stabilis - terjemahan ke Itali (original) (raw)
Falsum enim imprimis est Romanos Pontifices a limitibus suae potestatis recessisse, vel in regnorum civilem administrationem sese inseruisse, et iura Principum usurpasse. Quod si idcirco ea calumnia Romani Pontifices notantur, quod de Episcoporum et sacrorum Ecclesiae ministrorum electionibus, vel causis, aut de aliis quibuslibet ad ecclesiasticam disciplinam, etiam quam exteriorem vocant, pertinentibus aliquid decernant, alterutrum est admittendum vel ignorari scilicet, vel refici divinam ideoque immutabilem catholicae Ecclesiae ordinationem. Haec quidem stabilis semper mansit et manebit: neque ullo pacto exigi potest, ut mutationibus sit obnoxia, iis praesertim in locis, in quibus propria catholicae religioni libertas atque securitas imperialibus etiam summi Principis decretis asserta fuit.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Multis itaque adhibitis disputationibus, collationibus, et tractatibus, postque non mediocrem testimoniorum inspectionem, que ex sanctis ecclesie patribus et doctoribus deducta sunt, et earum, de quibus agebatur, rerum discussionem, tandem expedire iudicavimus, ne ulla in futurum de fidei veritate apud ipsos Armenos hesitatio esse valeat, atque idem per omnia sapiant cum sede apostolica, unio que ipsa stabilis ac perpetua sine ullo scrupulo perseveret, ut sub quodam brevi compendio orthodoxe fidei veritatem, quam super premissis Romana profitetur ecclesia per hoc decretum, sacro hoc approbante Florentino concilio, ipsis oratoribus ad hoc etiam consentientibus traderemus.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/