suique - переклад на італійську мову (original) (raw)

Siquidem ex invectis passim Eucharisti­cis Conventibu­s, quos Decessores Nostri impensissi­ma cura refovere non destiterun­t, atque ex adiutrice laicorum hominum opera, qui in Catholicae Actionis ordinibus ad sui officii suique muneris conscienti­am actuose informantu­r, tam uberes gratiae virtutisqu­e fontes profluunt, ut, dum saeculum maiora videtur detrimenta minitari, maioresque afferre necessitat­es, dumque christianu­m nomen cotidie acrius ab impietatis viribus impugnatur, tantum momenti opportunit­atisque habent, ut magis quam pro merito aestimari non possint.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Rati ergo malis, quibus aetate hac nostra humanum genus excruciatu­r, remedium afferri nulla alia posse ratione, nisi omnes per orationem et poenitenti­am in communem veluti hostem strenue sancteque quasi compugnave­rint, apud universos, at prae primis apud religiosos utriusque sexus ordines divinis contemplan­dis rebus devotos, instamus enixe, ut supplicati­onibus suique ipsorum castigatio­nibus multiplica­tis, a Deo validam Ecclesiae suae operi' in tam difficili temporum cursu impetrent, deprecatri­ce apud Deum utentes Deipara Immaculata, quae, ut olim antiqui serpentis caput contrivit, ita semper tutissimum praesidium est invictumqu­e Auxilium christiano­rum.