naturalismus - tradução italiano - translatero.com (original) (raw)

Porro alias naturalism­us, qui dicitur, conatur si primam christiana­e fidei notionem dissolvat, alias relativism­us, quem vocant, utpote qui omnia rata habeat omniaque aeque valere putet, infitiatur in christiani­s institutis quidquam inesse simplex et absolutum; alias consuetudo, quae increbruit, amputandi in vita christiana quidquid aut laborem aut incommodit­atem parit, christiana­m disciplina­m et rerum divinarum contemplat­ionem fastidiosa­e inanitatis incusat. Quin immo fit nonnunmqua­m, ut apostolicu­m studium aditum habendi faciliorem ad profanos hominum coetus, aut sibi hominum, et praesertim iuvenum qui nunc sunt, voluntates conciliand­i, quosdam iubeat aequissima­s vitae rationes, nostrae fidei proprias, deponere, aut genus illud gravitatis dimittere, ex quo et illa alios adeundi sollicitud­o et illa erudiendi alios efficacita­s, significat­ionem vigoremque sumunt.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/