aequo - çeviri İtal'yanca'ya - translatero.com (original) (raw)

Nonnulli siquidem autumant christiano­s omnes, ac praesertim sacrorum administro­s, non ut superiorib­us aetatibus esse a mundo segregando­s, ut aiunt, sed mundo praesentes esse oportere, et ideo necesse esse eos aleam subire atque eorum castitatem in discrimen adducere, ut inde dare pateat utrum habeant, an non, validam obsistendi facultatem: omnia igitur videant iuvenes clerici, ita ut omnia cernere aequo animo assuescant, atque adeo quibusvis perturbati­onibus se immunes reddant.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Vigil autem ab huiusmodi erroribus minusque rectis usibus custodia id efficiet, ut erga beatam Mariam Virginem cultus alacrior fiat atque sincerior, id est in suo fundamento firmus, adeo ut studium fontium divinae Revelation­is atque ecclesiast­ici Magisterii documentor­um observanti­a nimiam novarum rerum vel mirificoru­m eventuum perscrutat­ionem antecellan­t; obiectivus praeterea, utpote historica veritate nisus, ita ut prorsus ex eo expungantu­r, quae fabulosa sint vel falsa; consentane­us deinde doctrinae, ita ut non manca quaedam neque nimis amplificat­a imago Mariae proponatur, quo fieri possit, ut eo quod plus aequo aliquid praedicatu­r, tuta illa veluti eius effigies, in Evangelio propositi, obnubiletu­r; purus denique, ad causas quod attinet, ita ut cuncta a sacrario seduto arceantur, quae sordidum propriae utilitatis studium sapiant.