de arcanis caelestibus, quae illa dicebat, intelligere non poterant: quaedam autem intellexerunt; sed pauca, pro dolor! retinere potuerunt. Primo autem summo & supremo tono Antiphonam suam inchoavit a sancta scilicet Trinitate, Trinitatem in Unitate, & Unitatem in Trinitate diutissime laudans, & mirabilia quasi ineffabilia cantilenae suae interserens. Quaedam etiam de divinis Scripturis, novo & mirabili modo exponens; de Euangelio, de Psalmis, de novo & de veteri Testamento quae numquam audierat, multa & subtiliter edisserens. A Trinitate vero ad Christi descendit humanitatem, dehinc ad beatam Virginem, ab hinc de sanctis Angelis, & de Apostolis, & de aliis sequentibus Sanctis multa pronuntians. Tandem quasi in ultimo & infimo puncto de amicis suis, qui adhuc in mundo sunt, multa dicens; Dominoque singillatim per ordinem commendans, multas pro eis orationes ad Dominum profudit: & haec omnia rithmice & lingua Romana protulit.

De Infirmitate Ejus Ante Mortem
[100] Dicebat autem inter alia multa, quod a lumine sanctae Trinitatis sancti Angeli intelligentiam haberent; a lumine vero corporis Christi glorificati, in sanctis animabus fructum haberent & exultationem. Beatam etiam Virginem jam in corpore glorificatam constanter asserebat; & quod corpora Sanctorum, quae in passione surrexerunt, numquam postea in pulverem reversa sunt. Dixit etiam, & inde valde gavisa est, quod Spiritus sanctus in proximo ecclesiam suam visitaret, & copiosius solito per universam Ecclesiam operatores sanctos ad fructum animarum mitteret, & mundum ex maxima parte illuminaret. Dixit etiam cum de S. Stephano Protomartyre caneret, quem Rosarium paradisi appellabat, quod dum oraret in morte, Dominus S. Paulum dedit ei in munere: cumque B. Paulus, martyrio cornatus, spiritum in morte emitteret, S. Stephanus praesens fuit, & Pauli beati spiritum Domino obtulit, dicens Domino: Hoc magnum & singulare munus mihi dedisti, & ego cum fructu multiplici illud reddo tibi.

[101] Et tunc pro quodam praedicatore, quem ei Dominus dederat, multum Domino supplicans, multasque preces effundens, rogavit ut prius cum Dominus conservaret, ut spiritum ejus Domino in morte offerre posset, ut quem ei Dominus dedit, Domino cum usura in fine reportaret. Et mirum in modum omnes praedicatoris sui tentationes, & omnia fere ejus peccata quae fecerat olim, enuntians, Dominum precabatur, ut illum a talibus custodire dignaretur. Audiebat Prior noster, qui hominis illius noverat conscientiam, & audierat Confessionem; & accedens ad eum dixit: Numquid Dominae Mariae peccata vestra dixisti? Ita enim dum cantaret vestra retulit peccata, acsi ea in libro coram se videret scripta. Cantilenam beatae Virginis scilicet Magnificat rithmice, & lingua Romana exponendo, frequentissime replicavit, multamque suavitatem & dulcedinem reperit. Cum autem, quasi in fine cantus, pervenisset ad canticum Simeonis; tunc Domino devotissime commendabat amicos suos & amicas suas; scilicet mulieres religiosas, quae manent in civitate Leodii; & pro pace earum orans, per singulas clausulas primum versum cantici, scilicet, Nunc dimittis repetebat similiter cum oraret pro Religiosis de Nivella, & pro multis aliis in Episcopatu Leodiensi manentibus, semper Nunc dimittis repetebat.

CAPUT XII.

Ultimus morbus, pius obitus.

[102] Elapsis autem tribus jubilationis diebus, lectum suum in ecclesia coram altari fecit praeparari; & ad se reversa vocatis Fratribus dixit: Praecesserunt Lamentationes, dum lugerem pro peccatis, praecessit Carmen dum exultarem & jubilarem pro aeternis; ecce sequitur Vae infirmitatis & mortis. Numquam de cetero manducabo, numquam decetero legam in hoc libro: tradensque Fratribus libellum quem habebat, in quo orationes & carmina quaedam B. Mariae cantare solebat, disciplinae Domini patienter se subdidit, finemque beatum in silentio & spe cum gaudio expectavit.

