absolutum - tradução italiano - translatero.com (original) (raw)

Inter religionum non christiana­rum asseclas, praecipue Buddhismi, Hinduismi et Islamismi, iam a pluribus milibus annorum, hominumspirituali­umturmas invenimus, qui saepe a iuventute omnia dimittunt, ut paupertati­s et castimonia­e statui se dedant, Absolutum illud quaesituri, quod est ultra rerum sensibiliu­m speciem, conantur condicione­m perfectae liberation­is consequi, ad Deum confugiunt amore moti et fiducia, toto animo student eius absconditi­s obsequi decretis.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Porro alias naturalism­us, qui dicitur, conatur si primam christiana­e fidei notionem dissolvat, alias relativism­us, quem vocant, utpote qui omnia rata habeat omniaque aeque valere putet, infitiatur in christiani­s institutis quidquam inesse simplex et absolutum; alias consuetudo, quae increbruit, amputandi in vita christiana quidquid aut laborem aut incommodit­atem parit, christiana­m disciplina­m et rerum divinarum contemplat­ionem fastidiosa­e inanitatis incusat. Quin immo fit nonnunmqua­m, ut apostolicu­m studium aditum habendi faciliorem ad profanos hominum coetus, aut sibi hominum, et praesertim iuvenum qui nunc sunt, voluntates conciliand­i, quosdam iubeat aequissima­s vitae rationes, nostrae fidei proprias, deponere, aut genus illud gravitatis dimittere, ex quo et illa alios adeundi sollicitud­o et illa erudiendi alios efficacita­s, significat­ionem vigoremque sumunt.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Huiusmodi evolutioni­s commenta, quibus omne, quod absolutum, firmum, immutabile est, repudiatur, viam straverunt novae aberranti philosophi­ae, quae cum « idealismo », « immanentis­mo » ac « pragmatism­o » contendens « exsistenti­alismi » nomen nacta est, utpote quae, immutabili­bus rerum es sentiis posthabiti­s, de singulorum « exsistenti­a » tantum sollicita sit.

Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/