maestra - перевод на латынь (original) (raw)
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Hi enim, in praesentibus humanae societatis condicionibus, nonnisi ruinas calamitatesque cernere valent; dictitant nostra tempora, si cum elapsis saeculis comparentur, prorsus in peius abiisse; atque adeo ita se habent, quasi ex historia, quae vitae magistra est, nihil habeant quod discant, ac veluti si, superiorum Conciliorum tempore, quoad christianam doctrinam, quoad mores, quoad iustam Ecclesiae libertatem, omnia prospere ac recte processerint.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Quemadmodum enim Deus vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire; quemadmodum Christus venit, ut salvum faceret, quod perierat, et filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum: ita Ecclesia, a Deo populorum mater et magistra constituta, omnibus debitricem se novit, ac lapsos erigere, labantes sustinere, revertentes amplecti, confirmare bonos et ad meliora provehere parata semper et intenta est.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/