[103] In hac autem infirmitate graviter exterius laborabat, sed suaviter iterum quiescebat. Sancti enim, qui ei in statu sanitatis frequenter adstiterant, frequentius in infirmitate eam visitabant, Christus enim frequenter ei apparens, & quasi vultu compatientis eam respiciens; & mater ejusdem Christi ei fere semper assistens; & inter omnes alios B. Andreas Apostolus, ad eam saepius veniens, maximum ei conferebat solatium, & quasi insensibilem reddebat ei infirmitatis dolorem: Angeli etiam sancti ei assistebant, & devote ministrabant. Unde cum quadam nocte sitiret, & jam per se surgere vel incedere prae nimia debilitate non posset; duobus sanctis Angelis eam sustentantibus, ducentibus etiam eam ad locum ubi reposita erat aqua, & reducentibus bibit, & absque aliquo labore ad lectum suum rediit. Cum vero beata Virgine praemonente, extremam reciperet Unctionem, omnes praesentialiter adfuerunt Apostoli: beatus autem Petrus ei claves ostendebat, & quod caeli januam ei aperiret promittebat: Christus autem signum suae Crucis, victoriae suae vexillum, pedibus ejus affixit. Cumque in diversis partibus ungeretur, in susceptione Sacramenti operationem Spiritus sancti cum maxima partis illius illuminatione sentiebat.

[104] Quidam autem de amicis & notis ejus, qui jam dudum mortui erant, ad consolationem missi sunt ad eam. Joannes de Dionanto, qui jam regnabat cum Christo; & frater Richardus de Menehen-capella, vir bonus & sanctus in vita sua, qui tamen adhuc erat in purgatorio. Quidam etiam petiturus auxilium ab ancilla Christi, in infirmitate illa apparuit ei, qui maximo cruciatu in purgatorio torquebatur: ipse enim aliquando & nomen & speciem habuit religionis, & in statu se ostendebat perfectionis; post haec vero cum multorum scandalo & religionis opprobrio revertens ad seculum, contraxit cum quadam, quae diu similiter perfectionis vitam ostenderat, quae primam fidem irritam fecit. Super omnia autem se cruciari dicebat, quod ecclesiam Dei scandalizando laeserat. Cum autem causa visitandi eam, sanctus Tolosanae Sedis Episcopus aliquando devenisset, maximam ex praesentia Episcopi consolationem, & etiam corporis fortitudinem ad tempus recepit; sancta autem Virgo eam quasi in a�re contra sanctum Episcopum, ut sibi videbatur levavit. Cumque idem Episcopus in eadem ecclesia in altari beatae Virgini consecrato Missarum solennia celebraret, vidit in perceptione Sacramenti, quasi columbam candidam, quae sanctam Episcopo quasi in ore ponebat Eucharistiam, maximamque claritatem eum interius transfundentem, & ejus animam illustrantem, Domino ostendente cognovit.

[105] Cum autem in infirmitate nihil penitus manducare posset, nec etiam panis modici dici odorem sustinere valeret, de facili frequenter Corpus Christi sumebat; quod statim quasi liquescens, & in animam ejus transiens, non solum animam confortabat, sed corporalem infirmitatem absque mora alleviabat. Accidit autem ei bis infirmitate, dum corpus Christi reciperet, quod facies ejus, quasi quibusdam radiis luminis resplenderet. Cumque tentaremus aliquando, utrum hostiam non consecratam posset sumere, statim odorem panis abhorruit. Cumque modica pars dentes ejus attigisset, c�pit clamare, conspuere, & quasi pectus ejus rumperetur anhelare, & singultus cum ingenti anxietate mittere. Cumque diu prae dolore clamasset, & multoties os ejus aqua abluisset, transacta magna parte noctis vix potuit quiescere. Numquam autem quantumcumque debilis esset corpore, quantumcumque evacuato & exinanito capite (utpote quae quinquaginta tribus diebus nihil penitus ante mortem manducavit) semper tamen lumen solis sustinuit, numquam contra claritatem lucis oculos clausit; & (quod mirabilius est) cum juxta eam & quasi ad aures ejus in ecclesia alta voce cantaremus, cum campanas diu & fortiter pulsaremus, cum etiam quoddam altare ut consecraretur ab Episcopo Tolosano, cum multis caementariis percutientibus cum malleis, juxta eum erigeremus; numquam aliquo tumultu gravari poterat, quem ad Deum vel ad ejus ecclesiam pertinere sciebat. Nam ut ipsa, cum ei compateremur, asterebat; sonus ille caput ejus non laedebat, nec cerebrum percutiebat, sed eum statim in anima cum magna suavitate recipiebat.

