pertinentibus - traduction en italien (original) (raw)
Falsum enim imprimis est Romanos Pontifices a limitibus suae potestatis recessisse, vel in regnorum civilem administrationem sese inseruisse, et iura Principum usurpasse. Quod si idcirco ea calumnia Romani Pontifices notantur, quod de Episcoporum et sacrorum Ecclesiae ministrorum electionibus, vel causis, aut de aliis quibuslibet ad ecclesiasticam disciplinam, etiam quam exteriorem vocant, pertinentibus aliquid decernant, alterutrum est admittendum vel ignorari scilicet, vel refici divinam ideoque immutabilem catholicae Ecclesiae ordinationem. Haec quidem stabilis semper mansit et manebit: neque ullo pacto exigi potest, ut mutationibus sit obnoxia, iis praesertim in locis, in quibus propria catholicae religioni libertas atque securitas imperialibus etiam summi Principis decretis asserta fuit.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Cum vero quibusdam in regionibus atque etiam in exhibitionibus, ad omnes pertinentibus Nationes, praemiis, ad hoc ipsum propositis, eae non immerito afficiantur pelliculae, quae eo commendantur, quod ad institutionem valent animique vitam, fore confidimus, ut boni cordatique homines omnes, monitis Nostris obsecuti, allaborent, ne taeniolis cinematographicis, laude dignis, communis plausus et probatio, quasi praemium, desint.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Vos denique omnes, qui, egenorum populorum ploratibus auditis, eorum necessitatibus subvenire conamini, vos, inquimus, fautores et quasi apostolos existimamus salutaris verique nominis progressionis, quae quidem tantum abest, ut in divitiis contineatur, ad singulorum commodum pertinentibus vel per se expetitis, ut potius ponenda sit in rerum oeconomicarum ratione ad humanae personae bonum composita, in victuque cotidiano cunctis parato, unde fraterna caritas quasi efflorescat providentisque Dei auxilium perspicue significetur.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/