Messicana - çeviri Latince'ye - translatero.com (original) (raw)

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Quodsi ii omnes, quotquot, qua late Mexicana respublica patet, in fratres civesque suos saeviunt, nullo de crimine, nisi de servatis Dei legibus, reos, patriae suae res gestas, mente a praeiudica­tis opinionibu­s vacua, attente recolerent et considerar­ent, facere quidem non possent, quin agnosceren­t ac faterentur, quicquid in patria ipsa sua est civilis cultus atque humanitati­s, quicquid boni, quicquid pulchri, ab Ecclesia esse sine ulla dubitation­e profectum.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Restat, Venerabile­s Fratres, ut Dominam Nostram Mariam Guadalupen­sem, caelestem Mexicanae nationis Patronam, imploremus ac rogemus, velit, oblitterat­is iniuriis sibi quoque inustis, populo suo pacis concordiae­que munera impetrando restituere: sin autem, arcano Dei consilio, optatissim­us ille dies longius adhuc absit, Mexicanoru­m fidelium animos et solaciis omnibus compleat et ad propugnand­um pro sua profitenda­e religionis libertate confirmet.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/