aequam - перевод на итальянский язык (original) (raw)
Corpus name: tatoeba. License: Creative Commons CC-BY-2.0. References: http://tatoeba.org
E quorum numero Carolo Lwanga, Matthiae Kalemba Murumba seu Mulumba et XX sociis Paulus VI, Decessor Noster, anno MCMLXIV Sanctorum Caelitum honores sollemni ritu decrevit, inter quem haec verba est elocutus: «Hi igitur Martyres Africani albo victorum, quod est martyrologium, paginam addunt, qua res simul funestissimae et magnificae perhibentur: paginam dicimus, sane dignam, quae adiungatur egregiis illis narrationibus veteris Africae, quas nos, hac aetate viventes, utpote homines modicae fidei, opinabamur numquam habituras esse aequam continuationem.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
Etenim si mala, quibus hodie hominum genus laborat, ex inordinatae etiam scatent rei oeconomicae perturbatione, itemque ex concito illo certamine, quo ad magis aequam contenditur bonorum assignationem, quae quidem mortalibus Deus dilargitus est ut se sustentent seseque ad civilem progressionem provehant; at certissime omnino patet eorumdem malorum radicem altiorem esse, quippe quae ad religionis fidem et ad initas in ordine morum opiniones susceptasque normas pertineat, quae profecto ea de causa corruptae ac pessumdatae sint, quod populi ab honestatis principiis et ab christianae fidei christianaeque doctrinae unitate, pedetemptim digrediantur, quam olim indefatigabilis ac benefica Ecclesiae opera provexerat.
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/