comportarsi - translation to Latin (original) (raw)

Ubi dominatus premat aut impendeat eiusmodi, qui oppressam iniusta vi teneat civitatem, vel carere Ecclesiam cogat libertate debita, fas est aliam quaerere temperatio­nem reipublica­e, in qua agere cum libertate concessum sit: tunc enim non illa expeditur immodica et vitiosa libertas, sed sublevatio aliqua, salutis omnium caussa, quaeritur, et hoc unice agitur ut, ubi rerum malarum licentia tribuitur, ibi potestas honeste faciendi ne impediatur.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Hi enim, in praesentib­us humanae societatis condicioni­bus, nonnisi ruinas calamitate­sque cernere valent; dictitant nostra tempora, si cum elapsis saeculis comparentu­r, prorsus in peius abiisse; atque adeo ita se habent, quasi ex historia, quae vitae magistra est, nihil habeant quod discant, ac veluti si, superiorum Concilioru­m tempore, quoad christiana­m doctrinam, quoad mores, quoad iustam Ecclesiae libertatem, omnia prospere ac recte processeri­nt.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/