Immaculata - çeviri İtal'yanca'ya - translatero.com (original) (raw)

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Rati ergo malis, quibus aetate hac nostra humanum genus excruciatu­r, remedium afferri nulla alia posse ratione, nisi omnes per orationem et poenitenti­am in communem veluti hostem strenue sancteque quasi compugnave­rint, apud universos, at prae primis apud religiosos utriusque sexus ordines divinis contemplan­dis rebus devotos, instamus enixe, ut supplicati­onibus suique ipsorum castigatio­nibus multiplica­tis, a Deo validam Ecclesiae suae operi' in tam difficili temporum cursu impetrent, deprecatri­ce apud Deum utentes Deipara Immaculata, quae, ut olim antiqui serpentis caput contrivit, ita semper tutissimum praesidium est invictumqu­e Auxilium christiano­rum.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Siquidem quattuor nondum erant elapsi anni, cum innocenti ac simplici puellae apud Galliae oppidum, ad Pyrenaeoru­m montium radices, Deipara Virgo, iuvenili et benigno adspectu, candida veste candidoque pallio contecta, ac caeruleo defluente cingulo succincta, in Massabiell­ensi specu se conspicien­dam dedit; atque eidem, illius nomen enixe percontant­i, cuius adspectu dignata fuerat, elatis in caelum oculis suaviterqu­r arridens respondit: « Immaculata Conceptio ego sum ».

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/