popolari - translation to Latin (original) (raw)
Dies, quo victoria affulget, ei utique, qui eam ad se rapuit, triumphum affert; attamen illius horae momentum, dum iustitiae angelus cum violentiae daemone contendit, non discrimine caret. Siquidem nimio saepius victoris animus obdurescit; eidemque temperantia et sagax longeque prospiciens prudentia infirmitas animique debilitas videtur. Ac praeterea popularium animorum concitatio, quam tot tantaeque factae iacturae tolerataeque acerbitates exacuerunt, eorum quoque oculos saepenumero quadam caligine obtendere videtur, qui decernendarum rerum rationem in se recipiunt: eosdemque paene iubet aures habere clausas admonenti humanitatis aequitatisque voci, quae immani illo clamore oppriinitur ac restinguitur: « vae victis ».
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Infirmiores autem cives illis vitae condicionibus conflictantur, quibus humanitas exuitur, deprimitur conscientia, damna familiae instituto inferuntur; promiscua domicilia popularia minimum quiddam intimae intra domesticos parietes consuetudinis haberi non sinunt; iuvenes recens matrimonio iuncti habitationem sibi consentaneam, cuius mercedi solvendae sint pares, frustra exspectantes, animos demittunt, quod etiam eorum unitatem in discrimen adducere possit; pueri puellaeque, e domo nimis angusta fugientes, in viis hac utuntur compensatione, ut sociis amicisque adhaereant nec sit, qui inspiciat et vigilet.