dilargitus - traduction en italien (original) (raw)
Exemples de traduction de «dilargitus» dans le contexte:
Nemo est qui ignoret, dilecti filii, singulis christianis peculiareque modo sacerdotibus possibile non esse miranda Divini Magistri exempla in cotidianae vitae usu imitari, nisi supernae gratiae auxilio fruantur, iisque utantur eiusdem divinae gratiae instrumentis, quae ipsemet nobis dilargitus est. Idque eo magis evadit necessarium, quo excelsior perfectio est, quam nos attingere debemus, et quo graviores ex natura nostra, in malum prona, oriuntur difficultates. |
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/ |
Etenim si mala, quibus hodie hominum genus laborat, ex inordinatae etiam scatent rei oeconomicae perturbatione, itemque ex concito illo certamine, quo ad magis aequam contenditur bonorum assignationem, quae quidem mortalibus Deus dilargitus est ut se sustentent seseque ad civilem progressionem provehant; at certissime omnino patet eorumdem malorum radicem altiorem esse, quippe quae ad religionis fidem et ad initas in ordine morum opiniones susceptasque normas pertineat, quae profecto ea de causa corruptae ac pessumdatae sint, quod populi ab honestatis principiis et ab christianae fidei christianaeque doctrinae unitate, pedetemptim digrediantur, quam olim indefatigabilis ac benefica Ecclesiae opera provexerat. |
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/ |
Destinations populaires de traduction en ligne: