minusque - tradução italiano - translatero.com (original) (raw)
Vigil autem ab huiusmodi erroribus minusque rectis usibus custodia id efficiet, ut erga beatam Mariam Virginem cultus alacrior fiat atque sincerior, id est in suo fundamento firmus, adeo ut studium fontium divinae Revelationis atque ecclesiastici Magisterii documentorum observantia nimiam novarum rerum vel mirificorum eventuum perscrutationem antecellant; obiectivus praeterea, utpote historica veritate nisus, ita ut prorsus ex eo expungantur, quae fabulosa sint vel falsa; consentaneus deinde doctrinae, ita ut non manca quaedam neque nimis amplificata imago Mariae proponatur, quo fieri possit, ut eo quod plus aequo aliquid praedicatur, tuta illa veluti eius effigies, in Evangelio propositi, obnubiletur; purus denique, ad causas quod attinet, ita ut cuncta a sacrario seduto arceantur, quae sordidum propriae utilitatis studium sapiant.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Quam ad rem fatendum est, idque meliorum rerum spem inicit, recentioribus hisce temporibus alicubi inter civium classes necessitudines rationesque minus acres minusque difficiles intercedere; ut idem proximus Decessor Noster, catholicos Germaniae cives alloquens, hisce affirmabat verbis: «Taeterrima postremi belli calamitas, quae vos tam aerumnose perculit, id saltem commodi attulit, ut in pluribus populi vestri ordinibus, praeiudicatis opinionibus nimioque propriae utilitatis amore posthabitis, classium studia sibi invicem repugnantia aliquanto pacatiora devenirent, aptius invicem coalescentibus hominibus.