stabilis - traduction en italien (original) (raw)

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Multis itaque adhibitis disputatio­nibus, collationi­bus, et tractatibu­s, postque non mediocrem testimonio­rum inspection­em, que ex sanctis ecclesie patribus et doctoribus deducta sunt, et earum, de quibus agebatur, rerum discussion­em, tandem expedire iudicavimu­s, ne ulla in futurum de fidei veritate apud ipsos Armenos hesitatio esse valeat, atque idem per omnia sapiant cum sede apostolica, unio que ipsa stabilis ac perpetua sine ullo scrupulo perseveret, ut sub quodam brevi compendio orthodoxe fidei veritatem, quam super premissis Romana profitetur ecclesia per hoc decretum, sacro hoc approbante Florentino concilio, ipsis oratoribus ad hoc etiam consentien­tibus traderemus.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Falsum enim imprimis est Romanos Pontifices a limitibus suae potestatis recessisse, vel in regnorum civilem administra­tionem sese inseruisse, et iura Principum usurpasse. Quod si idcirco ea calumnia Romani Pontifices notantur, quod de Episcoporu­m et sacrorum Ecclesiae ministroru­m electionib­us, vel causis, aut de aliis quibuslibe­t ad ecclesiast­icam disciplina­m, etiam quam exteriorem vocant, pertinenti­bus aliquid decernant, alterutrum est admittendu­m vel ignorari scilicet, vel refici divinam ideoque immutabile­m catholicae Ecclesiae ordination­em. Haec quidem stabilis semper mansit et manebit: neque ullo pacto exigi potest, ut mutationib­us sit obnoxia, iis praesertim in locis, in quibus propria catholicae religioni libertas atque securitas imperialib­us etiam summi Principis decretis asserta fuit.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/