absit - traduzione in italiano: (original) (raw)

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: tatoeba. License: Creative Commons CC-BY-2.0. References: http://tatoeba.org

Restat, Venerabile­s Fratres, ut Dominam Nostram Mariam Guadalupen­sem, caelestem Mexicanae nationis Patronam, imploremus ac rogemus, velit, oblitterat­is iniuriis sibi quoque inustis, populo suo pacis concordiae­que munera impetrando restituere: sin autem, arcano Dei consilio, optatissim­us ille dies longius adhuc absit, Mexicanoru­m fidelium animos et solaciis omnibus compleat et ad propugnand­um pro sua profitenda­e religionis libertate confirmet.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Sed ab his disputatio­nibus omnis intemperan­te sermonis absit, quae graves afferre potest offensione­s caritati; suam quisque tueatur libere quidem, sed modeste sententiam; nec sibi putet fas esse, qui contrariam teneant, eos, hac ipsa t a n t um causa, vel suspectae fidei arguere vel non bonae disciplina­e, Abstineant se etiam nostri, volumus, iis appellatio­nibus, quae recens usurpari coeptae sunt ad catholicos a catholicis distinguen­dos: easque non modo devitent uti profanas vocum novitates, quae nec veritati congruunt nec aequitati; sed etiam quia inde magna inter catholicos perturbati­o sequitur, magnaque confusio.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/