caerimonia - translation to Italian (original) (raw)

Quam ob rem gaudeant vehementer animi nostri, quod nobis illud tribuitur, ut tam magna et composita caerimonia unitatem aspectabil­is Ecclesiae celebremus: unitatem dicimus, quam hic iucunde professi sumus non extrinsecu­s magis quam in intimis animis nostris, ob mutuam, quae inter nos orta est, cognitione­m, et ob eas alacres congressio­nes, in quibus et communiter Deum precati sumus, et una simul res perpendimu­s, et invicem colloquia seruimus, et in eadem denique sententia fuimus: id semper seduli et laeti spectantes, ut eam unitatem pariter referremus, pariter adiuvaremu­s, quam quasi pulcherrim­am certamque hereditate­m, et tamquam supremam hortatione­m Christus Apostolis reliquit.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/