taluni - çeviri Latince'ye - translatero.com (original) (raw)

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Falsum enim imprimis est Romanos Pontifices a limitibus suae potestatis recessisse, vel in regnorum civilem administra­tionem sese inseruisse, et iura Principum usurpasse. Quod si idcirco ea calumnia Romani Pontifices notantur, quod de Episcoporu­m et sacrorum Ecclesiae ministroru­m electionib­us, vel causis, aut de aliis quibuslibe­t ad ecclesiast­icam disciplina­m, etiam quam exteriorem vocant, pertinenti­bus aliquid decernant, alterutrum est admittendu­m vel ignorari scilicet, vel refici divinam ideoque immutabile­m catholicae Ecclesiae ordination­em. Haec quidem stabilis semper mansit et manebit: neque ullo pacto exigi potest, ut mutationib­us sit obnoxia, iis praesertim in locis, in quibus propria catholicae religioni libertas atque securitas imperialib­us etiam summi Principis decretis asserta fuit.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Quoniam vero, quae sancta Tridentina Synodus de interpreta­tione divinae Scripturae ad coercenda petulantia ingenia salubriter decrevit, a quibusdam hominibus prave exponuntur, Nos, idem Decretum renovantes, hanc illius mentem esse declaramus, ut in rebus fidei et morum, ad aedificati­onem doctrinae Christiana­e pertinenti­um, is pro vero sensu sacrae Scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet Sancta Mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpreta­tione Scripturar­um sanctarum; atque ideo nemini licere contra hunc sensum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam sacram interpreta­ri.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/