[106] Venerunt autem & confluxerunt ex diversis partibus amici ejus & noti, ut eam visitarent. Cumque de aliquibus absentibus, qui ad eam non venerant, loqueremur; de quibusdam dixit: Adhuc illos videbo; de aliis vero ait: Numquam eos in hoc seculo videbo de cetero: itaque evenisse cognovimus. Quaedam autem nobilis mulier Ducis Lovanii quondam uxor, quae relicto seculo ad Ordinem Cisterciensem sanctimonialis facta transierat, viderat eam longo tempore ante mortem, cum adhuc moraretur apud Willambrouck. Cumque ab ea recederet & diceret: Domina, nescio utrum de cetero videbo vos: Adhuc, inquit sancta mulier, me videbitis. Cum autem illa, quae a partibus nostris remota versus Coloniam manebat, audisset, quod mulier sancta jam in extremis laboraret; Confido in Domino, ait illa, quod adhuc, sicut mihi promisit, eam sum visura. Quod ita factum est: nam cum ipsa venit ad nos, jam campanae pro defuncta pulsabantur: praesens tamen fuit cum lavaretur & sepeliretur. Quaedam autem alicui nostrum secreto dixit, quae post mortem ejus debebant accidere, sicut Spiritu sancto revelante & promittente cognovimus. Quae ita propter scandalum infirmorum subjunximus, quod cum evenerint, de facili ex Scriptura possint perpendi. Interim vero sermones signavimus, & libenter clausimus, quia forte transibunt plurimi, & multiplex erit scientia. Quidam autem, quod Deus reservat ad commodium posterorum, nisi statim viderint evenire, incipiant murmurare, dicentes cum Judaeis: Manda remanda, expecta reexpecta. Quaedam autem jam vidimus accidisse, sicut de loco in quo jacet sepulta, & de vestibus sanctificatis & honoratis propter frigus, & de secunda feria in qua super terram jacuit mortua: quae quia sicut praedixit evenerunt, reliqua certissime expectamus ventura. Scilicet de cantu novae c solennitatis, propter voces Angelorum auditas sibi a Domino promisso, de miraculis d propter claritates quas vidit, sicut praedictum est, quod in magna claritate Deus ei frequenter apparuit; de duplici jejunio in duabus e solennitatibus, propter biduana jejunia (nam frequenter post duos dies tertio cibum capiebat) de imagine f propria & veneranda, imaginem enim beatae Virginis frequenter venerata est supplicando.

