obeundo - перевод на итальянский язык (original) (raw)
Alliciunt sane multos munera ita. abstrahentia atque saepe eos inducunt, ut communionem actionemque sarerdotalem, quibus animae directo attingantur, et actionem minus proximam, qua Ecclesiae Sanctae deserviatur, inter se conentur componere; quae altera actio fit aut ecclesiasticam administrationem exercendo, bene, Deo donante, digestam, aut varia obeundo numera, quae quidem magni sunt ponderis, tamen, cum sacerdotem saeculo implicent, periculum inferunt, ne ardor et exercitatio studii pastoralis defervescant atque adeo certo et proximo tini, qui catholico sacerdotio propositus est, officiatur.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Ad grave officium Nostrum implendum Nos adiuvat suavis memoria Decessorum Nostrorum, quorum amabilis benignitas et robur intrepidum exemplo Nobis erunt in pontificio ministerio obeundo: peculiari modo meminimus ea, qua circa regimen pastorale praeclarissime tradiderunt Summi Pontifices tempore viciniores, ut Pius undecimus, Pius duodecimus, Ioannes vicesimus tertius, qui sapientia sua, studio se devovendi, bonitate et amore erga Ecclesiam et mundum in vita nostrae aetatis, perturbatae simul et luculentae, quasi indelebilia vestigia impresserunt.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/