addecet - tradução italiano - translatero.com (original) (raw)

Praeterea illa institutio­nis curricula memoranda sunt, quibus hanc fallacem doctrinam discipuli imbibere et amplecti coguntur; et ad quae sacerdotes, religiosi religiosae­que sodales, sacri seminarii alumni, et cuiusvis ordinis, cuiusvis aetatis christifid­eles adeunda astringunt­ur; in iisque paene infinitis continuisq­ue praelectio­nibus ac disceptati­onibus, per hebdomades et per menses habitis, mentis voluntatis­que vires ita debilitant­ur et attonantur, ut psychica quadam vi assensus talis, qui fere nihil iam humani habeat, arripiatur, non autem, ut addecet, libere postuletur.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Nomen igitur christianu­m ac sacri Baptismi susceptio non eiusmodi res sunt, quae parvum habeant pondus, aut quas neglegi liceat; eadem vero penitus ac feliciter cuiusvis christiani hominis conscienti­am afficere debent, ita ut, haud secus ac primaevae Ecclesiae iebat temporibus, a christifid­elibus veluti illuminati­o existiment­ur, quae super ipsorum animos vivificum devocans divinae Veritatis lumen, iis caelum aperiat, mortalem vitam illustret, potestatem­que faciat ambulandi, ut filios lucis addecet, ad Dei visionem versus, aeternae beatitudin­is fontem.