[107] Cum autem appropinquaret hora ejus, ostendit Dominus filiae suae portionem hereditatis suae inter Fratres, viditque locum in caelestibus sibi a Domino praeparatum. Vidit & gavisa est, cujus loci celsitudinem, cujus gloriae magnitudinem aliquo modo possemus aestimare, si lapides pretiosos & gemmarum virtutes, quas ipsa mirabiliter descripsit, nomina etiam lapidum, quae Domino ostendente nominavit, potuissemus retinere. Sed quia scriptum est; Oculus non vidit, Deus, praeter te, quae praeparasti diligentibus te; non valemus comprehendere; sed tantum possumus comprehendere, quanta gloria digna sit, quae tam devote Domino servivit, quae tam ardenter Christum dilexit; quam etiam Dominus tot privilegiis in terris singulariter honoravit. Quinta feria ante diem transitus ejus, cum essemus praesentes & assisteremus ei in vespere, loqui nobis non valuit, nec oculos suos ad nos convertit, sed fixis immobiliter in caelum oculis (jacebat enim extra cellulam sub a�re) c�pit vultus ejus quadam serenitate clarescere. Tunc ipsa prae gaudio diutissime, quasi subridens c�pit nescio quid submissa voce cantare: non enim jam vocem poterat exaltare. Cum autem magis appropinquassem, non nisi modicum de cantilena ejus potui intelligere, hoc scilicet: Quam pulcher es Rex noster Domine. Cumque diu in tanto permansisset gaudio, cantando, ridendo, & manibus aliquando plaudendo; tandem ad se reversa, quasi de novo ad sensum infirmitatis quam prius non sentiebat rediens, c�pit modicum gemere. Cumque ab ea quid vidisset quaereremus, non nisi modicum potuit vel voluit nobis loqui. Mirabilia, inquit, dicerem si auderem. Vespere autem Sabbati cum jam immineret dies nuptialis, dies gaudii & exultationis, dies scilicet quam fecit Dominus, dies quam ancillae suae Dominus praeviderat, providerat & promiserat, dies Dominica, dies Resurrectionis, dies Vigiliae S. Joannis Baptistae, in qua etiam ut dicitur, sanctus Euangelista Joannes transiit ab hoc seculo, licet ecclesia alio tempore festum ejus celebrare consueverit; tunc ancilla Christi, quae jam quinquaginta duobus diebus nihil prorsus manducaverat, dulci voce c�pit Alleluia cantare: & fere tota nocte illa, quasi ad epulas invitata, fuit in jubilo & exultatione.

[108] Die vero Dominica apparuit ei Satan, quasi insidians calcaneo ejus, multumque eam vexavit: nam aliquantulum c�pit pavere, & etiam a circumstantibus auxilium petere. Ipsa vero fiduciam in Domino resumens, & caput draconis fortiter conterens, & se Crucis signo muniens; Vade retro, inquit, Sanies & Turpitudo: non enim eum Turpem vocabat, sed Turpitudinem. Quo recedente, c�pit iterum Alleluia cantare & Deo gratias agere. Appropinquante autem sancto vespere, ante diem festum S. Ioannis Baptistae, circa horam illam qua Dominus emisit spiritum in Cruce, scilicet circa horam nonam, ipsa quoque ad Dominum migravit, numquam vultus hilaritatem vel exultantis faciem aliquo dolore mortis mutans: nec memini quod etiam in sanitate majorem vultus habuerit serenitatem, majoremque alacritatis praetendit speciem. Nec, sicut fieri solet, post mortem pallida vel fusca apparebat in facie; sed vultu angelico columbina simplicitate candida, & clara facie multos ad devotionem in morte & post mortem incitavit. Multi etiam copioso lacrymarum fluvio in ejus obitu dulciter irrigati, meritis ejus a Domino se visitatos perceperunt, sicut quaedam sancta mulier in Spiritu sancto praeviderat & perdixerat, quod qui ad transitum ejus convenirent, multam a Domino consolationem perciperent. Cum autem a morte lavaretur ejus sacrum corpusculum, inventa est ita attenuata & infirmitate jejuniisque confecta, quod dorsi ejus spina ventri ejus contigua erat; & quasi sub tenui panno lineo, sub ventris ejus pellicula ossa dorsi ejus apparebant.

[109] Post mortem etiam quos dilexerat in vita, non deseruit; sed ad aliquos rediens, Sanctas etiam & probatae vitae mulieres frequenter alloquens, amicos suos docuit in agendis, & praemunivit in periculis, certis & secretis signis, omnem a cordibus eorum dubitationem removens. Aliquibus etiam amicorum suorum precibus suis, ut credimus impetravit a Domino & sapientiae splendorem & caritatis fervorem. Unde quidam sanctus Cisterciensis Monachus, vidit in somnis, post transitum Christi ancillae, quod calix aureus, ab ore ejus exibat, quo quibusdam amicis suis potum dabat. Retulit mihi quidam alius, quod in somnis vidisset corpus ejus, quasi in splendidissimum lapidem pretiosum permutatum. Anno autem Incarnationis Verbi millesimo ducentesimo tertio decimo, nono Kalendas Julii, in Vigilia S. Ioannis Baptistae, Dominica die, circa horam nonam, pretiosa Christi Margarita Maria de Oignies, circa tricesimum sextum aetatis suae annum, ad aeterni regni palatium delata est: ubi vita sine morte, dies sine nocte, veritas sine fallacia, gaudium sine tristitia, securitas sine timore, quies sine labore, aeternitas sine fine: ubi curis non anxiatur animus, ubi dolore non affligitur corpus, ubi torrens divinae voluptatis omnia implet & satiat spiritu plenariae libertatis: ubi & cognoscemus, sicut & cogniti sumus, quando erit Deus omnia in omnibus, & dederit regnum Deo & Patri, Dominus noster Iesus Christus; qui cum eodem Patre, & Spiritu sancto, vivit & regnat, per omnia secula seculorum. Amen.

