praepositis - terjemahan ke Itali (original) (raw)
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Tales cum sitis, officii vestri estote retinentissimi, praepositis vestris in exemplum, salva Dei lege, obsequimini, dura hilares sustinete; at nullo pacto nulloque tempore iis indulgete, quae futilia, corrupta, vituperanda circa vos intuemini Severis instructi moribus, nescientes cum malo pacisci aut id mulcere vel contrahere, exemplis saltem vestris aliena vitia castigate.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Nobis vero in praesenti satis est animadvertere novum hoc Institutum, quasi in Ecclesiae medio positum, sensui illi unitatis mutuaeque operae inter Sedem Apostolicam atque Episcopos et Moderatores maiores Familiarum Religiosarum convenire, quem Concilium expertum est et provexit; atque hanc Synodum favere divulgandis notitiis rebusque usu cognitis circa vitam Ecclesiae, nec non opportunitatem praebere Praepositis Dicasteriorum Curiae Romanae et variarum iurisdictionum ecclesiasticarum Rectoribus inter se conveniendi ac disceptandi de certis quibusdam argumentis, quae omnium intersint, ac demum eandem Synodum efficere, ut ii, qui onus atque munus magisterii et moderationis pastoralis in Ecclesia gerunt, in statu quodam vigilantiae et operositatis versentur, quemadmodum horum temporum condiciones postulant.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Atque eo devenerunt, ut etiam legitimam memorati Patriarchae electionem, licet unanimi Episcoporum suffragio peractam, Nostroque iudicio et auctoritate confirmatam, in dubium revocare non dubitaverint, solemnem eiusdem commemorationem in sacrosancto Missae sacrificio, atque in divinis officiis palam intermittere, ac demum in privata domo altare contra legitimum altare Christi erigere minime reformidaverint, et Ecclesiam ibidem constituere, quam singulari verborum contradictione Armeniam catholicam independentem appellarunt; perinde ac si in Ecclesia catholica liceret Fidelibus arbitratu suo vivere, et non potius ipsi deberent iuxta Apostoli praeceptum obedire praepositis suis et subiacere eis.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/