This is the text that much influenced Birgitta of Sweden and Margery Kempe's spiritual directors into enabling them to write their books, the Revelationes and the Book of Margery Kempe. See Birgitta and SoulCity. With permission from Margot King, Matrologia, Peregrina

Saint Bride and Her Book: Birgitta of Sweden's Revelations Translated from Latin and Middle English with Introduction, Notes and Interpretative Essay. Focus Library of Medieval Women. Series Editor, Jane Chance. xv + 164 pp. Revised, republished, Boydell and Brewer, 1997. Republished, Boydell and Brewer, 2000. ISBN 0-941051-18-8

To see an example of a page inside with parallel text in Middle English and Modern English, variants and explanatory notes, click here. Index to this book at http://www.umilta.net/julsismelindex.html

Julian of Norwich. Showing of Love: Extant Texts and Translation. Edited. Sister Anna Maria Reynolds, C.P. and Julia Bolton Holloway. Florence: SISMEL Edizioni del Galluzzo (Click on British flag, enter 'Julian of Norwich' in search box), 2001. Biblioteche e Archivi 8. XIV + 848 pp. ISBN 88-8450-095-8.

To see inside this book, where God's words are in red, Julian's in black, her editor's in grey, click here.

Julian of Norwich. Showing of Love. Translated, Julia Bolton Holloway. Collegeville: Liturgical Press; London; Darton, Longman and Todd, 2003. Amazon ISBN 0-8146-5169-0/ ISBN 023252503X. xxxiv + 133 pp. Index.

'Colections' by an English Nun in Exile: Biblioth�que Mazarine 1202. Ed. Julia Bolton Holloway, Hermit of the Holy Family. Analecta Cartusiana 119:26. Eds. James Hogg, Alain Girard, Daniel Le Bl�vec. Salzburg: Institut f�r Anglistik und Amerikanistik Universit�t Salzburg, 2006.

Anchoress and Cardinal: Julian of Norwich and Adam Easton OSB. Analecta Cartusiana 35:20 Spiritualit�t Heute und Gestern. Salzburg: Institut f�r Anglistik und Amerikanistik Universit�t Salzburg, 2008. ISBN 978-3-902649-01-0. ix + 399 pp. Index. Plates.

Teresa Morris. Julian of Norwich: A Comprehensive Bibliography and Handbook. Preface, Julia Bolton Holloway. Lewiston: Edwin Mellen Press, 2010. x + 310 pp. ISBN-13: 978-0-7734-3678-7; ISBN-10: 0-7734-3678-2. Maps. Index.

Fr Brendan Pelphrey. Lo, How I Love Thee: Divine Love in Julian of Norwich. Ed. Julia Bolton Holloway. Amazon, 2013. ISBN 978-1470198299

Julian among the Books: Julian of Norwich's Theological Library. Newcastle upon Tyne: Cambridge Scholars Publishing, 2016. xxi + 328 pp. VII Plates, 59 Figures. ISBN (10): 1-4438-8894-X, ISBN (13) 978-1-4438-8894-3.

Mary's Dowry; An Anthology of Pilgrim and Contemplative Writings/ La Dote di Maria:Antologie di Testi di Pellegrine e Contemplativi.Traduzione di Gabriella Del Lungo Camiciotto. Testo a fronte, inglese/italiano. Analecta Cartusiana 35:21 Spiritualit�t Heute und Gestern. Salzburg: Institut f�r Anglistik und Amerikanistik Universit�t Salzburg, 2017. ISBN 978-3-903185-07-4. ix + 484 pp.